| 1 | Stanni etymologia apochorizon, id est, separans et secernens. Mista enim et adulterata inter se per ignem metalla dissociat, et ab auro et argento aes plumbumque secernit. Alia quoque metalla ab igne defendit, et cum sit natura aeris ferrique durissima, si absque stanno fuerit, uritur et crematur. Stannum illitum aereis vasis saporem facit gratiorem, et compescit virus aeruginis. Specula etiam ex eo temperantur. Cerussa quoque ex eo, sicut ex plumbo, conficitur. Stannum allegorice sophisticam locutionem et haereticorum simulationem significare potest. Unde et in Ezechiele, ubi de Tyri negotiis memoratur, ita scriptum est: Carthaginenses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas [Ezech. XXVII]. Ergo nundinas Tyri non auro nec lapide pretioso, sed argento, ferro, stanno plumboque multiplicant, habentes eloquii venustatem et arma ad expugnandum, et in stanno eloquii similitudinem, quod mentitur argento, et in plumbo impietatem gravissimam iuxta Zachariam, in quo mulier sedit super talentum plumbi, et Aegypti demersi sunt in profundum, sicut plumbum. |