monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15
Hrabanus Maurus, De Universo, 17, XIV. De aere. <<<     >>> XVI. De stanno.

Hrabanus Maurus, De Universo, 17, CAPUT XV. De electro.

1 Electrum vocatum, quod ad radium solis clarius auro argentoque reluceat. Sol enim a poetis elector vocatur. Defaecatius est enim hoc metallum omnibus metallis. Huius tria sunt genera. Unum, quod ex pini arboribus fluit, quod succinum dicitur; alterum metallum, quod naturaliter invenitur et in pretio habetur.
2 Tertium, quod fit de tribus partibus auri et argenti una; quas partes, etiamsi naturale solvas, invenies inde nihil interesse natum an factum: utrumque enim eiusdem naturae est. Electrum, quod est naturale, eiusmodi naturae est, ut in convivio et ad lumina clarius cunctis metallis fulgeat, et venenum prodat. Nam si eo infundas venenum, stridorem edit, et colores varios in modum arcus coelestis emittit.
3 De electro autem in visione Ezechielis prophetae ita scriptum est: Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis intrinsecus per circuitum a lumbis eius et desuper; et a lumbis eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu, velut aspectum arcus, cum fuerit in nube in die pluviae [Ezech. I]. Quid est quod aspectus hominis videtur in throno quasi species electri?
4 nisi quod in electro aurum et argentum miscetur, ut res una ex metallis duobus fiat, in qua et per argentum auri claritas temperatur, et per claritatem auri species clarescit argenti. In redemptore autem nostro utraeque naturae, id est divinitatis et humanitatis, inconfuse atque inseparabiliter sibimet sunt unitae, ut per humanitatem divinitatis eius claritas nostris posset oculis temperari, et per divinitatem humana in eo natura clarescere, atque exaltata fulgorem ultra hoc quod creata fuerat habere.
Hrabanus Maurus HOME