monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19 > 4 > 12 > 17 > 11 > 14 > 3 > 13 > 18 > 17 > 18 > 4 > 3 > 10 > 3 > 22 > 31 > 19 > 8 > 12 > 26 > 2 > 21 > 14 > 13 > 12 > 27 > 13 > 64 > 5 > 5 > 78 > 11 > 13 > 19 > 51 > 81 > 14 > 10 > 3 > 3 > 6 > 17 > 14
Hrabanus Maurus, De Universo, 17, XIII. De argento. <<<     >>> XV. De electro.

Hrabanus Maurus, De Universo, 17, CAPUT XIV. De aere.

1 Aes a splendore aeris vocatum, sicut aurum et argentum. Apud antiquos autem prior aeris quam ferri cognitus usus. Aere quippe prius proscindebant terram, aere certamina belli gerebant: eratque in pretio magis aes. Aurum vero et argentum propter inutilitatem reiiciebantur; nunc versa vice iacet aes: aurum in summum cessit honorem, sic volvenda aetas commutat tempora rerum, et quod fuit in pretio, fit nullo denique honori.
2 Usus aeris postea transiit in simulacris, in vasis, in aedificiorum structuris maxime, et ad perpetuitatem monumentorum. Etiam publicae in eis constitutiones scriptae sunt. In aere autem vanitas, vel inanitas fidei exprimitur: ut est illud in Apostolo: Factus sum velut aes sonans, cymbalum tinniens [I Cor. XIII]. Item aliam significationem habet in illo Psalmistae: Posuisti, inquit, ut arcum aereum, brachia mea [Psal. XVII]. Hic ergo propheta demonstrat qualiter contra diabolum oportet dimicari.
3 Brachia vero Christi prophetae sunt et Apostoli, per quos desiderium suae voluntatis operatus est. His comparat aereum arcum, quia nesciunt servi Dei praedicando mollescere: sed in coelesti fortitudine permanentes, verbis salutaribus emissis, tanquam sagittis eminus iaculatis, devotorum hominum corda compungunt.
4 Item aes sunt Scripturae divinae: unde in Isaia: Pro aere, inquit, afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis aes [Isa. LX]; et in Deuteronomio propter terram repromissionis, quae est Ecclesia, ait: Cuius lapides ferrum sunt, et de cuius montibus, id est, doctoribus, aeris metalla fodiuntur [Deut. VIII]. Aes poenitentiae est fortitudo vel sonus praedicationis, ut in Exodo: Omnis, inquit, qui percipit corde, offerat Domino aurum et argentum et aeramentum [Exod. XXV]. Item aes fortitudinem Ecclesiae in longanimitate patientiae significat: unde est illud in Iob: Lapis solutus calore in aes vertitur [Iob. XXVIII]. Item de Antichristo in eodem libro legitur: Reputavit ferrum ut paleas, et aes in lignum putridum [Iob. XLI]. In quo denotatur eius pertinaciae rigor.
5 Rursum aes murmuratores in flagellis Dei significat, ut in propheta: Omnes, inquit, isti conversi sunt in scoriam argenti, in medio fornacis aes, stannum et plumbum [Ezech. XXII]. Aurichalcum dictum, quod et splendorem auri, et duritiam aeris possideat: est autem nomen compositum ex lingua latina et graeca: aes enim sermone graecorum chalcos vocatur: fit autem ex aere et igne multo, ac medicaminibus perducitur ad aureum colorem. Corinthium est commixtio omnium metallorum, quod casus primum miscuit, Corintho, cum caperetur, incensa.
6 Nam dum hanc civitatem Annibal cepisset, omnes statuas aeneas in unum rogum congessit, et eas incendit. Ita ex hac commixtione fabri sustulerunt et fecerunt paropsides: sic Corinthia nata sunt ex omnibus in unum, nec hoc, nec illud. Unde et usque in hodiernum diem: sive ex ipso, sive ex imitatione eius aes Corinthium vel Corinthia vasa dicuntur. Legitur enim in Apocalypsi [Apoc. I] de similitudine Filii hominis: quod caput eius et capilli erant candidi, tanquam lana alba et tanquam nix: et oculi eius velut flamma ignis: et pedes eius similes aurichalco sicut in camino ignis ardentes.
7 Pedes ignitos novissimi temporis Ecclesiam dicit, quae vehementibus est examinanda et probanda pressuris. Aurichalcum quippe est aes multo igne et medicamine perductum ad aureum colorem. Alia translatio, quae dicit similes aurichalco Libani, significat in Iudaea, cuius Libanus mons est, Ecclesiam esse persequendam praecipue novissimis diebus. In scoria autem potest intelligi populus Iudaeorum, vel reprobi omnes a naturali metallo per vitium peccati reprobati ac proiecti.
8 In propheta: Omnes isti conversi sunt in scoriam argenti, etc. [Ezech. XXII].
Hrabanus Maurus HOME