| 1 | Argentum non longe a Graeca appellatione distat: hoc enim illi argyrum vocant. Cui mirum in modum illud inest, ut dum candidum sit, impressum corpori lineas nigras reddat. Argentum vivum dictum, quod excitat materias in quibus iniicitur: hoc et liquidum, quia percurrit. Invenitur specialiter in metallis sive in argentariis fornacibus guttarum concretione tectis inhaerens: saepe etiam et in stercore vetustissimo cloacarum, vel puteorum limo. |
| 2 | Mystice in argento eloquia divina sive intellectus litterae vel historiae exprimitur, ut est illud in propheta contra haereticos: Argentum meum et aurum meum tulistis et posuistis in delubris vestris [Ioel. III]; et in psalmo: Eloquia, inquit, Domini eloquia casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum [Psal. XI]; definivit per similitudinem metalli candidi, quod sint eloquia casta argentum terrae igne examinatum, quod solet esse purissimum, quando frequenti fuerit decoctione mundatum: examinatum quippe, vel purgatum contra illud ponitur, quod de peccatoribus ait: Labia dolosa, in corde et corde locuti sunt [Ibid.]; et ut, quam plurimum distaret, agnosceret, addidit: purgatum septuplum: qui numerus ad septiformem spiritum videtur pertinere, id est, timorem Dei, pietatem, scientiam, fortitudinem, consilium, intelligentiam, sapientiam. |