Hrabanus Maurus, De Universo, 17, CAPUT XII. De auro.
| 1 | Aurum ab aura dictum, id est a splendore, eo quod repercusso aere plus fulgeat. Unde et Virgilius: Discolor inde auri per ramos aura refulsit. Hoc est, splendor auri; naturale enim est, ut metallorum splendor plus fulgeat luce alia repercussus. Hinc et aurarii dicti, quorum fulgor splendidos reddit. |
| 2 | Aurum splendorem sapientiae, vel intellectum spiritalem sacrarum Scripturarum, vel charitatis eminentiam significare potest; ut est illud in psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato [Psal. XLIV]. Ideo supra virtutes alias gratia charitatis apparuit; quia omnia eius fulgor excellit, et sapientiae lumen splendidissimum est, quod maxime in Scripturarum meditatione percipietur. Obrizum aurum dictum, quod obradiet splendore: est enim coloris optimi, quod Hebraei ophaz, Graeci cirron vocant. |
| 3 | De auro autem obrizo in Iob, ubi de sapientia divina Scriptura commemorat, ita legitur: Non dabitur aurum obrizum pro ea [Iob. XXVIII]; quid namque per aurum obrizum, nisi sancti angeli designantur? qui recte et aurum vocantur obrizum; aurum, quia fulgent claritate iustitiae; obrizum, quia nullum habuerunt unquam contagium culpae. |
| 4 | Homines vero iusti, quandiu in hac carne corruptibili mortaliter vivunt, aurum quidem esse possunt, obrizum esse omnino non possunt, quia corpus, quod corrumpitur, aggravat, animam: et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX]. Nam quamvis in hac vita ex magna iustitiae claritate resplendebant: nequaquam tamen ad purum peccatorum sordibus carent. Item in eodem libro legitur: Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi, fiducia mea [Iob. XXXI]. Quid in hoc loco aurum accipimus, nisi praeclari intellectus ingenium? |
| 5 | Quid obrizum, nisi mentem, quae dum igne amoris excoquitur, semper in se servat claritatem pulchritudinis quotidiana innovatione fervoris. Nescit enim mens per torporem veterescere, quae studet per desiderium semper inchoare. Sancti autem viri robur suum aurum non deputant: quia quantolibet ingenio fulgeant, nihil se esse ex suis viribus pensant: et cum sentire omnia valenter possint, prius intelligere semetipsos cupiunt: quatenus lumen ingenii, more solis, prius illustret locum, in quo oritur, et postmodum caetera, ad quae procedendo dilatatur: ne si intendendo cognoscendis aliis semetipsos nesciant, ibi solis radius ubi oritur, tenebrescat. |
| 6 | Item in auro Deus intelligitur: sicut in Canticis canticorum pro Christo dicitur: Caput autem eius aurum optimum [Cant. V]. In Apostolo: Caput autem Christi Deus [I Cor. XI]. Aurum spiritualis est sensus in Scriptura divina ut in psalmo: Posteriora dorsi eius in virore auri [Psal. LXI]. Aurum, sancti, de quo in Iob legitur: Ab aquilone aurum veniet [Iob. XXXI], id est, Apostolo gentium [Forte omitt. praedicante] credentes in Christo. Et in psalmo: Vivet, et dabitur ei de auro Arabiae [Psal. LXXI]. Aurum sapientia, sicut in Exodo, in ornamento sacerdotis hoc ipsum priore in loco habere praecipitur. |
| 7 | Aurum, reprobi quique apud Dominum reiecti, et apud homines electi, de quibus in Iob pro diabolo dicitur: Sternet sibi aurum quasi lutum [Iob. XLI]; et in Habacuc: Esca eius electa [Hab. I]. |