monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 10
Hrabanus Maurus, De Universo, 17, IX. De crystallis. <<<     >>> XI. De metallis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 17, CAPUT X. De vitro.

1 Vitrum dictum, quod visui perspicuitate transluceat. In aliis enim metallis, quidquid intrinsecus continetur, absconditur; in vitro vero quilibet liquor vel species, qualis est interius, talis exterius declaratur et quodammodo clausus patet; cuius origo haec fuit. In parte Syriae, quae Phoenicis vocatur finitima Iudaeae, circa radicem montis Carmeli, palus est, ex qua nascitur Belus amnis, quinque millium passuum spatio in mare fluens iuxta Ptolemaidem, cuius arenae, decurrente fluctu, a sordibus eluuntur.
2 Hinc fama est, pulsa nave mercatorum nitri, cum sparsim per litus epulas pararent, nec essent pro attollendis vasis lapides, glebas vitri navi subdidisse: quibus accensis, permista arena littoris, translucentes novi liquoris fluxisse rivos, et hanc fuisse originem vitri. Mox, ut est ingeniosa solertia, non fuit contenta solo nitro, sed aliis mixturis hanc artem studuit; levibus enim aridisque lignis coquitur, adiecto cypro ac nitro, continuisque fornacibus ut aes liquatur massaeque fiant. Postea ex massis rursus funditur in officinis, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo caelatur: tinguitur etiam multis modis, ita ut hyacinthos sapphirosque et virides imitetur, et anyches, vel aliarum gemmarum colores: neque est alia speculis aptior materia.
3 Maximus tamen honor in candido vitro, proximoque in crystalli similitudine. Unde et ad potandum argenti metalla et auri repulit vitrum. Olim fiebat et in Italia, et per Gallias et Hispaniam, arena alba, mollissima pila molaque terebatur. Vitrum autem quod baptismatis sacramentum significet, in quo abluimur ab omni sorde peccatorum, et puritati restituimur, iam superius dictum est.
4 Unde in Apocalypsi ita scriptum de structura civitatis supernae; Ipsa vero civitas aurum mundum similis vitro mundo [Apoc. XXI]. Ecclesia in auro figuratur, quae in candelabris aureis et phialis propter sapientiae cultum saepe compta describitur: vitrum autem ad fidem veram retulit; quia quod foris videtur, hoc est et intus; et nihil simulatum est et non perspicuum in sanctis ecclesiae.
5 Potest et ad illud tempus referri, quo sibi invicem cogitationes in alterutrum perspiciuntur et declarantur.
Hrabanus Maurus HOME