monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9
Hrabanus Maurus, De Universo, 17, VIII. De margaritis. <<<     >>> X. De vitro.

Hrabanus Maurus, De Universo, 17, CAPUT IX. De crystallis.

1 Crystallus resplendens et aquosus colore traditur, quod nix sit glacie durata per annos, unde et nomen ei Graeci dederunt. Gignitur autem in Asia et Cypro: maxime in septentrionum Alpibus, ubi nec aestate sol ferventissimus invenitur: ideoque ipsa diuturna et annosa duritia reddit hanc speciem, quae crystallus dicitur. Hic oppositus radiis solis adeo rapit flammam, ut aridis spongiis vel foliis ignem praebeat.
2 Usus eius etiam ad pocula destinatur: nihil autem aliud quam frigidum pati potest. Crystallus aliquando significat baptismi sacramentum, aliquando firmitatem sanctorum angelorum, aliquando etiam incarnationem Dominicam. Baptismum enim significat in illo, quod in Apocalypsi scriptum est: In conspectu sedis tanquam mare vitreum simile crystallo [Apoc. IV]. Propter fidem veritatis Baptisma refertur ad vitrum, in quo non aliud videtur exterius quam quod gestat interius.
3 Crystallo quoque, quod de aqua in glaciem et lapidem pretiosum efficitur, baptismi gratia figuratur. Quod autem crystallus significet soliditatem angelorum, vel incarnationem Dominicam, in illo testimonio Ezechielis prophetae probatur, quo ait: Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper [Ezech. I]. Possunt enim firmamenti nomine coelestes potestates intelligi.
4 Quod firmamentum recte quasi aspectus dicitur crystalli: quia videlicet crystallum forte quidem nimis est, sed ex aqua solidatum: et natura angelica quando creata liberum arbitrium accepit: ut utrum vellet in humilitate persistere et in omnipotentis Dei aspectu permanere, an ad superbiam laberetur, et a beatitudine caderet, per similitudinem aqua fuit.
5 Sed quia, cadentibus aliis, angeli sancti in sua beatitudine perstiterunt, atque hoc acceperunt in munere, ut iam cadere omnino non possint: in eis natura sua, quia iam duci mutabiliter non potest, quasi ad imaginem crystalli durata est. Item humana natura priusquam a Creatore omnium susciperetur, terra erat. Nam firmamentum non erat: peccanti quippe homini dictum est: Terra es, et in terram ibis [Gen. III]. At postquam assumpta est ab auctore omnium, atque in coelis sublevata, et super angelos ducta: firmamentum facta est, quae terra fuit.
6 Sed firmamentum, quod aspicitur, cuius habebat similitudinem, subinfertur, cum dicitur: Quasi aspectus crystalli horribilis [Ezech. I]. Crystallum (sicut dictum est) ex aqua congelascit et robustum fit. Scimus ergo quanta sit aquae mobilitas. Corpus autem Redemptoris nostri quia usque ad mortem passioni subiacuit, aquae simile iuxta aliquid fuit: quia nascendo, crescendo, lassescendo et esuriendo, sitiendo, moriendo, usque ad passionem per momenta temporum mutabiliter decurrit. Aqua ergo in crystallum versa est; quando corruptionis eius infirmitas per resurrectionem suam ad incorruptionis firmitatem est immutata.
7 Adamas Indicus lapis et indecorus, ferrugineum habens colorem et splendorem crystalli. Nunquam autem ultra magnitudinem nuclei avellani repertus. Hic nulli cedit materiae, nec ferro quidem, nec igni; nec unquam incalescit. Unde et nomen interpretatione Graeca indomita ius [vis] accepit. Sed dum sit invictus, ferri ignisque contemptor, hircino rumpitur sanguine recenti, et calido maceratur, sicque multis ictibus ferri perfrangitur.
8 Cuius fragmenta sculptores pro gemmis insigniendis perforandisque utuntur. Hic autem dissidet cum magnete lapide in tantum, ut iuxta positus ferrum non patiatur abstrahi a magnete: aut si admotus magnes comprehenderit, rapit atque aufert. Fertur quoque in electri similitudine venena deprehendere, metus vanos expellere, maleficis resistere artibus.
9 Genera eius sex. Significat autem iste lapis duritiam cordis Iudaeorum, qui indomabilis et intractabilis semper ad poenitentiam erat. Unde ita legitur in Ieremia propheta: Peccatum inde scriptum est stylo ferreo, in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum [Ier. XVII]. Peccatum autem ius indelebile atque (ut ita dicam) nulla ratione abolendum, scriptum est stylo ferreo, ungue adamantino.
10 Per stylum ergo ferreum fortis sententia, per unguem vero adamantinum signatur finis aeternus. Peccatum vero inde stylo ferreo in ungue adamantino scriptum dicitur: quia calpa Iudaeorum per fortem Dei sententiam in fine servatur infinito: qui in passione Salvatoris dixerunt: Sanguis eius super nos et super filios nostros [Matth. XXVII]. Aliter de Iuda proditore et consortibus eius dictum accipi potest, de quo Veritas ait: Filius hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi per quem tradetur: melius erat et si natus non fuisset homo ille [Matth. XXVI].
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 17, VIII. De margaritis. <<<     >>> X. De vitro.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9