monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9 > 16 > 10 > 9 > 3 > 6 > 2 > 8 > 18 > 15 > 16 > 29 > 10 > 4 > 9 > 15 > 2 > 22 > 8 > 38 > 61 > 8 > 4 > 1 > 9 > 6 > 9 > 14 > 3 > 8 > 11 > 2 > 28 > 8
Hrabanus Maurus, De Universo, 17, VII. De gemmis. <<<     >>> IX. De crystallis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 17, CAPUT VIII. De margaritis.

1 Margarita, prima candidarum gemmarum, quam Indi margaritam aiunt vocatam, quod in conculis maris hoc genus lapidum inveniatur. Inest enim in carne cochleae calculus natus, sicut in cerebro piscis lapillus: gignitur autem de coelesti rore, quem certo anni tempore cochleae hauriunt: ex quibus margaritis quidam uniones vocantur: aptum nomen habentes, quod tantum unus, nunquam duo vel plures simul reperiantur.
2 Meliores autem candidae margaritae, quam quae flavescunt. Illas enim iuventus aut matutini roris conceptio reddit candidas. Has senectus vel vespertinus aer gignit obscuras. Margaritum mystice significat evangelicam doctrinam sive spem regni coelorum, vel charitatem et dulcedinem coelestis vitae.
3 Unde legitur in evangelica parabola [Matth. XIII] de homine quaerente bonas margaritas, quod, inventa una pretiosa margarita, abierit et vendiderit omnia quae habuerat, et emerit agrum illum; quia qui coelestis vitae dulcedinem (in quantum possibilitas admittit) perfecte cognoverit, ea, quae in terris amaverat, libenter cuncta derelinquit. In comparatione eius vilescunt omnia.
4 Deserit habita, congregata dispergit, inardescit in coelestibus animus; nil in terrenis libet; deforme despicitur, quidquid de terrena placebat specie; quia sola pretiosa charitas fulget in mente.
Hrabanus Maurus HOME