Hrabanus Maurus, De Universo, 17, CAPUT VII. De gemmis.
| 1 | Post marmorum genera gemmae sequuntur, quae multum auro decorem tribuunt venustate colorum. Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur, e quibus nos ea tantum, quae principalia sunt sive notissima, annotabimus. Gemmae vocatae, quod instar gumi transluceant: pretiosi lapides ideo dicti sunt, quia chare valent, sive ut a vilibus discerni possint, seu quod rari sint: omne enim, quod rarum est, magnum et pretiosum vocatur, sicut et in Samuelis volumine legitur: Et sermo Domini pretiosus erat in Israel [I Reg. III], hoc est, rarus. Lapides pretiosi intelliguntur sancti Apostoli et omnes sancti, de quibus in Apocalypsi civitas regis magni constituitur. Item in Ezechiele leguntur novem nomina lapidum pretiosorum, in quibus novem ordines angelorum exprimuntur. |
| 2 | Unde per prophetam contra diabolum dicitur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, iaspis, chrysolithus, onyx, beryllus, sapphirus, carbunculus, et smaragdus [Ezech. XXVIII]. Et post pauca: In medio lapidum ignitorum, ambulasti perfectus decore a die conditionis tuae [Ibid.]. Pretiosissimi autem lapides in Exodo numerantur, hoc est, in rationali pontificis positi, et in Apocalypsi in constructione spiritalis civitatis. |
| 3 | Nam in Exodo ita scriptum est: In primo versu erit lapis sardius, topasius et smaragdus. In secundo carbunculus, sapphirus et iaspis. In tertio lygurius, achates, et amethystus. In quarto chrysolithus, onyx et beryllus [Exod. XXVIII]. In Apocalypsi quoque ita legitur: Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum iaspis secundus sapphirus, tertius chalcedonius, quartus smaragdus, quintus onyx, sextus sardonius, septimus chrysolithus, octavus beryllus, nonus topasius, decimus chrysoprassus, undecimus hyacinthus, duodecimus amethystus. |
| 4 | Et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singula, et singulae portae erant ex singulis margaritis [Apoc. XXI]. Variorum nominibus lapidum, vel species virtutum, vel odor, vel diversitas indicatur, quibus tota Ierusalem coelestis exstruitur. Difficile est enim singulos cunctis florere virtutibus. Denique Isaias cum eiusdem ornatum describeret civitatis, dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, etc. [Isa. LIV], statim subiecit: Universos filios tuos doctos a Domino [Ibid.]. Fundamentum, inquit, primum iaspis. |
| 5 | Iaspidum multa sunt genera. Alius enim viridis coloris, et tinctus quasi floribus apparet. Alius smaragdi habens similitudinem, sed crassi coloris, quo omnia phantasmata fugari autumant. Alius nivei et spumae marmorum fluctuum, quasi misto cruore obrutilans. Per iaspidem ergo fidei viror immarcescibilis indicatur, quae Dominicae passionis sacramento per undam baptismatis imbuitur atque ad omnes spiritalium gratiarum flores proficientibus meritis instruitur. |
| 6 | Hanc enim qui habuerit, vanos timores fugat, monente beato Petro apostolo: Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens, quem devoret: cui resistite fortes in fide [I Petr. V]. Et potest cum sponsa dicere: Dilectus meus candidus et rubicundus [Cant. V]. Unde merito ex hoc lapide in Apocalypsi structura muri, et apud Isaiam propugnacula eiusdem civitatis muniuntur pariter et ornantur. |
| 7 | Duo autem lapides, id est, iaspis et sardius, duorum iudiciorum Dei, primum per aquam diluvii, secundum per ignem, figuram habere dicuntur. Unde legitur in Apocalypsi: Qui sedebat super thronum, similis erat lapidi iaspidi et sardio [Apoc. IV]. Item iaspis testimonia Scripturarum significat, ut est illud in Isaia: Iaspide propugnacula tua [Isa. LIV]. Secundus sapphirus. |
| 8 | Huius lapidis colorem pariter et sacramentum Moyses exposuit: cum Dei habitum describens diceret: Sub pedibus eius quasi lapidis opus sapphiri, et quasi coelum cum serenum est [Exod. XXIV]. Ezechiel quoque dicit quod locus in quo thronus Dei sit, sapphiri habeat similitudinem, et gloria Domini in colore consistat. Qui portat imaginem supercoelestem, ut qui talis est, cum Apostolo possit dicere: Nostra autem conversatio in coelis est [Phil. III]; qui radiis percussus solis fulgorem ardentem ex se emittit; quia coelestibus semper intentus, sanctorum animis, divini luminis quotidie radiis innovatus, compunctior quodammodo atque ardentior aeterna perquirit: altiusque in inquirenda persuadet. |
| 9 | Nam quod in Rubro mari reperiri dicitur, significat, per Domini passionem et sacri baptismatis lavacrum, mentes mortalium ad praesumenda coelestia sublimiter erigi. Tertius chalcedonius [Apoc. XXI]. Chalcedonius quasi ignis lucernae pallentis specie renitet, et habet fulgorem sub dio, non in domo: quo demonstrantur hi, qui coelesti desiderio subnixi, hominibus tamen latent, et quasi in abscondito ieiunium, eleemosynam, precesque suas agunt; sed cum doctrinae vel aliis sanctorum usibus inservituri, ad publicum procedere iubentur, mox, quid fulgoris intus gesserint, ostendunt. Nam quod sculpturis resistere, radiis autem solis vel digitorum attrita, si excandeat, paleas ad se rapere dicitur: talibus merito congruit, qui in nullo suam fortitudinem vinci permittentes, ipsi potius fragiliores quosque in sui luminis ardorisque iura coniungunt. |
| 10 | De quorum uno dicitur: Ille erat lucerna ardens et lucens [Ioan. V]. Ardens fidei amore, lucens sermone; lumen virtutum suarum internae charitatis oleo, ne deficiat, semper renovant. Et quod apud Nasamonas, quae est Aethiopiae provincia, nascitur, indicat eos sub ardente fervore dilectionis, fama tamen obscura, quasi nigrante cute sordere. Quartus smaragdus [Apoc. XXI]. Smaragdus nimiae viriditatis est: adeo, ut herbas virentes, frondesque geminas etiam superet omnes, inficiens circa se viriditate repercussum aerem. |
| 11 | Qui mero et viridi proficit oleo, quamvis natura imbuatur. Cuius genera plurima; sed nobiliores Scythici, secundum locum tenent Bactriani, tertium Aegyptii. Significat animas fide semper virentes, quae quo magis adversitate saeculi, quae figuram Scythiae designat, attentantur, eo amplius haereditatem immarcescibilem, et aeternam conservatam in coelis, et mente concipere sperando, et in proximos satagunt spargere praedicando. Quae etiam calice Dominicae passionis et internae pinguedine charitatis, quae per Spiritum sanctum datur, ad contemptum mundi proficiunt. |
| 12 | His eiusdem quoque lapidis patria tellus pulcherrima ratione congruit. Tellus locuples, sed inhabitabilis: nam cum auro et gemmis affluat; Griphes tenent universa, alites ferocissimae, vel potius ferae volantes. Sunt enim quadrupedes, et corpore quidem leonibus, capite vero et alis aquilis simillimae. Armaspi cum his dimicant, qui uno oculo in fronte media feruntur insignes, ut accipiant hos lapides, mira cupiditate et feris capientibus, et Armaspis custodientibus. Hanc enim terram virtutum thesauris abundantem audierat Psalmista, cum dicebat: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine [Psal. LIV], id est, a mundi illecebris animos elongando subtraxi. |
| 13 | In hac contrarias sibi bestias offenderat, cum increpans ait: Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et contemptu [Psal. XXX]. In hac quoque Gazas desiderabiles invenire se manifestabat cum admiratione delectabili secutus adiungere dicens: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te [Ibid.], et caetera usque ad finem psalmi. Contra huiusmodi alites, semen divini verbi nobis praeripere anhelantes, quique sanctorum invigilant, simplici per coeleste desiderium intentione, quasi uno oculo admirandi, ut gemmam fidei, caeterarumque virtutum investigare et effodere queant. |
| 14 | Quo enim quaeque virtus celsior est, eo pauciores habet cultores, gravioremque ab immundis spiritibus persecutionem tolerat, qui velut griphes horrendi meritorum deiectione terrestres, sed superba mentis altitudine volucres, divitias spiritales non sibi ad usum possidere, sed hominibus auferre indefesso labore decertant. Et quia tanta fidei sublimitas per Evangelium mundo innotuit: apte propter quatuor Evangelii libros quarto loco smaragdus ponitur. Quintus sardonyx. Hic ex onyche candorem, ex sardio ruborem trahens, ab utraque sardonyci nomen accepit: sunt enim eius genera plurima. |
| 15 | Alius enim terrae rubrae similitudinem tenet. Alius, quasi per humanum unguem sanguis eniteat, bicolor apparet. Alius tribus coloribus, subterius nigro, medio candido, superius niveo consistit. Cui comparantur homines corporis passione rubicundi, spiritus puritate candidi: sed mentis sibimet humilitate despecti, cum Apostolo protestantes: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed tamen interior renovatur de die in diem [I Cor. IV]. Et iterum: Nihil mihi conscius sum, sed non in haec iustificatus sum [II Cor. IV]. Itemque Psalmista: Quanquam in imagine Dei homo ambulet [Psal. XXXVIII], id est, de virtute mentis, tamen vane conturbabitur, id est, de infirmitate carnis. |
| 16 | Quae quoniam passio in corporis infirmitate versatur (qui enim occidunt corpus, animam non possunt occidere , et humilitas de eiusdem corporis fragilitate descendit, cum dicitur: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII]; recte sardonyx quinto fundamento inseritur. Nam corpus nostrum quinque sensibus subsistere certum est. Sextus sardius, qui ex integro sanguinei coloris est, martyrum gloriam significat: de qua dicitur: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius [Psal. CXV]; merito sexto loco positus, cum Dominus noster et sexta aetate saeculi incarnatus, et sexta feria sit pro totius mundi salute crucifixus. Septimus chrysolithus. Chrysolithus lapis, quasi aurum, fulget, scintillas habens ardentes. |
| 17 | Cuius specie figurantur hi, qui intellectu supernae verae sapientiae fulgentes, verba exhortationis in proximos, vel etiam virtutum signa, quasi scintillas ignis effundunt. Quorum et Arator ait: Mentibus instat amor, sermonibus aestuat ardor. Quod quia solo spiritalis gratiae munere geritur, decentissime septimo fundamento chrysolithus: in septiformi enim numero solet Spiritus sancti gratia figurari. |
| 18 | De quo supra dicitur: Et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt [Apoc. I]. Cui sensui consonat etiam hoc, quod eiusdem lapidis genus quoddam caerulaei viridantisque coloris invenitur. Unde et apud Hebraeos a marini coloris similitudine tharsis appellatur. Viror quippe ad integritatem fidei, quae initium sapientiae dicitur: aqua vero tropice ad Spiritum sanctum pertinet, Domino attestante, qui ait: Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. |
| 19 | Hoc autem dicebat de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum [Ioan. VII]. Octavus beryllus. Beryllus est, quasi consideres aquam solis fulgore percussam rubicundum ac decorum reddere colorem: sed non fulget nisi in sexangulam formam poliendo figuretur. Repercussu enim angulorum splendor illius acuitur. Significat autem homines quidem ingenio sagaces, sed amplius supernae gratiae lumine refulgentes. |
| 20 | Nam quod aqua sensus altitudinem designet, Salomon testis est, qui ait: Aqua profunda verba ex ore viri [Prov. XXVIII]; sed est perfecti fulgoris vel humana vel etiam divina sapientia, nisi operum quoque consummatione subvertatur. Nam senario saepe numero perfectio designatur actionis; maxime, cum in hoc numero mundi huius sit opus consummatum. |
| 21 | Quodque tenentis manum adurere dicitur, procul dubio patet, quia quisquis sancto viro coniungitur, eius nimirum bonae conversationis igne recreatur. Nonus topazius. Topazius lapis quantum inventione rarus, tantum mercium quantitate pretiosus est, qui duos fertur habere colores: unum auri purissimi, et alterum aetherea claritate relucentem: pinguedo rosea, verecundaque puritas; vicinus lapidi chrysoprasso magnitudine vel colore, quia maxime lampat, cum solis splendore percutitur, omnium gemmarum superans pretiosissimas claritates, in aspectum suum singulariter provocans oculorum cupidissimam voluptatem. Quem si polire velis, obscuras: si naturae propriae relinquas, irradiat. |
| 22 | Hic regibus ipsis fertur esse mirabilis, ut inter divitias suas nihil se simile possidere cognoscant. Cuius pulcherrima naturae qualitas contemplativae vitae decori dignissime comparatur. Hanc enim reges sancti, quorum cor est in manu Dei, cunctis bonorum operum divitiis universisque virtutum gemmis merito praeferunt, in eam maxime purae suae mentis intuitum aciemque dirigentes, tanto ardentius coelestis vitae dulcedinem animo complectentes, quanto frequentius supernae gratiae fuerunt splendore percussi. |
| 23 | Habent ergo sancti viri aureum colorem ex flamma internae charitatis, habent aetherium ex supernae contemplatione dulcedinis, qui saepe praesentis saeculi turbine velut attritus vilescit. Non enim facile potest animus uno eodemque momento terrenis laboribus, aerumnis curisque et doloribus agi, et illa coelestis vitae gaudia tranquillae mentis statu delectatus intueri. |
| 24 | Quin potius ingemiscendo proclamat: Turbatus est, inquiens, prae ira oculus meus: inveteravi in omnes inimicos meos [Psal. VI]. Quod vero in insula Thebaide, quae Topazion appellatur (unde ipse nomen accepit) inveniri dicitur, dupliciter intelligendum est, quia et illae praecipuae, id est, Aegyptiorum regiones monachorum gregibus abundent, et quicunque soli iustitiae vicinus habitaverit, aetherei nimirum luminis fulgore coronetur. Et pulchre sicut in octavo ordine activae vitae perfectio, sic in nono speculativae suavitatis gemma ponitur; sive quia novem ordines angelorum, quorum vitam imitatur, in Scriptura sancta reperiantur, sive quia a perfectae beatitudinis denario uno tantum (ut ita dicam) gradu mortis abest, cui summo desiderio propheta suspirans aiebat: Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion [Psal. CXVIII], id est, super omnem probatae actionis claritatem, superque omnem quae in hoc saeculo fieri potest, contemplativi gaudii sublimitatem dulcissimo mandatorum tuorum delectabar amore, quorum primum et maximum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, tota anima, tota virtute [Deut. VI]. Quod non, nisi in illo coelestis regni culmine, ad integrum perfici posse, certissimum est. Decimus chrysoprassus. Chrysoprassus est viridis, aureaeque mixturae: quidam etiam purpureum iubar trahens, aureis intervenientibus guttis; nascitur autem in India. |
| 25 | Qui significat eos qui, viriditatem aeternae patriae perfectae charitatis fulgore promerentes, eam etiam caeteris purpurea martyrii sui luce patefaciunt. Qui quoniam in eo, quod praesentem vitam despiciunt, aeternam gloriam praeferunt, Domini in carne apparentis exempla sequuntur, iam veluti India, id est, prope solis ortum, meritorum suorum fulgur ostendunt; et qui, velut sol, in regno Patris fulgere regique suo, cui nunc compatiuntur, tunc conregnare desiderantes exspectant, iure in decimo loco sunt positi. |
| 26 | Per denarium enim, quo Dominicae vineae cultores remunerantur, aeterni regis percipienda imago figuratur; ubi quod in novo gradu non poterat, perfecta dilectione Dei et proximi per omnia decalogus implebitur. Undecimus hyacinthus. Hyacinthus in Aethiopia reperitur, caeruleum colorem habens. Optimus, qui nec rarus est, nec densitate obtusus, sed ex utroque temperamento lucet, et purificatum suaviter florem trahit. |
| 27 | Hic autem non rutilat aequaliter: sed cum coeli facie mutatur: sereno autem perspicuus atque gratus est: nubilo coram oculis evanescit atque marcescit. Indicat autem animas coelesti semper intentioni deditas, atque angelicae quodammodo (quantum mortalibus fas est) conversationi propinquantes: quibus omni custodia virtus discretionis servare praecipitur: ne vel omnia sensus subtilitate callentes, altiora se quaerere, et fortiora se scrutari audeant (Gloria enim Domini celare verbum [Prov. XXV], id est, caute de Deo vel homine Christo philosophari:), vel rursum desidia torpentes ad infirma fidei initia atque elementa exordii sermonum Dei relabantur. |
| 28 | Quin potius via regia gradientes, a dextris et a sinistris per arma iustitiae procurati procedant: aptaque temporis observantia cum coelo faciem mutantes suis inspectoribus dicant: Sive enim mente excedimus, Deo: sive sobrii sumus, vobis [II Cor. V]. Quasi enim hyacintus nubilo circumdatus, loquitur: Et ne angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris [II Cor. VI]. Et iterum: Nihil enim iudicavi me scire inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum [I Cor. II], et quasi in serena luce visus ait: Sapientiam autem loquimur inter perfectos [Ibid.] Duodecimus amethystus. |
| 29 | Amethystus purpureus est permixto violaceo colore, et quasi rosae nitore, quasdamque leviter flammulas fundens. Sed et quidam illius non ex toto in purpura igneus, sed quasi vinum rubens apparet. Purpureus ergo decor coelestis regni habitum, roseus vero atque violaceus humilem sanctorum verecundiam, pretiosamque mortem designat: quorum fidei mens principaliter in summis erigitur, etiam, cum extremis perpeti abiecta cernuntur, Dominici semper inter adversa memor promissi: Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro, dare vobis regnum [Luc. XII]; quique flammam charitatis non ad se tantum invicem, sed ad ipsos etiam persecutores spargentes positis genibus implorant: Domine, ne statuas illis hoc peccatum [Act. VII]; atque inter calicem passionis bibendum, illius potius vini, quod laetificat cor hominis, iugi recordatione inebriantur, quod Dominus se novum cum discipulis suis in regno Patris bibiturum esse promisit. |
| 30 | Sicque fit, ut in iaspide fidei viriditas: in sapphiro spei coelestis altitudo: in chalcedone flamma charitatis internae figuretur: in smaragdo autem eiusdem fidei fortis in adversa conversio: in sardonyce sanctorum inter virtutes humilitas: in sardis reverendus martyrum cruor exprimitur, in chrysolitho vero spiritalis inter miracula praedicatio: in beryllo praedicantium perfecta operatio; in topazio eorumdem ardens contemplatio monstratur. |
| 31 | Porro in chrysoprasso beatorum martyrum opus pariter et praemium: in hyacintho doctorum coelestis ad alta sublevatio, et propter infirmos humilis ad humana descensio: in amethysto coelestis semper regni in humilium animo memoria designatur. Onyx appellata, quod habeat in se permixtum candorem in similitudinem unguis humani; Graece enim unguem onycha dicunt: hanc India vel Arabia gignunt. |
| 32 | Distant autem invicem; nam Indica igniculos habet albis cingentibus zonis: Arabica autem nigra est cum candidis zonis: genera eius quinque. Legitur in Exodo, quod, Domino iubente [Exod. XXVIII], Moyses faceret Aaron fratri suo superhumerale ex auro, hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, duosque lapides onychinos sculpens nominibus filiorum Israel, insereret ipsos superhumerali inclusos auro atque circumdatos. |
| 33 | Cuius significatio mystica in promptu est: lapides quippe pretiosa opera sunt virtutum spiritalium: habetque sacerdos in humeris lapides pretiosos, et in eis nomina Patrum inscripta, cum et ipse claritate bonorum operum cunctis admirandus exstiterit, et eamdem claritatem non a se noviter inventam, sed antiqua sibi Patrum auctoritate traditam esse docuerit. |
| 34 | Duplici autem ratione haec in humeris portat: ut et ipse praeceptis dominicis humiliter subditus incedat, et auditoribus suis semper coelestia, sive sua, sive Patrum exempla, quae sequantur, proponat. Carbunculus dictus, quod sit ignitus, ut carbo, cuius fulgor nec nocte vincitur: lucet enim in tenebris adeo, ut flammas ad oculos iuberet [vibret]. Genera eius duodecim sunt: sed praestantiores sunt qui videntur fulgere, et velut ignem fundere. |
| 35 | Hic enim lapis potest significare verbum Dei, quod per Apostolicum ordinem et praedicatores Evangelii illucescit nobis in obscuro huius mundi, et effugat noctis tenebras et caliginem peccatorum; unde scriptum est: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt [Ioan. I]. Lyncurius vocatus, quod fiat ex urina lyncis bestiae tempore indurata; est autem, sicut et succinum, fulva, attrahens spiritu folia propinquantia. |
| 36 | Haec gemma, quia de rubris gemmis est, potest martyrum passionem significare, qui quod spiritu divino incitati, folia verborum attrahunt, per ea persecutores suos orando sive praedicando sibi conciliant, et ad unitatem fidei perducunt. Achates namque lapis de nigris gemmis una est, reperta primum in Sicilia iuxta flumen eiusdem nominis, postea plurimis in terris: est autem nigra, habens in medio circulos nigros, et albos iunctos et variatos, similis haematiti: si creditur, tempestates avertit, flumina sistit. |
| 37 | Hic etiam illos significare potest, qui propter coelestis vitae desiderium despectum mundi habent, et coronam vitae exspectant aeternae. Corallius gignitur in mari, forma ramosus, colore viridis, et maxime rubens, venae eius candidae sub aqua et molles: extractus confestim duratur et rubescit; tactusquo protinus lapidescit. |
| 38 | Itaque occupari evellique retibus solet, aut acri ferramento praecidi: qua de causa corallius vocatus. Quantum apud nos margaritum Indicum pretiosum est, tantum apud Indos corallium. Hunc magii fulminibus resistere affirmant, si creditur. Hic ergo lapis eorum figuram merito exprimit, qui de maris fluctibus, hoc est, de mollitie saecularis conversationis abstracti, per robur continentiae durescunt, et soliditatem rectae fidei, ac bonorum operum decorem in se ostendunt: ita ut sanctissimis viris merito inde complacere possunt. Alabandina dicta ab Alabanda Asiae regione, purpurae aspectu similis. |
| 39 | Iste in Oriente igne liquatur, atque in usum vitri funditur, cuius color prope ad Chalcedonium simulatur: sed magis rubeus est: et sanguinem martyrum per figuram ostendit. |