monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6
Hrabanus Maurus, De Universo, 17, V. De marmoribus. <<<     >>> VII. De gemmis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 17, CAPUT VI. De ebore.

1 Ebur a barro, id est, elephanto dictum: Horatius: Quid tibi vis, mulier, nigris dignissima barris? Significat autem ebur pudicitiae continentiam: unde scriptum est in Psalmo de Ecclesia: Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, etc. [Psal. XLIV]. Dixit enim propheta, unde veniat sponsae gloriosissima pulchritudo, quae a Domini dextris locata consistit, id est, a domibus eburneis, quod significat ornamenta palatiorum, quae copioso ebore vestiuntur.
2 Sed ebur non ad solas divitias intelligamus aptatum: sed quoniam elephas, cuius haec ossa sunt, nimiae castitatis asseritur; qui inter quadrupedia et sensu plurimum valet, et temperanter miscetur feminae suae, et coniuge secunda non utitur. Hoc pudicis feminis decenter aptatum est: quia illae in domibus eburneis mansisse noscantur, quae per castitatem Christi Domini praecepta secutae sunt.
3 Hanc enim translationem probaverunt doctissimi Patres Augustinus atque Hieronymus.
Hrabanus Maurus HOME