monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5
Hrabanus Maurus, De Universo, 17, IV. De lapidibus insignioribus. <<<     >>> VI. De ebore.

Hrabanus Maurus, De Universo, 17, CAPUT V. De marmoribus.

1 Marmor sermone Graeco a viriditate vocatus: et quamvis postea et alii colores inveniantur, nomen tamen pristinum a viriditate retinuerunt. Marmorum colores et genera innumerabilia sunt: non tamen omnia e rupibus exciduntur: sed multa sub terra sparsa sunt, et pretiosissimi generis, sicut Lacedaemonium viride cunctis hilarius, repertum prius apud Lacedaemonios, unde et vocabulum traxit: Parius candoris eximii, Lychnites cognomento.
2 Hic apud Paron insulam nascitur: unde et Parius nuncupatur; Lygdinus magnitudine, quae lances craterasque non excedat, unguentis ipse aptus. Parius enim marmor coloris candidi est, et significat munditiam electorum. Unde in templo Salomonis ex ipso lapide legitur parietes templi aedificatos esse: quod significat, ex munda sanctorum vita et conversatione probatissima sanctam Ecclesiam aedificatam esse.
3 Alabastrites lapis candidus interdistinctus variis coloribus; ex quo evangelici illius unguenti vasculum fuit [Matth. XXVI]. Cavant enim hunc ad vasa unguentaria, quoniam optime servare ea incorrupta dicitur: nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae, caeteris candidior: probatissimus vero in India.
4 Alabastrum mystice potest significare sanctam Scripturam, quae continet unguentum pretiosum, hoc est, scientiam spiritalem, quae odore suo totum mundum replet. Unde legitur in Evangelio mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, effudisse ipsum unguentum super caput Iesu recumbentis: quod significat ecclesiam divinitatem Christi praedicare in toto mundo.
5 Unxit et ipsa mulier pedes Domini ex eodem unguento: quia illa eius naturam, qua terram contingere, hoc est, inter homines conversari dignatus est, pia praedicatione commendat ac devotis veneratur obsequiis.
Hrabanus Maurus HOME