Hrabanus Maurus, De Universo, 17, CAPUT IV. De lapidibus insignioribus.
| 1 | Magnes lapis Indicus ab inventore vocatus. Fuit autem in India ita primum repertus: clavis crepidarum baculique cuspidi haerens, cum armenta idem Magnes pasceret: postea et passim inventus. Est autem colore ferrugineus, sed probatur cum ferro adiunctus, eius fecerit raptum: nam adeo apprehendit ferrum, ut catenam faciat annulorum, unde et eum vulgus ferrum vivum appellat. |
| 2 | Gagates lapis primum inventus est in Cicilia, Gagatis fluminis fluore reiectus, unde et nominatur: licet in Britannia sit plurimus. Est autem niger, planus, lenis, et ardens igni admotus. Fictilia ex eo scripta non delentur: incensus serpentes fugat, daemoniacos prodit, virginitatem deprehendit, mirum quia accenditur aqua, oleo exstinguitur. |
| 3 | Asbestos Arcadiae lapis ferrei coloris, ab igne nomen sortitus, eo quod accensus semel nunquam exstinguitur: de quo lapide mechanicum aliquid ars humana molita est, quod gentiles capti sacrilegio mirarentur: denique in templo quodam fuisse Veneris fanum dicunt, ibique candelabrum, et in eo lucernam sub dio sic ardentem, ut eam nulla tempestas, nullus imber exstingueret. Selenites, qui latine lunaris interpretatur, eo quod interiorem eius candorem cum luna crescere atque deficere aiunt. gignitur in Perside. |