Hrabanus Maurus, De Universo, 17, CAPUT III. De lapidibus vulgaribus.
| 1 | Lapides tanquam terra densior etiam vulgo discernuntur. Lapis autem dictus quod laedat pedem: lapis mobilis est et sparsus: saxa haerent et a montibus exciduntur. Petra Graecum est. Silex est durus lapis, eo quod exsiliat ignis ab eo, dictus. Scopulus a saxo eminenti, quasi a speculando, dictus, sive a tegumento navium, apo tou skepein. |
| 2 | Lapis vel petra multiplicem significationem habet. Aliquando enim significat Christum propter firmitatem fidei atque soliditatem veritatis, ut est illud in psalmo: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est, et est mirabile in oculis nostris [Psal. CXVII]. Et Apostolus: Bibebant, inquit, de spirituali consequenti eos petra: petra autem erat Christus [I Cor. X]. Aliquando vero lapidis nomine significantur apostoli aut sancti viri, sive ipsa opera virtutum; unde scriptum est in Apocalypsi: Fundamenta muri civitatis omnia lapide pretioso ornata [Apoc. XXI]. Et in psalmo de sanctis scriptum est: Beneplacitum habuerunt servi tui, lapides eius et terrae eius miserebuntur [Psal. CI]. Et alibi: Lapides, inquit, sancti volvuntur super terram. Item lapides aliquando significant ordinem praepositorum in Ecclesia, de quibus Ieremias: Dispersi sunt, inquit, lapides sanctuarii in capite omnium platearum [Thren. IV], id est in latarum spatiosarumque viarum, quae ducunt ad perditionem. |
| 3 | Aliquando populum Iudaeorum, de quibus in propheta dicitur: Tollite lapides de via, et redigite in acervos [Ier. L]. Similiter autem lapides significant duritiam cordis gentilium, de quibus Dominus ait: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae [Luc. III]: significat autem et petrosa terra sterilitatem cordium reproborum, unde in Evangelio scriptum est [Luc. VIII], quod semen illud, quod in terram petrosam cecidit, radicem non haberet; reproborum corda opportunum fructum afferre non possunt: eo quod ad tempus credunt et in tempore tentationis a statu iustitiae recedunt. |
| 4 | Item de duritia diaboli in libro Iob scriptum est: Cor eius indurabitur tanquam lapis [Iob. XLI]: quia nulla unquam conversionis poenitentia mollitur. Gypsum cognatum calci est, et est Graecum nomen: plura eius genera; omnium autem optimum de lapide speculari. Calx viva dicta, quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem. |
| 5 | Natura eius mirum aliquid facit: postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis exstingui: oleo exstinguitur, quo solet ignis accendi: usus eius structuris fabricae necessarius. Nam lapis lapidi non potest adhaerere fortius, nisi ad [sit] calce coniunctus. Calx e lapide albo et duro melior: quod significare potest glutinum charitatis, quo copulantur invicem electi pertinentes ad spiritale aedificium Dei, quia candore virtutum nitent, et pulchritudinem bonorum operum in se ostendunt. |
| 6 | Arena ab ariditate dicta, non ab adhaerendo in fabricis, ut quidam volunt. Huius probatio est, si manu impressa stridat, aut si in vestem candidam sparsa nihil sordis relinquat. Arena autem mystice significat instabilitatem hominum terrenorum, vel infertilitatem Iudaici populi, qui terrenis concupiscentiis inhiantes, spiritales fructus gignere neglexerunt: de quibus scriptum est: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur [Psal. CXXXVIII]. Et in Evangelio legitur [Matth. VII], virum sapientem aedificare domum suam super petram; stultum vero super arenam ponere. |
| 7 | Fundamentum, quod apostolus Paulus architectus posuit, unus est Dominus noster Iesus Christus. Super hoc fundamentum stabile et firmum et per se robusta mole fundatum aedificatur Christi Ecclesia: super arenam vero, quae fluida est et coagmentari non potest, nec in unam copulam redigi, omnis haereticorum sermo est, qui ad hoc aedificatur, ut corruat. |