monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2
Hrabanus Maurus, De Universo, 17, PRIMUM. De pulvere et glebis terrae. <<<     >>> III. De lapidibus vulgaribus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 17, CAPUT II. De glebis ex aquis.

1 Bitumen in Iudaeae lacu Asphaltite emergit, cuius glebas supernatantes nautae scaphis appropinquantes colligunt. In Syria autem limus est passim a terra exaestuans; spissantur autem utraque et densitate coeunt, et utraque Graeci pissasphalton appellant; natura eius ardens et ignum [igni] cognata, et neque aqua nec ferro rumpitur: nisi solis muliebribus inquinamentis, utilis ad compages navium.
2 Mystice autem bitumen, quod est ferventissimum et violentissimum gluten, significat dilectionis ardorem, vi magna fortitudinis ad tenendam societatem spiritalem omnia tolerantem: unde de arcae structura, quam, Domino iubente, aedificavit Noe, ita legitur in libro Genesis: Fac tibi arcam de lignis levigatis, mansiunculas in arca facies, et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus, et sic facies eam [Gen. VI]. Arcam instruxit Noe de lignis non putrescentibus: et Ecclesia construitur a Christo ex hominibus victuris in aeternum.
3 Arca enim Ecclesiam demonstrabat, quae natat in fluctibus mundi huius. Quod autem eadem arca de lignis quadratis fieri iubetur undique, stabilem vitam sanctorum significat, ad omne opus bonum paratam: quacunque enim verteris quadratum, firmiter stabit. Quod bitumine glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus ut in compagine unitatis, significatur tolerantia charitatis, ne scandalis Ecclesiam tentantibus, sive ab his qui intus sunt, sive ab his qui foris sunt, cedat fraterna iunctura, et solvatur vinculum pacis.
4 Alumen vocatum a lumine, quod lumen coloribus praestat tinguendis: est autem salsugo terrae, efficiturque hieme ex aqua et limo, et aestivis solibus maturatur. Huius species duae sunt: liquidum et spissum. Sal quidam dictum putant, quod in igne exsiliat: fugit enim ignem, dum sit igneum: sed naturam sequitur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt.
5 Alii sal a salo et sole vocatum existimant; nam ex aquis maris sponte gignitur, spuma in extremis littoribus vel scopulis derelicta et sole decocta: sunt et lacus, et flumina, et putei, e quibus hauritur, dehinc in salinis ingestus sole siccatur; sed et flumina densantur in salem, amne reliquo sub gelu fluente.
6 Alibi quoque detractis arenis colligitur, crescens cum lunae noctibus. Nam in Cyrenaea ammoniacus sub arenis invenitur: sunt et montes nativi salis, in quibus ferro caeditur ut lapis renascens maius tanta alicubi duritie, ut muros domusque massis salis faciant, sicut in Arabia. In natura quoque salis differentiae sunt.
7 Nam alibi suavis, alibi salsissimus; commune sal in igne crepitat. Tragasaeum nec crepitat in igne, nec exsilit. Agrigentinum Siciliae flammae patiens, in aqua exsilit, in igne fluit. Sal mystice significat condimentum sapientiae; unde Dominus ad Apostolos in Evangelio ait: Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus [Matth. V]. Sic appellantur apostoli, quia per ipsos universum hominum conditur genus: terrae enim nomine humana natura significatur. In salis vero verbi sapientia: quod autem apostolos suos coelesti ac divina sapientia plenos, sal terrae Salvator nominat, ostendit fatuos esse iudicandos, qui terrena tantum sapiunt, qui temporalium bonorum velut copiam sectantes, vel inopiam metuentes, amittunt aeterna, quae nec dari possunt ab hominibus, nec auferri.
8 Notandum autem, quod salis natura infecunditatem terrae facit; unde et in Psalmo est: Posuit terram fructiferam in salsuginem [Psal. CVI]; et quasdam urbes legimus ira victorum sale seminatas, ut nullum in eis germen oriretur. Allegorice autem hoc et convenit doctrinae apostolicae, ut destructis adversariorum munitionibus, et peccati regno deiecto, sale sapientiae compescat ultra in carnis humanae, terrae saeculi luxum atque foeditatem germinare vitiorum.
9 Item quia sal ad condiendos cibos, carnesque siccandas aptum est: rite demonstrat, quod per praedicationem Evangelii fluxus restringitur voluptatum: et humana natura, exclusis vermibus et putredine peccatorum, illaesa servatur suo conditori per eius custodiam mandatorum. Bonum quippe est Dei verbum audire frequentius, sale sapientiae spiritalis cordis arcana condiri, imo ipsum cum apostolis sal terrae fieri, id est, eorum quoque qui adhuc terrena sapiunt, imbuendis mentibus sufficere.
10 At si quis semel condimento veritatis illuminatus ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigitur, qui eam quam ipse gustavit sapientiae dulcedinem, vel adversis saeculi perterritus, vel illecebris illectus abiecit? Sicut ergo sal infatuatum cum ad condiendos cibos carnesque siccandas valere desierit, nullo iam usui aptum erit; neque enim (ut alius testatur Evangelista) in terram utile est, cuius iniectu germinare prohibetur: neque in sterquilinium agriculturae profuturum quod vivacibus licet glebis immistum non fetare semina frugum, sed exstinguere naturaliter solet.
11 Sic hominis, qui post agnitionem veritatis retro redierit, neque ipse fructum boni operis ferre, neque alios excolere valet, sed foras mittendus, hoc est, ab Ecclesiae est unitate secernendus, ut iuxta aliam parabolam irridentes eum inimici dicant: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare [Luc. XIV]. Nitrum a loco sumpsit vocabulum: nascitur enim in oppido vel regione Aegypti, Nitria, ex quo et medicinae fiunt, et sordes corporum vestiumque lavantur. Huius natura non multum a sale distat.
12 Habet enim virtutem salis, et similiter oritur canescentibus siccitate littoribus. Nam sicut salem in littore maris fervor conficit solis, durando in petram aquas marinas, quas maior vis ventorum vel ipsius maris fervor in littora ulteriora proiecerit: ita in Nitria, ubi aestate pluviae prolixiores tellurem infundunt, aderit ardor sideris tantus, qui ipsas aquas pluviales per latitudinem arenarum concoquat in petram sali quidem vel glaciei aspectui simillimam: sed nil gelidi rigoris, nil salis saporis habentem, quae tamen iuxta naturam salis in caumate durare, aut in nubiloso aere fluere ac liquefieri solet.
13 Hanc indigenae sumentes servant, et ubi opus exstiterit, pro lomento utuntur. Unde Iudaeae peccanti dicit Propheta: Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith: maculata es in iniquitate tua, dicit Dominus Deus [Ier. II]. Crepitat autem in aqua, quomodo calx viva: et ipsa quidem disperit; sed aquam lavationi habilem reddit.
14 Cuius natura cui sit apta figurae, cernens Salomon ait: Acetum in nitro, et qui cantat carmina corde pessimo [Prov. XXV]. Acetum quippe si mittatur in nitrum, fervescit nitrum protinus, et ebullit: et perversa mens quando per increpationem corripitur; de correptione fit deterior, et inde in murmurationis iniquitatem succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci.
15 Quod autem de prophetica sententia supra commemoravi, ubi scriptum est: Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, etc. [Ier. II]; pro herba borith Septuaginta transtulerunt poian, ut significaret herbam fullonum, quae iuxta ritum provinciae Palaestinae in virentibus et humectis nascitur locis, et ad lavandas sordes eamdem vim habet, quam et nitrum. Nitrum autem nostrum et herba fullonis poenitentia est: ecclesiasticus quoque sermo, qui arguit et increpat et corripit delinquentem, moderatioris nitri habet similitudinem: qui vero levi peccatorum sorde maculatus est, levioribus purgatur monitis.
16 Porro peccata gravia, quae ad mortem trahunt, nec nitro, nec herba borith dilui possunt, sed gravioribus tormentis indigent: Uniuscuiusque enim opus quale sit, ignis probabit et igne revelabitur [I Cor. III]. Pulchreque addidit: Maculata es in iniquitate tua in conspectu meo [Ier. II]; quod etiam si hominibus munda videaris, mihi munda non es, qui novi conscientias singulorum.
17 Aphronitrum Graece, Latire spuma nitri est: de quo quidam [Martialis] ait: Rusticus es, nescis quid Graeco nomine dicar. Spuma vocor nitri: Graecus es, aphronito (Aphronitrum). Colligitur in Asia a speluncis distillans, dehinc siccatur sole: optimum putatur, si minime fuerit ponderosum, et maxime friabile, colore pene purpureo.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 17, PRIMUM. De pulvere et glebis terrae. <<<     >>> III. De lapidibus vulgaribus.
monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2