Hrabanus Maurus, De Universo, 17, CAPUT PRIMUM. De pulvere et glebis terrae.
| 1 | Pulvis dictus, quod vi venti pellatur: tollitur enim eius flatu, nec resistit, nec stare novit, sicut ait Propheta: Tanquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae [Psal. I]. Limus vocatus, quod lenis sit. Coenum est vorago luti. Cinis ex incendio dicitur. Ab eo enim fit. Favilla, quod per ignem effecta sit: nam phos ignis est. |
| 2 | Gleba, quod sit globus; pulveris enim collectione compingitur, et in uno glomere adunatur: terra autem ligata, gleba est soluta, pulvis. Lutum vocatum quidam per antiphrasin putant, quod non sit lotum, hoc est mundum. Nam omne lutum immundum est. Volutabra appellata, quod ibi porci volutentur. Uligo sordes limi vel aquae limosae sunt. Pulvis significat corruptionem humanae naturae, vel levitatem humanae mentis; ut est illud in psalmis, quod de peccatore scriptum est: Et erit tanquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae [Psal. I]. Pulvis enim (ut supra diximus) est resolutio terrae: et homo terrenus quando inflatur seductorio vento superbiae, de soliditate terrae viventium, quasi pulvis abiicitur: quia sua levitate ad firmamentum mandatorum se tenere non potuit. |
| 3 | Limus autem terrenam materiam humani corporis significat, ut est illud: Formavit ergo hominem Dominus de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem [Gen. II]; cum ei substantiam animae ac spiritus, in qua viveret, creavit. Aliter limus coenum et sordes exprimit vitiorum, in quibus polluitur homo. |
| 4 | Similiter et lutum duplicem significationem habet; hoc est, carnis humanae, et pollutionem vitiorum. Unde Dominus legitur in Evangelio lutum ex sputo fecisse, et caeci nati oculos aperuisse: Exspuit enim in terram, et fecit de saliva lutum [Ioan. IX], quia Verbum caro factum fide incarnationis eius imbuit genus humanum, quod caecum erat a nativitate, hoc est, ab origine primi hominis: et sic ad piscinam Siloe, hoc est, ad baptismi sacramentum illud misit; econtrario vero lutum ponitur, quando sordes significat vitiorum. Unde est illud Petri, quod de peccatoribus ait - Contigit enim eis illud veri proverbium: canis reversus ad suum vomitum: et sus lota in volutabro luti [II Petr. II]. Argilla ab Argis vocata, apud quos primum ex ea vasa confecta sunt: et significat sanctam Scripturam: unde legitur in libro Regum [III Reg. VII], quod omnia vasa quae fecit Hiram Salomoni in domo Domini, de aurichalco erant, in regione Iordanis vidit ea rex in argillosa terra: aperte in regione Iordanis fusa sunt vasa domus Domini, in quo videlicet flumine Dominus noster baptizari dignatus est, et tinctus aquarum undis, nobis elementum aquarum in ablutionem peccatorum convertit. Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa Domini, quae melius, quam Scriptura sacra, de qua regulam bene vivendi accipimus, valet intelligi: quasi enim argilla ignibus durata formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debeant exhibet, cum nobis Scripturam regulam iustitiae, quam sequamur, ostendit: sanctorumque nobis exempla, qui in igne tribulationum invincibiles perseverarunt, in omnibus sequenda praemonstrat. |
| 5 | Creta ab insula Creta, ubi melior est, nomen traxit. Creta Cimolia candida est: a Cimaea Italiae insula dicta, quarum altera vestimentorum pretiosos colores emolliens, contristatos sulphure, quodam nitore exhilarat; altera gemmis nitorem praestat. Creta argentaria, et ipsa candida appellata eo quod nitorem argento reddat. Terra Samia a Samo insula dicta, glutinosa et candida, et linguae lenis, medicamentis et vasculis necessaria. |
| 6 | Sulphur vocatum, quia igne accenditur: ut [Forte ur] enim ignis est: nam vis eius in ex aquis ferventibus sentitur; neque alia res facilius accenditur: nascitur in insulis Aeoliis, inter Siciliam et Italiam, quas ardere dicunt. Invenitur et in aliis locis effossum. Huius genera quatuor: unum, quod foditur translucetque et viret, quo solo ex omnibus generibus medici utuntur; alterum, quod appellant glebam, usibus tantum fullonum familiare; tertium liquor est, usus eius ad lanas suffindas, quia candorem mollitiemque praestat. Quartum ad elychnia maxime conficienda aptum. |
| 7 | Sulphuris tanta vis est, ut morbos comitiales deprehendat nidore suo impositus ignibus Anaxilaus calicem vini, prunaque subdita, circumferens exardescentis repercussu, pallorem dirum velut defunctorum convivis offundit. Quid in sulphure, nisi fetor carnis? et quid per ignem, nisi ardor desiderii carnalis, exprimitur? Cum ergo habitantium Sodomis vel Gomorrhae carnis scelera punire Dominus decrevisset, in ipsa qualitate ultionis innotuit maculam criminis; sulphur quippe fetorem habet, ignis ardorem. |
| 8 | Qui itaque ad perversa desideria ex carnis fetore arserant, dignum fuit ut simul sulphure perirent et igne: quatenus ex iuxta poena discerent, ex iniusto desiderio quid fecissent. |