monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4
Hrabanus Maurus, De Universo, 16, III. De regnis et militiae vocabulis. <<<    

Hrabanus Maurus, De Universo, 16, CAPUT IV. De civibus.

1 De imperiis, militiaeque vocabulis ex parte dictum est. Deinceps civium nomina summatim subigimus. Cives vocati, quod in unum coeuntes vivant, ut vita communis et ornatior fiat et tutior. Cives autem mystice in bonam partem ponuntur, ut est illud in Apostolo: Vos autem estis cives sanctorum, et domestici Dei [Ephes. II]. Item in malam partem, quando ad Babyloniam spiritalem, hoc est, in partem diaboli deputantur.
2 Domus unius familiae habitaculum est, sicut urbs unius populi: sicut orbis, domicilium totius generis humani; est autem domus genus. Unde in psalmo scriptum est: Domus Israel benedicite Dominum: domus Aaron benedicite Dominum: domus Levi benedicite Dominum: qui timetis Dominum, benedicite Dominum [Psal. CXXXIV]. Postquam gentilium simulacra derisit, in tertio ingressu laudes Dominicas sanctorum dicit ore celebrandas; sed in his duobus versibus per officia diversa discurrens admonet, ut vero Domino laus fidelium debeat personare. In Israel omnis ponitur iustus, qui divina contemplatione gratulatur, quos postea numerat specialiter. In Aaron enim sacerdotes. In Levi reliqui ministri.
3 Ad postremum, qui Domino in qualibet probabili conversatione famulantur: sic omnis populus per diversas partes devotus Dominum laudare praecipitur. Genus a gignendo et progenerando dictum, aut a definitione certorum prognatorum: nationesque propriis cognationibus terminatae gentes appellantur. Populus est coetus humanae multitudinis iuris consensu et concordi communione sociatus.
4 Populus autem in eo distat a plebibus, quia populus universi cives sunt, connumeratis senioribus. Plebs autem reliquum vulgus sine senioribus civitatis. Populus ergo tota civitas est: vulgus vero plebs est; plebs autem dicta a pluralitate. Maior enim est numerus iuniorum quam seniorum, apo to polis, id est, civitas vel pluralitas.
5 Unde et populus dictus est: Graece autem populus laos dicitur a lapidibus. Vulgus est passim inhabitans multitudo, quasi quisque quo vult. Populi autem nomen in Scripturis sacris aut gentem Iudaeorum significat unius Dei cultu mancipatam, et legis Domini praeceptis institutam; vel etiam Christianum populum, qui magis Deo devotus esse dignoscitur. Unde in psalmo scriptum est: Scitote quod Dominus est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem populus et oves pascuae eius [Psal. XCIX]. Nam quamvis nativitatis nostrae ministerium praebeat carnalis operatio: tamen ille in hunc mundum nos probatur adducere, qui cuncta fecit ad existentiam pervenire.
6 Sequitur: Nos autem populus eius, et oves pascuae eius. Venit ad populum fidelem per comparationes pulcherrimas: quid sint, ostendens, oves, quia simplices sunt, et ipse eorum pastor est verus: pascuae eius, id est, divinarum Scripturarum copiosa et dulcis epulatio. Ipsa sunt enim pascua, quibus fidelis anima saginatur et ad futurae beatitudinis amoena perducitur.
7 Tribus dicuntur, tanquam curiae et congregationes distinctae populorum: et vocatae tribus, quod in principio Romani trifarie a Romulo dispertiti: in senatoribus, militibus et plebibus, quae tamen tribus nunc multiplicatae nomen pristinum retinent. Tribus similiter mystice significant aut duodecim tribus Israelitici generis, aut conventicula sanctorum in Ecclesia.
8 Nam cum de Ierusalem mystica propheta commemoret, addidit: Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel ad confitendum nomini tuo, Domine [Psal. CXXI]. Dicendo, illuc, significat civitatem Ierusalem, quam superius dixit: cuius participatio eius in idipsum [Ibid.], et ut coelestem esse cognosceres, addidit, ascenderunt: ad quam beati semper ascendunt, quoniam iugi exercitatione proficiunt: subiunxit, tribus, in quibus erat Israeliticus populus distributus: sic enim illi genti ad numerum filiorum Iacob duodecim tribus fuerunt, sicut Romano populo triginta quinque curiae: in istis ergo tribubus significat sanctos, qui Dominum Salvatorem esse Deum confessi sunt.
9 Nam ut ab infidelibus tribus istas fidelium segregaret, addidit, tribus Domini: quae utique eius esse non poterant, nisi ei pura mente credidissent. Alias enim tribus constat fuisse diaboli, quae ex Christo maluerunt impia voluntate separari, quibus ipse in Evangelio dixit: Vos a patre diabolo estis [Ioan. VIII]. Verum quales essent istae tribus Domini breviter indicavit, testimonium Israel, id est, qui testimonium praebeant sanctitati. Censores apud veteres Romanos erant: est enim nomen censoris dignitas iudicialis: censere enim iudicare est.
10 Item censores sunt patrimoniorum iudices a censu aeris appellati, iudices dicti, quasi ius dicentes populo; sive quod iure disceptent. Iure enim disputare est iuste iudicare: non est autem iudex, si in eo non est iustitia. Leguntur enim in Scripturis sacris iniqui pro censoribus aequitatis positi. Similiter et iudices iniqui, qui iniquitatem in iudicando magis secuti sunt quam aequitatem: cuius rei exempla inveniuntur plurima.
11 Senatui nomen aetas dedit, quod seniores essent. Alii a sinendo dictos accipiunt senatores, ipsi enim agendi facultatem dabant. Senatusconsultus a consulendo et tractando est dictus; quod sic fit, ut consulat et nocere non possit. Patres autem (ut Sallustius dicit) a curae similitudine vocati sunt. Nam sicut patres filios, ita illi rempublicam alebant.
12 Patres conscripti: quia dum Romulus decem curias senatorum elegisset, nomina eorum praesenti populo in tabulas aureas contulit, atque inde Patres conscripti vocati. Municipes sunt in eodem municipio nati, ab officio munerum dicti eo quod publica munia accipiunt. Munia enim officia sunt: unde et immunes dicuntur, qui nullum gerunt officium; municipales, originales cives et in loco officium gerentes. Legitur etiam in Scripturis [Phil. III] municipatus sanctorum esse in coelis, quia ibi munera capiunt sempiterna.
13 Privati sunt extranei ab officiis publicis, est enim nomen magistratum habenti contrarium: et dicti privati, quod sint ab officiis curiae absoluti. Mercenarii sunt, qui serviunt accepta mercede: iidem et barones Graeco nomine, quod sint fortes in laboribus. Mercenarii mystice illos significant, qui serviunt Domino non pro amore divino tantum, sed pro temporali retributione, de quibus scriptum est in Evangelio: Quod profugus filius poenitendo dixerit: Quanti mercenarii in domo Patris mei abundant panibus?
14 ego autem hic fame pereo [Luc. XV]. Et alibi ipsa Veritas ait: Mercenarius et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, vidit lupum venientem, et dimittit oves et fugit [Ioan. X]. Publicani appellantur conductores vectigalium fisci vel rerum publicarum, quia vectigalia publica exigunt, vel quia per negotia saeculi lucra sectentur: unde et cognominati sunt.
15 Hi etiam in Evangelio cum peccatoribus simul leguntur venisse ad Salvatorem; quia qui publica negotia in terrenis actibus exercent, difficile peccatorum sarcina carent; sed cum per poenitentiam ad Dominum veraciter convertuntur, ex peccatoribus iusti fiunt. Villicus proprie villae gubernator est, unde et a villa villicus nomen accepit: interdum autem villicus non gubernationem villae, sed dispensationem universae domus, Tullio interpretante, significat: quod est universarum possessionum et villarum dispensatorem.
16 Villicus autem in Evangelica parabola comparatur illi qui in terrenis negotiis se reum facit; sed per eleemosynam se absolvere certat. Unde scriptum est [Luc. XVI] quod villicus accusatus apud dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius, per pecuniam dimissam conservis suis providebat sibi in futurum. Unde ipse Dominus, explicita parabola, discipulis suis ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula [Ibid.]. Actores, iidem et curatores, ab agendo et curando vocati.
17 Procuratores vero eo quod vice curatoris funguntur quasi pro curatore, sicut proconsul pro consule. Mystice autem procuratores sive tutores et actores possunt prophetae accipi, quorum verbis quotidie in adventu Salvatoris erudiebamur. Unde Apostolus sub exemplo ait: Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre [Gal. IV]. Recte hi sub tutoribus esse dicuntur, qui habentes spiritum timoris, necdum meruerunt spiritum libertatis et adoptionis accipere.
18 Aetas enim infantiae et peccata formidat, et paedagogum metuit: nec confidit esse liberam, licet per naturam domina sit; et secundum utramque intelligentiam, qua tutores et actores ac prophetas vel angelos diximus, parvulus iste tandiu sub actoribus est atque tutoribus, donec legitimum perfecti viri tempus impleverit. Legitimum autem tempus sicut Romanis legibus 25 annorum spatio terminatur, ita ad humani generis perfectionem Christi reputatur adventus: statim ut ille venerit, et omnes in virum perfectum creverimus: pedagogus a nobis tutorque discedunt: tunc auctoritate domini et haereditatis possessione perfruimur, in qua prius nati, quodammodo putabamur alieni.
19 Coloni sunt cultores advenae, dicti a cultura agri: sunt enim aliunde venientes, atque alienum agrum locatum colentes, ac debentes conditionem genitali solo propter agriculturam sub dominio possessoris, pro eo quod locatus est fundus. Coloni autem quatuor modis dicuntur. Nam coloni aut Romani sunt, aut coloni Latini, aut auxiliares coloni, aut coloni ruris privati.
20 Inquilini vocati, quasi incolentes aliena: non enim habent propriam sedem, sed in terra aliena inhabitant. Differt autem inter inquilinum et advenam. Inquilini enim sunt, qui emigrant et non perpetuo permanent. Advenae autem vel incolae, adventitii perhibentur, sed permanentes; et inde incolae, quia iam habitatores sunt, ab incolendo.
21 Advenae enim sunt sancti, qui de errore mundano translati ad sanctam Ecclesiam transmigrant, de quibus Propheta ait: Dominus custodit advenam et pupillum [Psal. CXLV], id est, qui de Babylonia civitate diaboli ad Ierusalem civitatem Domini Salvatoris advenerit. Hunc custodit, si tamen in electorum habitatione permanserit.
22 Indigenae sunt inde geniti, et in eodem loco nati, ubi inhabitant. Incola autem non indigenam, sed advenam indicat. Peregrini eo quod ignorantur eorum parentes, a quibus orti existunt: sunt enim de longinqua regione. Legitur enim ita in Psalmista: Ne sileas a me, quoniam incola ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei [Psal. XXXVIII]. Incola vero dicitur, qui terram colit ad tempus superveniens extraneus, non qui in patriae suae regione consistit: quod omni sancto evenit, qui in divina civitate recipitur.
23 Omnes enim nos peccatum fecit extraneos, et in nefaria tenuit regione captivos; sed quando nos misericordia eius suscepit, incolae sumus; quoniam illuc advenimus, id est, de Babylonia ad Ierusalem, ipso attrahente, transponimur. Ideo enim, apud te, ut non in diaboli, sed in Domini civitate incolam eum fuisse sentires: subiunxit, et peregrinus, quia incipit esse, ubi non erat. Peregrinus enim dicitur, quasi pergens longius.
24 Et ut generalem hanc cognosceres fuisse sententiam, dicit: Sicut omnes patres mei. Urbani vocantur, qui Romae habitant: qui vero in caeteris, oppidani. Nam sola urbs Roma, caetera, oppida. Famuli sunt ex propria familia servorum exorti. Servi autem vocabulum inde traxerunt; quia hi qui iure belli possent occidi a victoribus conservabantur: servi fiebant, a servando scilicet servi vocati.
25 Servus mystice Christus in abiectione carnis, sicut in Isaia de eo dicitur: Ecce servus meus suscipiam eum [Isa. XLII]. Item servus doctor fidelis in Ecclesia, ut in Evangelio legitur: Quis putas est fidelis servus et prudens? [Matth. XXIV] et in aliam partem de pravo doctore, ubi et supra; quod si dixerit ille servus malus in corde suo [Ibid.]. Servus est homo peccator, ut in Salomone: Servus verbis non corrigitur: quia quod dicis intelligit et respondere dedignatur [Prov. XXIX]. Item servi, sancti sunt, ut in Ioel: Sed et super servos et ancillas meas effundam de spiritu meo [Ioel. II]. Famuli autem sive servi et in bonam et in malam partem (ut diximus) accipi possunt: quia servi dicuntur iustitiae, servi peccati, Scriptura teste, quae ait: Cui quis servit, eius et servus additus est [Rom. VI]. Et Apostolus: Liberati, inquit, a servitute peccati servi facti estis iustitiae [Ibid.]; similiter et ancillae. Ancillae a sustentaculo vocatae: ancon enim Graece cubitus dicitur, unde et anconem dicimus.
26 Ancillae enim Dei, iuxta allegoriam, animae sanctae, quae prompta devotione eius deserviunt voluntati. Unde Psalmista ait: Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum. Et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis [Psal. CXXXVIII]: Item ancillae, Apostoli propter carnis infirmitatem, sicut pro diabolo dicitur: Et alligabis eum ancillis tuis [Iob. XL]. Rursum ancillae, animae peccatorum sunt, ut in Nahum: Miles captivus adductus est: et ancillae eius minabantur gementes. (Nah. II). Pauper Christus est, sive populus fidelis, ut in Apostolo: Propter nos pauper factus est, cum esset dives [II Cor. VIII]. Et in psalmo: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum [Psal. XXXIII]. Pauperes, sancti, qui humiles spiritu sunt, ut in Evangelio: Beati pauperes spiritu [Matth. V]. Et in Psalterio: Non sprevit neque despexit preces pauperum [Psal. XXI]. Aliter pauperes, divites saeculi huius virtutibus vacui, ut est illud in Apocalypsi: Dicis, quia dives sum et ditatus: et nescis, quia tu es pauper et mendicus [Apoc. I]. Inops, populus gentium humilis, ut in Psalterio: Suscitans a terra inopem [Psal. CXII]. Et alibi: Eripiens inopem de manu fortioris [Psal. XXXIV], hoc est, de potestate diaboli. Mancipium est, quidquid manu capi aut subdi potest, ut homo, equus, ovis.
27 Haec enim animalia statim ut nati sunt, mancipium esse putantur. Nam et ea, quae in bestiarum numero sunt, tunc videntur mancipium esse, quando capi sive domari coeperint. Ingenui dicti, quia in genere habent libertatem, non in facto sicut liberti: unde et eos Graeci eugenos vocant, quod sint boni generis. Libertus autem vocatus, quasi liberatus: erat enim prius iugo servitutis addictus. Libertorum filii apud antiquos libertini appellabantur, quasi de libertis nati.
28 Nunc vero libertinus aut a liberto factus aut possessus. Liberti enim spiritaliter illi dicuntur, qui Christiana libertate bene utuntur. Unde Apostolus ait: Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini. Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi [I Cor. VII]. Hic enim omnino servus est, qui imprudenter agit: sicut et veteribus placuit, qui omnes sapientes liberos appellaverunt, imprudentes autem omnes servos.
29 Unde Salomon: Servi, inquit, sapienti liberi servient [Eccli. X]. Hic ergo qui credit, ac si servus sit ad tempus, quia rem facit prudenter, ut credat in Christum, libertus fit Domini. Si ergo peccata servos faciunt, sicut Cham filius Noe peccati et imprudentiae causa factus est servus, cum acceperit remissionem peccatorum, libertus efficitur.
30 Similiter, inquit, qui liber vocatus est, servus est Christi [I Cor. VII], profectus est ex libero in servum fieri Christi: liber enim a Deo, quod maximum crimen est, ideo amissa amara et contraria libertate servilem conditionem sortitus est, quae prodesset, sicut dicit Dominus: Tollite iugum meum super vos, quia suave est; et onus meum leve est [Matth. XI]. Manumissus dicitur, quasi manu emissus.
31 Apud veteres enim quoties manu mittebant, alapa percussos circumagebant, unde et manumissi dicti eo quod manu mitterentur. Cives Romani postea dicti sub consulibus per testamenta in urbe Romana sunt effecti: dicti autem cives Romani, quia testamento liberi effecti in numero Romanorum civium rediguntur. His primum aditus erat in urbe Roma commorari.
32 Caeteris autem libertis prohibebatur, ne vel in urbe Roma vel infra septimum ab urbe milliarium commanerent: licet legamus Paulum apostolum necessitate compulsum propter seditionem exortam civem Romanum se appellasse. Multo gloriosius est, quod se cum caeteris fidelibus civem coelestis Ierusalem nuncupavit: unde ad Ephesios scribens, ait: Ergo iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum [Eph. II], hoc est, super novum et vetus testamentum collocati: quae enim apostoli praedicaverunt, prophetae futura dixerunt, hoc est, non solum nos, sed et coelestes potestates pariter fieri habitaculum Dei in Spiritu sancto.
33 Haeredis nomen imposuit census aeris: consolvit enim tributum actoris: in hoc enim vocabulo prima successio est haereditatis et generis, ut sunt filii vel nepotes. Prohaeres qui loco haeredis fungitur, quasi pro haerede. Est enim aut institutus aut substitutus. Haeredes autem mystice sancti Dei possunt intelligi, et qui coelestis patriae possessores futuri sunt. Unde Apostolus ad Roman. scribens ait: Ipse Spiritus testimonium reddet spiritui nostro, quod sumus filii Dei.
34 Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi [Rom. VIII]. Ut ergo promptos ad obediendum Deo Patri faceret, hac spe exhortatur, dicens, Dei nos futuros haeredes, cohaeredes autem Christi: ut quia magna spes praemii est, tanto magis in Dei rebus propensiores essemus, postponentes curam mundanorum. Quid sit autem cohaeredem esse filii Dei, ab apostolo Ioanne docemur: inter caetera enim ait: Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus [I Ioan. III].
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 16, III. De regnis et militiae vocabulis. <<<    
monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4