monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14 > 20 > 84 > 2 > 19 > 3 > 1 > 15 > 2 > 12 > 19 > 13 > 8 > 12 > 6 > 99 > 13 > 3 > 7 > 14 > 4 > 31 > 14 > 19 > 10 > 51 > 6 > 1 > 3 > 11 > 10 > 26 > 5 > 14 > 3 > 2 > 14 > 30 > 23 > 96 > 3
Hrabanus Maurus, De Universo, 16, II. De gentium vocabulis. <<<     >>> IV. De civibus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 16, CAPUT III. De regnis et militiae vocabulis.

1 Regnum a regibus dictum: nam sicut reges a regnando vocati: ita regnum a regibus. Regnum universae nationes suis quaeque temporibus habuerunt, ut Assyrii, Medi, Persi, Aegyptii, Graeci; quorum vices sors temporum ita volutavit, ut alterum ab altero solveretur. Inter omnia autem regna terrarum duo regna caeteris gloriosiora traduntur: Assyriorum primo, deinde Romanorum, temporibus et locis inter se ordinata atque distincta.
2 Nam sicut illud prius et hoc posterius: ita illud in Oriente, hoc in Occidente exortum est; denique in illius fine, huius initium confestim fuit: regna caetera, caeterique reges velut appendices istorum habentur. Sed inter regna omnia illud maxime appetendum est regnum, quod stabile et fixum permanet, atque in aeterna pace consistens, nullum habebit finem, cuius regni rex est Christus, de quo propheta ait: Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis super solium David, et super regnum eius, et confirmet illud et corroboret, in iudicio eius iustitia amodo et usque in sempiternum [Isa. IX]. De quo etiam angelus ad Mariam ait: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis [Luc. I]. Ad cuius regni possessionem ipse nos quotidie vocat per Scripturas sacras et praedicatores Evangelii, ut speremus et desideremus coelestia, illucque pervenire per rectam fidem et bona opera contendamus: ad quod in die iudicii ipse Rex regum cum sederit in sede maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et electos suos, qui a dextris eius erunt, invitat, dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Matth. XXV]. Caeterum in hoc mundo illa regna laudabilia sunt, quae subiiciuntur regi vero, Domino videlicet Christo, qui in toto orbe terrarum in gentibus et locis diversis dilatans Ecclesiam gubernat ac regit secundum voluntatem suam.
3 Ad quae regna loquitur Propheta in psalmo, dicens: Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo, qui ascendit super coelos coelorum ad Orientem [Psal. LXVII]. Dicens enim, regna terrae, omne genus humanum significare voluit; quia licet sint gentes, quae non habeant reges, tamen hoc verbo concluditur, quidquid gentium esse sentitur; quod dicitur, cantate, ad animae respicit puritatem; psallite, ad opera sanctissima, quaeque Domino probantur accepta.
4 Qui ascendit super coelos coelorum: Dominus utique, qui de coelo descendit ad liberandum infirmitatis nostrae naturam, ipse etiam super coelorum coelos ascendit: quia sedet ad dexteram Patris. Ab Oriente, velut quod dixit, Ierusalem evidenter ostendit, quae est in Orientis partibus collo cata.
5 Unde Dominus apostolis videntibus ascendit ad coelos. Reges a regendo vocati; sicut enim sacerdos a sanctificando, ita et rex a regendo. Non autem regit, qui non corrigit. Recte igitur faciendo nomen tenetur, peccando amittitur. Unde et apud veteres tale erat proverbium: Rex eris, si recte facias; si non facias, non eris.
6 Regiae virtutes praecipuae, iustitia et pietas; plus autem in regibus laudatur pietas; nam iustitia per se severa est. Reges autem ob hanc causam apud Graecos basileis vocantur, quia, tanquam bases populum sustinent, unde et bases coronas habent: quanto enim quisque magis praeponitur, tanto amplius pondere laborum gravatur.
7 Tyranni Graece dicuntur, iidem Latine et reges; nam apud veteres inter regem et tyrannum nulla discretio est, ut: Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni. Vel tyrones vocabantur. Nam tiro fortis, de qualibus Dominus loquitur dicens: Per me reges regnant, et tyranni obtinent terram [Prov. VIII]. Iam postea in usum accedit, tyrannos vocari pessimos atque improbos reges, luxuriosae dominationis cupiditatem et crudelissimam dominationem in populis exercentes. Rex mystice Deus intelligitur, ut est illud in psalmo: Deus autem rex noster ante saecula [Psal. LXXIII]. Regina est autem sancta Ecclesia, ut est illud in psalmo: Astitit Regina a dextris tuis.
8 Item reges apostoli, sive sancti caeteri sunt, ut legitur in psalmo: Deus qui dat vindictas, et in regnum potens est et dat virtutem regibus nostris [Psal. XVII]. Item reginae sunt animae perfectorum, quae non sunt ancillae peccati, ut in Canticis canticorum dicitur: Sexaginta sunt reginae [Cant. VI]. Reges enim recte sancti homines dicuntur, qui spiritus auctoritate secundum voluntatem Dei animas suas regunt, et regi regum, Domino videlicet Christo obediendo subiiciunt: qui, iuxta Psalmistae vocem: Dominabitur a mari usque mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae: cui reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent, et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei [Psal. LXXI]. Dominabitur dicit, cultu religionis latius innotescet, utique Dominus Christus, de quo superiora canunt, et inferiora dictura sunt.
9 Istud autem ad Salomonem filium David omnimodis non potest pertinere, qui tantum in gente Iudaea rex fuisse cognoscitur. Nam si maria ista nostra velis intelligere, totius mundi ambitum, quem versus iste significat, non praevalebis advertere. Reges ergo Arabiae sunt, qui blandimenta corporum rigidae subiiciunt disciplinae. Similiter Saba, unde Sabaei dicti sunt, quamvis corporali delectatione praevaleat, et iucundis odoribus sit refecta; suaviora tamen conversi eius populi offerunt dona virtutum.
10 Quod autem ait: Et adorabunt eum omnes reges terrae, per omnes reges nos voluit cunctas intelligere nationes; quia nulla gens est, quae in parte populi sui proprium non adoret auctorem. Item reges, pravi doctores intelliguntur, ut est illud Prophetae: Ipsi regnabunt, et non ex me [Ose. VIII]. Tyrannus autem vel diabolum typice potest figurare, vel Antichristum, qui contraria semper Christi imperio agere moliuntur, et hos sequuntur perversi homines, qui cupiditatem terrenam sectantes, crudeliter magis premere populum Christianum eligunt, quam modesta dispositione regere, et rite ac consulte illi praeesse. Consules appellantur a consulendo, sicut reges a regendo, sive a legendo, nam cum Romani regum superbam dominationem non ferrent, annua imperia, binosque consules sibi fecerunt.
11 Nam fastus regius non benevolentia consulentis, sed superbia dominantis erat. Hi ergo consules appellati vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio, quos tamen ideo mutandos per annos singulos elegerunt, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Inde autem duo pares: quia unus rem civilem, alter rem militarem ministrabat; regnaverunt autem annis 464. Consules autem recte dici possunt magistri.
12 Ecclesiae, hoc est, episcopi atque presbyteri et caeteri, qui consiliis secundum sanctarum Scripturarum traditionem plebem sibi subiectam adiuvant atque gubernant. Hoc autem nomen potestatis ex gentilium traditione inventum ideo posuit, quia convenit ecclesiasticae dignitati, ut interiora et exteriora omnia agat cum consilio prudenter, secundum illud quod scriptum est: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis (Sir. XXXII). Nam Caesaris nomen aut Augusti non aliter Domino nostro convenire arbitror nisi sub significatione monarchiae, quia solus regnat in coelis et in terris, et quia sub eius imperio consistunt universa.
13 Monarchae sunt, qui singularem possident principatum, qualis fuit Alexander apud Graecos, Iulius apud Romanos: hinc et monarchia dicitur, monos quippe singularis Graeco nomine, arche principatus est. Tetrarchae sunt quartam partem regni tenentes. Nam tetra quatuor sunt: qualis fuit apud Iudaeam Philippus. Princeps et dignitatis nomen vel modo significatur, et ordinis; sicut est illud Virgilianum: Princeps ardentem coniecit lampada Turnus, pro, primus.
14 Dictus autem princeps a capiendi significatione, eo quod primus capiat: sicut municeps ab eo quod munia accipiat. Legitur ergo in Propheta de Christo [Isa. IX], quod ipse sit princeps pacis, cuius principatus est super humerum eius; quia in cruce omnia trahit ad seipsum [Ioan. XII]; et ideo illi curvatur omne genu, et confitebitur omnis lingua, quia ipse in gloria Dei Patris vivit et regnat in saecula [Phil. II]; de quo principe ita legitur in Ezechiele: Princeps sedebit in ea, hoc est, in porta clausa, et comedet panem suum [Ezech. XLIV]. Dicuntur et apostoli principes et doctores Ecclesiae Dei, de quibus scriptum est in psalmo: Principes populi convenerunt cum Deo Abraham [Psal. XLVI]. Et item: Constituas, inquit, eos principes super omnem terram, quorum principatus nimis confortatus est [Psal. XLIV]; quia hi suis monitis usque ad finem mundi regunt Ecclesiam, et in die iudicii futuri sunt iudices cum Christo, ad quos ipse ait: Cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX]. Rursum principes sunt sancti, ut in Salomone: Vidi servos in equis, id est, peccatores in carnali potentia, et principes quasi servos ambulantes super terram [Eccli. X]. Item in contrariam partem principes accipiuntur, ut propheta dicit: Principes exstiterunt, et non cognovi [Isa. XIX]. Item princeps diabolus sive Antichristus, sicut in Ezechiele Dominus de eo loquitur, dicens: Fili hominis, leva planctum super principem Tyri [Ezech. XXVIII], id est, super principem tribulationis.
15 Dux dictus eo quod sit ductor exercitus; sed non statim quicunque principes vel duces sunt, et reges dici possunt. In bello autem melius ducem nominari, quam regem. Nam hoc nomen exprimit in praelio ducentem. Unde et Virgilius, ducis Evandri. Sallustius: 'Quo cupidius in ore ducis sese quisque bonum;' non dixit in ore consulis. Dux enim ille vere dici potest, qui in calle iustitiae incedens sequentes ducit per fidem rectam et bona opera in vitam aeternam.
16 Unde Propheta Dominum deprecatur, dicens: Deduc me in via tua et ambulabo in veritate tua [Psal. LXXXV]. Et alibi: Spiritus, inquit, tuus bonus deducet me in viam rectam [Psal. CXLII]. Unde et ipse Salvator dux a propheta legitur in Evangelio, ubi scriptum est: Et tu, Bethlehem, terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel [Matth. II]. Item dux Dominus Iesus Christus intelligitur in illo Isaiae: Ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentium [Isa. LV]. Et alibi: Servus meus David princeps in medio eorum [Ezech. XXXIV]. Duces sunt sancti praedicatores eo quod trahunt fidelium greges post se.
17 Item in contrariam partem duces haeretici sunt, et Iudaei sive doctores improbi, ut in Evangelio. Dimittite eos, caeci sunt duces caecorum si caecus caecum duxerit, ambo in foveam cadunt [Matth. XV]. Fortis Dominus est, ut in psalmo legitur: Dominus fortis et potens. Et in Iob: Sapiens corde, et fortis robore [Iob. IX]. Fortes, sancti sunt, ut in Canticis canticorum: Ecce lectum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel [Cant. III]. Fortis, diabolus, ut in Evangelio: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet [Luc. XI]. Patricii inde vocati sunt pro eo, quod sicut patres filiis, ita provident Reipublicae. Praefecti dicti eo quod praetoria potestate praesint. Praetores, iidem qui et praefecti, quasi praepositores. Praesides vero dicti, quia alicuius loci tutelam praesidialiter tenent.
18 Praetores autem, quasi praeceptores civitatis, et principes: iidem et quaestores, quasi quaesitores, eo quod quaestionibus praesunt. Consilium enim et causa apud eos est. Proceres sunt Principes civitatis, quasi praecedentes, quod omnes honore praecedunt. Tribuni vocati, quia militibus sive plebibus iura tribuunt.
19 Chiliarchae sunt, qui mille praesunt, quos nos, millenarios, nuncupamus; et est Graecum nomen. Centuriones dicti eo quod praesunt centum militibus: sicut quinquagenarii, quia in capite sunt quinquaginta militum, sicut decani eo quod decem militibus praeferuntur. Hae autem species praelatorum in Ecclesia rite tenentur; quod unusquisque praepositus iuxta ritum et ordinem suum curam habet subditorum, ne per devia erroris pergant, neque iniustis operibus insistant, necnon et caveant, ne alius alteri noceat, ne per violentiam opprimat: sed concordes invicem et pacifici vitam modestam ducant. Unde et in veteri lege [Exod. XVIII] Iethro, cognatus Moysi, dedit illi consilium, ut constitueret in plebe tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, quatenus ipsi minora decernerent atque diiudicarent: ipse vero ea quae ad Dominum pertinent, subditis suis dispensaret. Hinc et Apostolus Hebraeis praecepit, dicens: Obedite praepositis vestris in Domino, et subiacete eis: ipsi enim pervigilant quasi pro animabus vestris, Domino reddituri rationem: ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes, hoc enim non expedit vobis [Heb. XIII]. Et iterum: Mementote, inquit, praepositorum vestrorum, qui locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem [Ibid.]. Miles dictus, quia mille erant ante in numero uno, vel quia unus est ex mille electus.
20 Romulus autem primus ex populo milites sumpsit et appellavit. Liber primus militiae ordinem docuit. Miles autem ordinarius dicitur, aut extraordinarius. Ordinarius est, qui per ordinem militat, nec adhuc aliquem consecutus est gradum honoris: est enim gregarius, id est, humilis militiae: extraordinarius vero, qui ob virtutem promovetur ex ordine.
21 Emeriti dicuntur veterani, solutique militia, qui iam in usu praelii non sunt; quia mereri militare dicitur, a stipendiis scilicet, quae merentur. Iidem et veterani dicuntur, quia iam in usu praelii non sunt, sed post militiae labores quietis suffragium consequuntur. Equestres milites dicti, quod equo sedeant, et militant in equestri ordine. Tirones dicuntur fortes pueri, qui ad militiam deliguntur, atque armis gerendis habiles existunt.
22 Hi enim non sola professione nativitatis, sed ab aspectu et valetudine corporis existimantur. Unde et tirones dicti, quique, antequam sacramento probati sint, milites non sunt. Romanae autem militiae mos fuit, puberes primo exerceri armis. Nam sexto decimo anno tirones militabant, quo etiam solo sub custodibus agebant.
23 Conscripti militia dicuntur, quia in tabulis conferuntur ab eo qui eos ducturus est; sicut transcripti vocantur, cum de alia in aliam legionem transeunt; et inde transcripti, quia nomina dant, ut transcribantur: et optiones dicti, quod sint electi: nam optare eligere est, sicut est illud: optavitque locum regno, id est, elegit.
24 Excubitores dicuntur pro eo quod excubias semper agunt, sunt enim ex numero militum, et in porticibus excubant propter regalem custodiam: excubiae autem diurnae sunt: vigiliae nocturnae, unde et vigiles. Velites erant apud Romanos genus militiae a volitando vocati. Lecti enim agilitate iuvenes cum armis suis post terga equitum consedebant, et mox cum ad hostes ventum esset, equis desiliebant, et continuo pedites ipsi ex alia parte equitibus, per quos advecti fuerant, dimicantibus, hostem perturbabant.
25 Ab his velitibus elephanti quondam Annibalis retroacti, cum regi iam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures adacto necabantur. Militia autem a militibus dicta aut a multis quasi multitia, quasi negotium multorum; aut a mole rerum, quasi moletia. Legio sex millium armatorum est, ab electo vocata, quasi lecti, id est armis electi; proprie autem Macedonum phalanx, Gallorum caterva, nostra legio dicitur.
26 Legio habet sexaginta centurias, manipulos triginta, cohortes duodecim, turmas ducentas. Centuria est pars exercitus in centenos milites divisa. Unde et qui his praesunt, centuriones dicuntur. Subcenturiati vero sunt, non qui in prima, sed qui in secunda centuria sunt, quasi sub prima centuria, tamen stricti etiam ipsi et in spiculis positi in bello sunt, ut si prima defecerit, isti, quos sub secunda diximus, laborantibus primis subveniant.
27 Unde ad insinuandum ponitur subcenturiatus, quasi armis dolosis instructus. Manipulus ducentorum est militum. Manipuli autem dicti sunt milites, sive quia bellum primi manu incipiebant; sive quod antequam signa essent, manipulos sibi, id est, fasciculos stipulae vel herbae alicuius pro signis faciebant, a quo signo manipulares milites cognominati sunt.
28 De quibus Lucanus: Evocat armatos extemplo ad signa maniplos. Turma triginta equites sunt; Romani enim equites in una tribu trecenti fuerunt, de singulis enim centuriis decem dabantur, et fiebat turma. Cohors quingentos milites habet. Tria sunt militiae genera: sacramentum, evocatio, coniuratio. Sacramentum, in quo post electionem iuravit unusquisque miles se non recedere a militia, nisi post completa stipendia, id est, militiae tempora: et hi sunt qui habent plenam militiam: nam viginti quinque annis tenentur.
29 Evocatio dum ad subitum bellum non solum miles, sed caeteri evocantur. Unde etiam consul solebat dicere; 'Qui rempublicam salvam vult esse, me sequatur.' Coniuratio, quae fit in tumultu, quando vicinum urbis periculum singulos iurare non patitur: sed repente colligitur multitudo, et tumultuosa in ira conflatur: haec et tumultuatio dicitur.
30 In acie autem istae fere formae sunt: exercitus, classis, nodus, cuneus, alae, cornua, agmen: quae formas et nomina ab ipsis rebus, de quibus translata sunt, mutuantur. Acies dicta, quia ferro armata sit et acumine gladiorum. Exercitus multitudo ex uno genere ab exercitatione vocata. Cuneus est collecta in unum militum multitudo; unde propter quod in unum coit, ipsa coitio in unum cuneus nominatus est, quasi couneus; quia in unum omnes coguntur.
31 Classes dictae propter divisionem exercitus, quam Romulus instituit. Nam claein Graeci dividere dicunt, qui post manipuli dicti sunt, unde et Virgilius: Classibus hic locus, hic acies certare solebant. Iam postea et classis navium dicta. Nodus proprie densa peditum multitudo, sicut equitum turma. Nodus enim dictus pro difficultate, quia vix possit resolvi. Alae in exercitu triginta equites esse dicuntur. Alae autem equites ab hoc dicti, quia tegunt pedites, alarum vice.
32 Cornua dicuntur extremitas exercitus, quia intorta sit. Agmen dicitur, quia in longitudine directum, quale solet esse, cum exercitus iter facit, ab agendo vocatum, id est, eundo. Plautus: quo te agis et ipse, est autem exercitus ambulans. Nam agmen dicitur, quod in longitudine directum sit, quale solet esse, cum exercitus portis procedit; quidquid fuerit aliud, abusive dicitur. Milites autem Christi illi esse dicuntur, qui contra diabolum pugnant, et contra vitia fortiter dimicant: quibus cum consummaverint et expleverint agonem suum, non merces terrena, sed vita promittitur aeterna.
33 Nam de talibus Apostolus ad Corinthios scripsit, dicens: In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. Nam arma militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo ad destructionem, inimicorum consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam [II Cor. X].
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 16, II. De gentium vocabulis. <<<     >>> IV. De civibus.
monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14 > 20 > 84 > 2 > 19 > 3 > 1 > 15 > 2 > 12 > 19 > 13 > 8 > 12 > 6 > 99 > 13 > 3 > 7 > 14 > 4 > 31 > 14 > 19 > 10 > 51 > 6 > 1 > 3 > 11 > 10 > 26 > 5 > 14 > 3 > 2 > 14 > 30 > 23 > 96 > 3