monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5 > 2 > 11 > 1 > 7 > 8 > 3 > 59 > 5 > 9 > 22 > 2 > 5 > 22 > 4 > 2 > 22 > 1 > 4 > 22 > 5 > 1 > 19 > 3 > 4 > 57 > 20 > 18 > 4 > 31 > 2 > 4 > 27 > 6 > 15 > 2 > 4 > 2 > 10 > 47 > 3 > 11 > 3 > 2
Hrabanus Maurus, De Universo, 16, PRIMUM. De linguis gentium. <<<     >>> III. De regnis et militiae vocabulis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 16, CAPUT II. De gentium vocabulis.

1 Gens est multitudo ab uno principio orta, sive ab alia natione secundum propriam collectionem distincta, ut Graecia, Asia: hinc gentilitas dicitur. Gens autem appellata propter generationes familiarum, id est, a gignendo, sicut natio a nascendo. Gentes, a quibus divisa est terra, LXXIII: quindecim sunt de Iaphet, XXXI de Cham, XXVII de Sem, quae fiunt LXXIII, vel potius, ut ratio declarat, LXX duae, totidemque linguae per terras esse coeperunt, quae crescendo provincias et insulas impleverunt.
2 Filii Sem quinque singulariter gentes singulas procreaverunt. Quorum primus Elam, a quo Elamitae principes Persidis. Secundus Assur, a quo Assyriorum pullulavit imperium. Tertius Arphaxat, a quo gens Chaldaeorum exorta est. Quartus Lud, a quo Lydii. Quintus Aram, a quo Syri quorum metropolis fuit Damascus.
3 Filii Aram, nepotes Sem quatuor: Hus, et Hul, et Gether, et Mesa. Hus Trachonitidis conditor, quae inter Palaestinam et Coelesyriam tenuit principatum: unde fuit Iob, secundum quod scriptum est: Vir erat in terra Hus [Iob. I]. Secundus Hul, a quo Armenii. Tertius Gether, a quo Arcananii sive Curiae. Quartus Mesa, a quo sunt hi qui vocantur Meones. Posteritas Arphaxat filii Sem.
4 Heber nepos Arphaxat, a quo Hebraei: Iectan filius Heber, a quo Indorum orta est gens; Sale filius Iectan, a quo Bactriani, licet eos alii Scytharum exsules suspicentur. Ismael filius Abraham a quo Ismaelitae, qui nunc corrupto nomine Sarraceni, quasi a Sarra. et Agareni ab Agar. Nabaioth filius Ismael, a quo Nabathaei, qui ab Euphrate in mare Rubrum inhabitant. Moab et Ammon filii Loth, a quibus Moabitae et Ammonitae. Edom filius Esau, a quo Idumaei. Hae gentes, quae de Sem stirpe.
5 Agareni ab Agar, qui (ut diximus) perverso nomine Sarraceni vocantur, quia ex Sarra se genitos gloriantur. Ismaelitae, obedientes sibi, interpretantur, id est peccatores, qui quod concupiscunt faciunt. Unde legitur in psalmo: Tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae [Psal. LXXXII].
6 Agareni interpretantur proselyti, hoc est, peccatores a conventu Ecclesiae alieni. Unde scriptum est in psalmo: Moab et Agareni, Gebal et Ammon, Amalech et alienigenae cum habitantibus Tyrum [Ibid.] Edom, a quo Idumaei, rubeus, sive sanguineus interpretatur: significat populum Iudaeorum ob necem Christi et prophetarum sanguinolentum: unde in Abdia scriptum est.
7 Hoc dicit Dominus ad Edom: Ecce parvulum dedi te in gentibus, contemptibilis tu es valde: superbia cordis tui exstulit te (Abd., v. 2). Idumaei, sanguinei sive terra interpretantur, id est daemones sive peccatores, ut in psalmo legitur: Memorare, Domine, filiorum Edom in die Ierusalem, qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea [Psal. CXXXVI]. Item Idumaeus populus est gentium: unde in Deuteronomio scriptum est: Non abominaveris Idumaeum, quia frater tuus est; nec Aegyptum, quia advena fuisti in terra eius: qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt Ecclesiam Domini [Deut. XXIII], id est, per fidem Trinitatis et lavacrum regenerationis.
8 Seir, qui hispidus vel hirsutus interpretatur, populum Iudaeorum significat. Unde in cantico Deuteronomii legitur: Dominus de Sina veniet, et de Seir ortus est nobis [Deut. XXXIII].
9 Amalech interpretatur, lambens, id est, diabolus. Unde legitur in Exodo: In manu abscondita vel valida expugnat Dominus Amalech a generatione in generationem [Exod. XVII].
10 Amalecitae interpretantur populus lambens, id est, peccatores terrena ambientes. Unde scriptum est in psalmo: Gebal et Ammon et Amalech et alienigenae cum habitantibus Tyrum [Psal. LXXXII]. Philisthaei ipsi sunt Palaestini, quia p litteram sermo Hebraeus non habet; sed pro eo ph Graece utitur, inde Philisthaei pro Palaestinis dicuntur, a civitate utique sua; iidem et Allophyli, iidem et alienigenae ob hoc, quia semper fuerint inimici Israel, et longe ab eorum genere ac societate separati.
11 Philisthaei interpretantur cadentes poculo, id est, inimici Ecclesiae, de sua se extollentes scientia. Unde legitur in Propheta: Verum quid mihi et vobis Tyrus et Sidon et omnis terminus Palaestinorum. Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum [Ioel. III]. Item in bonam partem intelliguntur. Unde legitur in psalmo: Hi Allophyli subditi sunt [Psal. LIX].
12 Chananaei appellati de Chanaan filio Cham, quorum terram Iudaei possederunt. Cuius ex origine fuit Emor frater Sichem, a quo Amorrhaei sunt nuncupati. Chananaei interpretantur instabiles sive immobiles, et significant peccatores fundamentum fidei non habentes. Unde legitur in cantico Exodi: Tabuerunt omnes inhabitantes Chanaan [Exod. XV].
13 Aegyptii ab Aegypto quodam rege vocati sunt: nam ante aerei dicebantur. Interpretantur autem lingua Hebraica Aegyptii, affligentes, eo quod afflixerunt Dei populum, priusquam divino auxilio liberarentur. Aegyptii interpretantur, affligentes, id est, impii vel daemones Ecclesiae fideles opprimentes: unde legitur in Exodo: Affligebant Aegyptii operibus duris [Exod. I].
14 Armenius ex Thessalia unus de numero ducum Iasonis, qui ad Colchos profecti sunt, recollecta multitudine, quae amisso rege Iasone passim vagabatur: Armeniam condidit, gentique ex suo vocabulo nomen dedit. Limes est Persicus, qui Scythas ab eis dividit. Scytha cognominatus, a quo limite Scythae a quibusdam perhibentur vocati, gens antiquissima semper habita.
15 Hi Parthos Bactrianosque, feminae etiam eorum Amazonum regna condiderunt.
16 Massagetae ex Scytharum origine sunt, et dicti Massagetae, quasi graves, id est, forte Getae. Nam sic Livius argentum grave dicit, id est, massas. Hi sunt qui inter Scythas atque Albanos septentrionalibus locis inhabitant.
17 Amazones dictae sunt, seu quod simul viverent sine viris, quasi amazosai; sive quod adustis dexterioribus mammis essent, ne sagittarum iactus impediretur, quasi aneu mazou: nudabant enim, quam adusserant, mammam. Has Titianus unimammas dicit. Nam hoc est amazon, quasi aneu mazou, id est, sine mamma. Has iam non esse constat, quod earum partim ab Hercule, partim ab Achille, vel Alexandro usque ad internecionem deletae sunt.
18 Albani sunt partes Asiae et Asiaticae gentis, quae posteros se Iasonis credunt, albo crine nascuntur ab assiduis nivibus, et ipsius capilli color genti nomen dedit, et inde dicuntur Albani; horum glauca oculis, id est, picta inest pupilla, adeo ut nocte plusquam die cernant. Albani autem vicini Amazonibus fuerunt.
19 Ugnos antea Hunnos vocatos, postremo a rege suo Avares appellatos dicunt, qui prius in ultima Maeotide inter glacialem Tanaim et Massagetarum immanes populos habitaverunt. Deinde pernicibus equis Caucasi rupibus, ubi feras gentes Alexandri claustra cohibent, eruperunt, et Orientem viginti annis tenuerunt captivum, et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum vectigal exegerunt.
20 Troianorum gens antea Dardana a Dardano nominata. Nam Dardanus et Iasius fratres e Graecia profecti sunt. Ex his Iasius ad Thraciam, Dardanus ad Phrygiam pervenit, ibique primus regnavit: post quem filius eius Erictonius, deinde nepos eius Tros, a quo Troiani nuncupati sunt. Galatae Galli esse noscuntur, qui in auxilium a rege Bithyniae evocati, regnum cum eo, parta victoria, diviserunt: sic quidem Graecis admisti primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae nuncupantur.
21 Graeci, ante Thessali a Thessalo, postea a Graeco rege Graeci sunt nuncupati. Nam Graeci proprie Thessali sunt.
22 Lapithas autem gentem Thessaliae fuisse aiunt circa Peneum amnem olim inhabitantem, a Lapitha Apollinis filia nuncupatos.
23 Sicyonii, Graeci sunt, nuncupati a Sicyonio rege. Hi primum Aegialei vocabantur a rege Aegialeo, qui primus Sicyoniis imperavit, a quo et Aegialea civitas nuncupata est, quae nunc Peloponesus vocatur a Pelope rege suo: ipsi sunt et Arcades ab Arcade rege Iovis et Calystonis filio dicti.
24 Danai a Danao rege vocati: iidem et Argivi ab Argo conditore cognominati. Postquam autem rex Graecorum Apis mortuus est, huic filius Argus successit in regnum, et ex eo Argivi appellati sunt, qui etiam ab eis post obitum Deus haberi coepit, templo et sacrificio honoratus.
25 Achaei, qui et Achivi ab Achaeo filio Iovis dicti, Pelasgi nominati, quia cum velis passis verno tempore advenisse Italiam visi sunt, ut aves. Primo enim eos Varro Italiam appulisse commemorat: Graeci vero Pelasgos a Pelasgo Iovis et Larissae filios perhibent dictos.
26 Myrmidones fuerunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi: dicti sunt autem Myrmidones propter astutiam, quasi myrmeces, id est, formicae. Eratosthenes autem dicit dictos Myrmidones a Myrmidone duce, Iovis et Eurimedusae filio. Cecropi Atheniensium regi successit Cranaus, cuius filia Attis nomen et regioni et genti dedit, et ex ea Attici cognominati, qui sunt Athenienses.
27 Ion vir fortis ex suo nomine eosdem Athenienses vocavit Iones.
28 Macedones a nomine Emathionis regis antea Emathii nuncupati sunt, postea Macedones dicti. Epirotae a Pyrrho Achillis filio, prius Pyrrhidae: postea vero cum Pyrrho rege duce ad Italiam transire praesumpserunt.
29 Dorus Neptuni et Ellepis filius fuit, unde Dori originem et nomen ducunt. Sunt autem pars Graeciae gentis, ex-quibus etiam cognominata est tertia lingua Graecorum, quae Dorica appellatur. Lacedaemones a Lacedaemone Semelae filio dicti. Hi diu perseverantes in bello contra Messenios veriti, ne diuturnitate praelii spem prolis amitterent, praeceperunt, ut virgines eorum cum iuvenibus domi relictis concumberent: sicque ex promiscuo virginum et maritorum concubitu iuvenes de incertis parentibus nati, ex nota materni pudoris Parthenii vocati sunt. Nam ipsos esse Spartanos, quos et Lacedaemones.
30 Thraces ex filio Iaphet, qui vocatus est Thiras, exorti et cognominati (ut superius dictum est) perhibentur: licet gentiles eos a moribus ita dictos existiment, quod sint truces; saevissimi enim omnium gentium fuerunt. Unde et multa fabulosa de eis memorantur, quod captivos diis suis litarent, et humanum sanguinem in ossibus capitum portare soliti essent: de quibus Virgilius: Heu! fuge crudeles terras, fuge littus avarum! quasi crudelium et avarorum.
31 Istrorum gens originem a Colchis ducit, qui missi ad Argonautas persequendos, ut a Ponto intraverunt Istrum fluvium, a vocabulo amnis, quo a mari recesserunt, appellati sunt.
32 Romani a Romuli nomine nuncupati, qui urbem Romam condidit, gentique et civitati nomen dedit. Hi ante a Saturno Saturnii, a Latino Latini vocati sunt. Nam Latinus Italiae rex fuit, qui ex suo nomine Latinos appellavit, qui postea Romani nuncupati sunt. Hi et Quirites dicti, quia Quirinus dictus est Romulus: quia semper hasta utebatur, quae Sabinorum lingua quiris dicitur.
33 Italus quoque et Sabinus et Sicanus fratres fuerunt, ex quibus nomina populis imposita et regionibus sunt. Nam ab Italo Italia, a Sabino Sabinia, a Sicano Sicanii cognominati sunt, iidem et Sicilienses. Tusci Italiae sunt populi. Et est a frequentia sacrorum et thuris vocata, id est apo tou thuein.
34 Umbri Italiae gens, sed Gallorum veterum propago, qui Apenninum montem incolunt, de quibus historiae perhibent quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerint, et ob hoc Ombrious Graece nominatos.
35 Marsi gens Italiae dicta a comite Liberi Marsya, qui usum illis vitium ostendit, et ob hoc illi statuam fecerunt, quam postea Romani victis Marsis tulerunt. Marsos autem Graeci Uscos vocant, quasi ophiuchous quod multos serpentes habeant, et ophis serpens dicatur: illaesos autem esse carminum maleficiis. Inhabitant autem plagam Apennini montis simul cum Umbris.
36 Gothi a Magog filio Iaphet nominati putantur de similitudine ultimae syllabae, quos veteres magis Getas quam Gothos vocaverunt: gens fortis et potentissima, corporum mole ardua, armorum genere terribilis. De quibus Lucanus: Hinc Dacus premat, inde Getes occurrat Iberis. Daci autem Getarum soboles fuerunt, et dictos putant Dacos quasi Dagos, quia de Gothorum stirpe creati sunt, de quibus ille: Ibis Arctoos procul usque Dacos.
37 Bessi barbari fuerunt, qui a multitudine boum sic vocati creduntur. De quibus quidam: Qui colit terrae medio, vel ille Divitis multo bove pileatus Accola ripae.
38 Gipedes pedestri praelio magis quam equestri sunt usi, ex hac causa vocati.
39 Sarmatae patentibus campis armati inequitabant, priusquam eos Lentulus Danubio prohiberet: atque inde ob studium armorum Sarmatae nuncupati existimantur.
40 Lanus fluvius fertur ultra Danubium, a quo Alani dicti sunt: sicut et populi, inhabitantes iuxta Lemannum fluvium, Alemani vocantur, de quibus Lucanus: Deseruere cavo tentoria fixa Lemanno. Langobardos vulgo fertur nominasse prolixa barba et nunquam tonsa.
41 Vindilicus amnis ab extremitate Galliae erumpens, iuxta quem fluvium inhabitasse, et ex eo traxisse nomen Vandali perhibentur.
42 Germaniae gentes dictae, quod sint immania corpora, immanesque nationes, saevissimis duratae frigoribus, qui mores ex ipso coeli rigore traxerunt; feroces animi, et semper indomiti, raptu venatuque viventes. Horum plurimae gentes, variae armis, discolores habitu, linguis dissonae, et origine vocabulorum incertae: ut Tolleraces, Amsivari, Quadi, Tungri, Marcomanni, Bruteri, Camasi, Blangioni et Ubantes; quorum immanitas barbariae etiam in ipsis vocabulis horrorem quemdam significat.
43 Suevi pars Germanorum fuerunt in fine Septentrionis, de quibus Lucanus: Fundit ab extremo flavos, ab Aquilone Suevos; quorum fuisse centum pagos et populos multi prodiderunt. Dicti autem Suevi putantur a monte Suevo, qui ab ortu solis initium Germaniae facit, cuius loca incoluerunt.
44 Burgundiones, quondam a Romanis subacta interiori Germania, per castrorum limites positi a Tiberio Caesare, in magnam coaluerunt gentem, atque ita nomen ex locis sumpserunt; quia crebra per limites habitacula constituta, burgos vulgo vocant. Hi postea rebelles Romanis effecti plusquam octoginta millia armatorum ripae Rheni fluvii insederunt, et nomen gentis obtinuerunt.
45 Saxonum gens in Oceanum littoribus et paludibus inviis, virtute atque agilitate habilis: unde et appellata, quod sit durum et validissimum genus hominum, et praestans caeteris piraticis.
46 Franci a quodam proprio duce vocari putantur: alii eos a feritate morum nuncupatos existimant. Sunt enim in illis mores inconditi, naturalis ferocitas animorum.
47 Britones quidam Latine nominatos suspicantur eo quod bruti sint: gens intra Oceanum interfuso mari quasi extra orbem posita, de quibus Virgilius: Toto divisos orbe Britannos
48 Scoti propria lingua nomen habent a picto corpore, eo quod aculeis ferreis cum atramento variarum figurarum stigmate adnotentur.
49 Galli a candore corporis nuncupati sunt: gala enim Graece lac dicitur: unde et sibylla sic eos appellat, cum ait de eis: Tunc lactea colla Auro innectuntur; secundum diversitatem enim coeli et facies hominum et colores et corporum quantitates, et animorum diversitates existunt.
50 Inde Romanos graves, Graecos leves. Afros versipelles, Gallos natura feroces, acriores ingenio pervidemus; quod natura climatum facit.
51 Galli autem Senones, antiquitus Xenones dicebantur, quod Liberum hospitio recepissent: postea x in s litteram commutata est.
52 Vacca oppidum fuit iuxta Pyrenaeum, a quo sunt cognominati Vaccaei, de quibus creditur dixisse poeta: Lateque vagantes Vaccaei. Hi Pyrenaei iugis peramplam montis habitant solitudinem: iidem et Vascones, quasi Vaccones, c in s litteram demutata; quos Cneus Pompeius, edomita Hispania, ad triumphum redire festinans, de Pyrenaei iugis deposuit, et in unum oppidum congregavit: unde et convenarum urbs nomen accepit. Hispani ab Ibero amne primum Iberi, postea ab Hispalo Hispani cognominati sunt.
53 Galleci a candore dicti, unde et Galli; reliquis enim Hispaniae populis candidiores existunt. Hi Graecam sibi originem asserunt, unde et naturali ingenio callent: si quidem post finem Troiani belli Teucrum morte Aiacis fratris invisum patri Telamoni, dum non reciperetur in regnum, Cyprum concessisse, ibique urbem nomine antiquae patriae Salaminam condidisse ferunt, inde ad Galatiam profectum, expositis sedibus ex loco genti nomen dedisse.
54 Astures gens Hispaniae, vocati eo, quia circa Asturem flumen, septi montibus silvisque crebris inhabitent.
55 Cantabri gens Hispaniae, a vocabulo urbis et Iberi amnis, cui insidunt appellati: horum animus pertinax magis ad latrocinandum et ad bellandum, vel ad perpetiendum verbera semper parati.
56 Celtiberi ex Gallis Celticis fuerunt, quorum ex nomine appellata est regio Celtiberia. Nam ex flumine Hispaniae Ibero, ubi consederunt, et ex Gallis, qui Celtici dicebantur, misto utroque vocabulo, Celtiberi nuncupati sunt.
57 Afri appellati ab uno ex posteris Abrahae, qui vocabatur Afer, qui dicitur duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi victis hostibus consedisse, eiusque posteros ex nomine Atavi, et Afros Africam nuncupasse.
58 Poeni autem Carthaginenses sunt a Phoenicibus nuncupati, qui cum Didone profecti sunt: Tyrii vero a Tyro urbe Phoenicum nominati, de qua profecti sunt, et in Africae littus venerunt.
59 Getuli Getae dicuntur fuisse, qui ingenti agmine a locis suis navibus conscendentes loca Syrtium in Libya occupaverunt: et quia ex Getis venerant, inde derivato nomine Getuli cognominati sunt: unde et opinio est, apud Gothos ab antiqua cognatione Mauros consanguinitate propinquos sibi vocare. Africam autem in initio nomen habuere Libyes, deinde Afri, post hoc Getuli, postremo Mauri et Numidae.
60 Mauri et Numidae (ut Afri putant) sic sumpserunt exordium et vocabulum. Nam postquam in Hispania Hercules interiit et exercitus eius compositus ex variis gentibus, amisso duce, passim sibi sedes quaerebant, et ex eo numero Medi, Persae et Armeni navibus Africam transvecti, proxima mari loca occupavere. Sed Persae dum materiam in agris pro construendis domiciliis non invenirent, et ignota lingua commercium prohiberet: per patentes agros et diversas solitudines vagabantur, et perambulationibus vagabundis, semetipsos propria lingua Numidas appellaverunt, id est, sine oppido vagos et errantes.
61 Medi autem cum Libyis se miscuerunt, qui proximam Hispaniam inhabitabant, quorum nomen paulatim Libyes corruperunt, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes, licet Mauri ob colorem a Graecis vocentur: Graeci enim nigrum mauron vocant. Aestifero quippe calore afflati speciem atri coloris ducunt.
62 Massilia civitas Africae est non longe ab Atlante et hortis Hesperidum: a qua civitate Massylii vocati sunt, quos nos corrupte Massulas vocamus: de quibus Virgilius; Hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos.
63 Gaulalii gentes sunt a meridie usque Oceanum Hesperidum pervagantes: his nomen Gauloe insula dedit quae est iuxta Aethiopiam, ubi nec serpens nascitur neque vivit.
64 Garamantes populi Africae prope Cyrenas inhabitantes, a Garamante rege Apollinis filio nominati, qui ibi ex suo nomine Garama oppidum condidit; sunt autem proximi gentibus Aethiopum. De quibus Virgilius: Extremi Garamantes. Extremi autem, quia saevi et a consortio humanitatis remoti.
65 Hesperii vero sunt, qui circa Hispaniam commorantur; nam Hispania Hesperia dicitur.
66 Aethiopes dicti a filio Cham, qui vocatus est Chus, ex quo originem trahunt. Chus enim Hebraica lingua Aethiops interpretatur. Hi quondam ab Indo flumine consurgentes iuxta Aegyptum inter Nilum et Oceanum in Meridie sub ipsa solis vicinitate insederunt; quorum tres sunt populi: Hesperi, Garamantes et Indi.
67 Hesperi sunt Occidentis; Garamantes Tripolis, Indi Orientis.
68 Aethiopes interpretantur tenebrae vel caligo, id est impii, quibus diabolus, velut tenebris circumseptus, incedit.
69 Troglodytae gens Aethiopum ideo nuncupati sunt, quod tanta celeritate pollent, ut feras cursu pedum assequantur.
70 Panfagii et Hini [Al., hi] in Aethiopia sunt, quibus esca est, quidquid mandi potest, et omnia fortuitu gignentia: unde et appellati. Ichthyophagi, quod venando in mari valeant, et piscibus tantum alantur. Hi post Indos montanas regiones tenent, quos subactos Alexander Magnus piscibus vesci prohibuit.
71 Anthropophagi, gens asperrima sub regione Syri [Serum] consita: qui quia humanis carnibus vescuntur, ideo Anthropophagi nominantur. Itaque sicut his, ita caeteris gentibus per saecula, aut a regibus, aut a locis, aut a moribus, aut ex quibuslibet aliis causis immutata vocabula sunt: ita ut prima origo nominis eorum temporum vetustate non pateat.
72 Iam vero hi qui Antipodes dicuntur eo quod contrarii esse vestigiis nostris putantur, vel quasi sub terris positi adversa pedibus nostris calcent vestigia, nulla ratione credendum: quia nec soliditas patitur, nec centrum terrae. Sed nec ulla hoc historiae cognitione firmatur: sed hoc poetae quasi ratiocinando coniectant. Titanes autem quosdam in Graecia ferunt fuisse robustos et excellentes viribus populos, quos ferunt fabulae ab irata contra deos terra ad eius ultionem creatos: unde Titanes dicti sunt, apo tes tiseos, id est, ab ultione, quod quasi ulciscendae matris terrae causa in deos armati existerent, quos fabulae a Iove bello fuisse superatos atque exstinctos fingunt, propter quod de coelo iactis fulminibus interierunt.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 16, PRIMUM. De linguis gentium. <<<     >>> III. De regnis et militiae vocabulis.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5 > 2 > 11 > 1 > 7 > 8 > 3 > 59 > 5 > 9 > 22 > 2 > 5 > 22 > 4 > 2 > 22 > 1 > 4 > 22 > 5 > 1 > 19 > 3 > 4 > 57 > 20 > 18 > 4 > 31 > 2 > 4 > 27 > 6 > 15 > 2 > 4 > 2 > 10 > 47 > 3 > 11 > 3 > 2