Hrabanus Maurus, De Universo, 16, CAPUT PRIMUM. De linguis gentium.
| 1 | Linguarum diversitas exorta est in aedificatione turris post diluvium. Nam priusquam superbia turris illius in diversos signorum sonos humanam divideret societatem, una omnium nationum lingua fuit, quae Hebraea vocatur, qua patriarchae et prophetae usi sunt, non solum in sermonibus suis, verum etiam in litteris sacris. |
| 2 | Initio autem quot gentes, tot linguae fuerunt. Deinde plures gentes, quam linguae: quia ex una lingua multae sunt gentes exortae. Linguae autem dictae in hoc loco pro verbis, quae per linguam fiunt, genere locutionis illo, quo is, qui efficit per id, quod efficitur, nominatur, sicut os dici solet pro verbis, sicut manus pro litteris. |
| 3 | Tres sunt autem linguae sacrae: Hebraea, Graeca, Latina: quae toto orbe maxime excellunt. His enim tribus linguis super crucem Domini a Pilato causa eius fuit scripta. Unde et, propter obscuritatem sanctarum Scripturarum, harum trium linguarum cognitio necessaria est, ut ad alteram recurratur, si aliquam dubitationem nominis vel interpretationis sermo unius linguae attulerit. |
| 4 | Graeca autem lingua inter caeteras gentium clarior habetur. Est enim et Latinis et omnibus linguis sonantior. Cuius varietas in quinque partibus discernitur, quarum prima dicitur coine, id est, mista sive communis, qua omnes utuntur. Secunda Attica, videlicet Atheniensis, qua usi sunt omnes Graeciae auctores. Tertia Dorica, quam habent Aegyptii et Siculi. Quarta Ionica. Quinta Aeolica, qua sunt Aeoles locuti, et sunt in observatione Graecae linguae eiusmodi certa discrimina. Sermo enim eorum ita est dispertitus. |
| 5 | Latinas autem linguas quatuor esse quidam dixerunt, id est, priscam, Latinam, Romanam, mistam. Prisca est, qua vetustissimi Italiae sub Iano et Saturno sunt usi, incondita, ut se habent carmina Saliorum. Latina, quam sub Iano et regibus Tusciae, caeteri in Latio sunt locuti, ex qua fuerunt duodecim tabulae scriptae. |
| 6 | Romana, quae post reges exactos a populo Romano gesta est, quam Naevius, Plautus, Virgilius, poetae, et ex oratoribus Gracchus et Cato et Cicero vel caeteri effuderunt. Mista, quae post imperium latius promotum simul cum moribus et hominibus in Romanam civitatem irrupit, integritatem verbi per soloecismos et barbarismos corrumpens. Omnes autem Orientis gentes in gutture linguam et verba collidunt, sicut Hebraei et Syri. |
| 7 | Omnes Mediterraneae gentes in palato sermones feriunt, sicut Graeci et Asiani. Omnes Occidentis gentes verba in dentibus frangunt, sicut Itali et Hispani. Syrus et Chaldaeus vicinus Hebraeo est in sermone, consonans in plerisque, et litterarum sono. Quidam autem arbitrantur linguam Hebraeam ipsam esse Chaldaeam, quia Abraham de Chaldaeis fuit. |
| 8 | Quod si hoc recipitur, quomodo in Daniele Hebraei pueri linguam, quam noverant, doceri iubentur? Omnem autem linguam unusquisque hominum, sive Graecam, sive Latinam, sive caeterarum gentium, aut audiendo potest tenere, aut legendo ex praeceptore accipere. Cum autem omnium linguarum scientia difficilis sit cuiquam, nemo tamen ita desidiosus est, ut in sua gente positus, suae gentis linguam nesciat. |
| 9 | Nam quid aliud putandus est, nisi animalibus brutis deterior? illa enim propriae vocis clamorem exprimunt: iste deterior, qui propriae caret linguae notitia. Cuiusmodi autem lingua locutus sit Deus in principio mundi, dum diceret: Fiat lux [Gen. I]; invenire difficile est, nondum enim erant linguae. Item qua lingua insonuit postea exterioribus hominum auribus, maxime ad primum hominem loquens, vel ad prophetas, vel dum corporaliter sonuit vox dicentis Dei: Tu es filius meus dilectus; ubi a quibusdam creditur illa lingua una et sola, quae fuit antequam esset linguarum diversitas. |
| 10 | In diversis quippe gentibus creditur, quod eadem lingua illis Deus loquatur, qua ipsi homines utuntur, ut ab eis intelligatur: loquitur autem Deus hominibus non per substantiam invisibilem, sed per creaturam corporalem, per quam enim [etiam] et hominibus apparere voluit quando locutus est. Dicit enim Apostolus: Si linguis hominum loquar et angelorum [I Cor. XIII]; ubi quaeritur qua lingua angeli loquantur. |
| 11 | Non quod angelorum aliquae linguae sint, sed per exaggerationem dicitur. Item quaeritur qua lingua in futurum homines loquantur, quod nusquam reperitur. Nam dicit Apostolus: Sive linguae cessabunt [Ibid.]. Ideo autem prius de linguis, ac deinde de gentibus posuimus, quia ex linguis gentes, non ex gentibus linguae exortae sunt. |