monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14 > 7 > 20 > 7 > 24 > 2 > 2 > 28 > 1 > 1 > 1 > 1 > 81 > 1 > 18 > 18 > 1 > 6 > 1 > 1 > 11 > 18 > 1 > 3 > 1 > 3 > 5
Hrabanus Maurus, De Universo, 15, IV. De magis. <<<     >>> VI. De diis gentium.

Hrabanus Maurus, De Universo, 15, CAPUT V. De paganis.

1 Pagani ex pagis Atheniensium dicti, ubi exorti sunt. Ibi enim in locis agrestibus et pagis gentiles lucos idolaque statuerunt, et a tali initio vocabulum pagani sortiti. Gentiles, qui sine lege sunt et dum non crederent, dicti sunt gentiles, quia ita sunt ut fuerunt geniti, id est sicut in carne descenderunt, sub peccato scilicet, idolis servientes, et necdum regenerati.
2 Proinde qui gentiles apud Latinos nuncupabantur, ipsi dicuntur Graece ethnici. Ethnici enim Graece, Latine gentiles: ethnos enim Graece gens dicitur. Post fidem autem non debent vocari gentes, seu gentiles, illi qui ex gentibus credunt: sicut post fidem dici iam non potest Iudaeus, testante Paulo apostolo et dicente iam Christianis: Quoniam cum gentes essetis, hoc est, infideles, et reliqua. Etiam apostatae dicuntur, qui post baptismum Christi susceptum ad idolorum cultum et sacrificiorum contaminationes revertuntur.
3 Est autem nomen Graecum.
Hrabanus Maurus HOME