Hrabanus Maurus, De Universo, 15, CAPUT IV. De magis.
| 1 | Magorum primus Zoroastes, rex Bactrianorum, quem nimis [Ninus], rex Assyriorum, praelio interfecit. De quo Aristoteles scribit, quod vicies centum millia versuum ab ipso condita indiciis voluminum eius declarentur. Hanc artem post multa saecula Democritus ampliavit, quando et Hippocrates medicinae disciplina effloruit. Apud Assyrios autem magicae artes copiosae sunt, testante Lucano: . . . . . Quis noscere fibra Fata queat? |
| 2 | quis prodat aves aut fulgura coeli Servet et Assyria scrutetur sidera cura. Itaque haec vanitas magicarum artium ex traditione angelorum malorum in toto terrarum orbe plurimis saeculis valuit. Per quamdam scientiam futurorum et infernorum evocationes. Eorum inventa sunt aruspicia, augurationes et ipsa quae dicuntur oracula et necromantia. |
| 3 | Nec mirum de magorum praestigiis, quorum intantum prodiere malefactorum vel maleficorum artes, ut etiam Moysi simillimis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, aquas in sanguinem. Quid plura? si credere fas est de pythonissa, ut Prophetae Samuelis animam de inferni abditis evocaret, et vivorum praesentaret conspectibus: si tamen animam Prophetae fuisse credamus, et non aliquam phantasmaticam illusionem Satanae fallacia factam. |
| 4 | Prudentius de Mercurio sic ait: Traditur exstinctas sumpto moderamine virgae In lucem revocasse animas. . . . . . . . . . Ast alias damnasse neci. Et post paululum adiecit: Murmure nam magico tenues excire figuras, Atque sepulcrales scite incantare favillas. Vita itidem spoliare alios, ars noxia novit. |
| 5 | Magi sunt, qui vulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur: hi et elementa concutiunt: turbant mentes hominum, ac sine ullo veneni haustu, violentia tantum carminis interimunt. Unde et Lucanus: Mens hausti nulla sanie polluta veneni Incantata perit. . . . . Daemonibus enim accitis audent ventilare, ut quisque suos perimat malis artibus inimicos. |
| 6 | Hi etiam sanguine utuntur et victimis, et saepe contingunt corpora mortuorum. Necromantii sunt, quorum praecantationibus videntur resuscitati mortui divinare, et ad interrogata respondere. Necros enim graece mortuus, manteia divinatio nuncupatur, ad quos suscitandos cadaveri sanguis adiicitur. Nam amare daemones sanguinem dicunt: ideoque quotiens necromantia fit, cruor aqua miscetur, ut colore sanguinis facilius provocentur. |
| 7 | Hydromantii ab aqua dicit: est enim hydromantia, in aquae inspectione umbras daemonum evocare, et imagines vel ludificationes eorum videre, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibito sanguine etiam ab inferis perhibentur sciscitari: quod genus divinationis a Persis fertur allatum. Varro dicit divinationis quatuor esse genera: terram, aquam, aerem, et ignem. |
| 8 | Hinc geomantiam, hydromantiam, aeromantiam, pyromantiam dictam. Divini dicti, quasi Deo pleni: divinitate enim se plenos assimulant, et astuta fraudulentia hominibus futura coniectant. Duo sunt genera divinationis: ars et furor. Incantatores vocati sunt, quia artem verbis compleant. Arioli vocati, propter quod circa aras idolorum nefarias preces emittunt, et funesta sacrificia offerunt, hisque celebritatibus daemonum responsa accipiunt. |
| 9 | Aruspices nuncupati, quasi horarum inspectores: dies enim et horas in agendis negotiis operibusque custodiunt: et quid per singula tempora observare debeat homo, intendunt: hi etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicant. Augures sunt scilicet, qui volatus avium et voces intendunt, aliaque signa rerum, vel observationes improvise hominibus occurrentes: iidem et auspices. Nam auspicia sunt, quae iter facientes observant. Dicta autem sunt auspicia, quasi avium aspicia, et auguria, quasi avium garria, hoc est, avium voces et linguae. |
| 10 | Item augurium, quasi avigerium, quod aves gerunt. Duo sunt autem genera auspiciorum: unum ad oculos, aliud ad aures pertinens. Ad oculos scilicet volatus: ad aures vox avium. Pythonissae a Pythio Apolline dictae, eo quod is auctor fuit divinandi. Astrologi dicti eo, quod in astris augurantur. Genethliaci appellati propter natalium considerationem dierum. |
| 11 | Genesim vero hominum per duodecim coeli signa describunt, siderumque cursu nascentium mores, actus, eventa praedicare conantur, id est, quis quali signo fuerit natus: aut quem effectum habeat vitae, qui nascitur. Hi sunt, qui vulgo Mathematici vocantur. Cuius superstitionis genus constellationes latini vocant, id est, notationes siderum, quomodo se habeant, cum quisque nascitur. |
| 12 | Primum autem iidem stellarum interpretes magi nuncupabantur: sicut de his legitur, qui in Evangelio Christum natum nuntiaverunt: postea hoc nomine soli Mathematici: cuius artis scientia usque ad Evangelium fuit concessa: ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicuius de caetero interpretaretur. Horoscopi, quod per horas nativitates hominum speculantur, dissimili et diverso fato. |
| 13 | Sortilegi sunt, qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sortes sanctorum vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt. Salisatores vocati sunt, quia dum eis membrorum quaecunque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significare praedicunt. Ad haec omnia pertinent et ligaturae exsecrabilium remediorum contemnendae, sive in praecantationibus, sive in characteribus, vel in quibusque rebus suspendendis atque ligandis: in quibus omnibus ars daemonum est ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. |
| 14 | Unde cuncta vitanda sunt a Christiano et omnino penitus exsecratione repudianda atque damnanda. Auguria avium Phryges primi invenerunt: praestigium vero Mercurius primus dicitur invenisse. Dictum est autem praestigium, quod praestringit aciem oculorum. De magicis autem artibus atque incantationibus et superstitionibus diversis, quas gentiles et falsi christiani in divinationibus suis et observationibus perversis sequi videntur, quid lex divina sanciat: in auctoritatibus veteris Testamenti ac novi facile est invenire. |
| 15 | Detestatur enim eos lex divina, quae in libro Exodi ita dicit: Maleficos in terra tua ne patiaris vivere [Exod. XXII]. Et item: Qui immolat, ait, diis praeter soli Domino, occidetur [Ibid.]. Et in Levitico: Ne comedetis, inquit, cum sanguine: non auguramini, nec observabitis somnia, et super mortuum ne incidetis carnem vestram, neque figuras et stigmata facietis vobis. |
| 16 | Ego Dominus [Ibid.]. Et item: Ne declinetis, ait, ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut non polluamini per eos [Ibid.]. Et iterum: Vir, inquit, sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriatur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super eos [Lev. XX]. In Deuteronomio quoque sic dicit: Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi: cave, ne imiteris abominationem illarum gentium. |
| 17 | Nec inveniatur in te, qui lustret filium suum, aut filiam ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria; nec sit maleficus, neque incantator, nec pythones consulat, neque divinos, et quaerat a mortuis veritatem. Omnia enim haec abominabitur Dominus. Et propter huiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. |
| 18 | Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo. Gentes istae quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es [Deut. XVIII]. Et quid sequendum sit vel obaudiendum, mox sequitur, dicens: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, ut petisti a Domino Deo tuo in Oreb, quando concionatus es atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei: et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. |
| 19 | Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore eius: loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi. Qui autem verba eius, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam [Deut. XVIII]. Hic ergo Propheta et Dominus omnium prophetarum, qui est via, veritas et vita [Ioan. XIV], conditor utriusque testamenti, non solum in Veteri sed etiam in Novo omnes errores et divinationes atque artes noxias respuit atque contemnit: nec ab alio quam a se vult requiri veritatem aut sanitatem, quia ipse cum Patre et Spiritu sancto unus verus atque omnipotens est Deus, faciens mirabilia magna solus. |
| 20 | Unde in Evangelio omnes ad se invitat, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est, et onus meum leve [Matth. XI]. Et item: Ego sum, inquit, lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae [Ioan. VIII]. Hic ergo, iuxta Pauli sententiam, Salvator est omnium hominum, maxime fidelium [I Tim. IV]; de quo et Petrus ait: Non est enim aliud nomen datum hominibus super terram, in quo oporteat homines salvos fieri [Act. IV]. In quo etiam nomine quotidie signa magna et sanitates in Ecclesia per orationes fidelium fiunt. |
| 21 | Quoniam ipse discipulis in Evangelio ait: Ecce ego do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici. Euntes praedicate Evangelium [Luc. X, ] [Marc. XVI]. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite. Quid ergo necesse est salutem ab alio quam a medico omnipotente quaerere? |
| 22 | Aut quae ratio est scientiam et sapientiam ab alio quolibet discere velle, quam ab omni sapientiae et scientiae fronte? De quo scriptum est: Omnis sapientia a Domino Deo est, et apud illum fuit semper, et est ante eum. Arenam maris, et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumerabit? Altitudinem coeli et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis mensus est? |
| 23 | Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigabit? Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo. Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna (Sir. I). Qui enim sine Salvatore salutem vult habere, et sine vera sapientia aestimat se prudentem fieri posse, non salvus, sed aeger; non prudens, sed stultus in aegritudine assidua laborabit, et in caecitate noxia stultus et demens permanebit: ac proinde omnis inquisitio, et omnis curatio, quae a divinis et magis, vel ab ipsis daemoniis in idolorum cultura expetitur, mors potius dicenda est quam vita: et qui ea sectantur, si se non correxerint, ad aeternam perditionem tendunt. Quoniam, Psalmista dicente, Omnes dii gentium daemonia [Psal. LXXV], qui per deceptos homines, alios decipere quotidie gestiunt, ut perditionis suae faciant eos esse participes. |