monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9 > 16 > 10 > 9 > 3 > 6 > 2 > 8 > 18 > 15 > 16 > 29 > 10 > 4 > 9 > 15 > 2 > 22 > 8 > 38 > 61 > 8 > 4 > 1 > 9 > 6 > 9 > 14 > 3
Hrabanus Maurus, De Universo, 15, II. De poetis. <<<     >>> IV. De magis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 15, CAPUT III. De Sibyllis.

1 Sibyllae generaliter dicuntur omnes feminae vates lingua graeca: nam sios Aeolico sermone Deus. Boulen graece mentem nuncupant, quasi Dei mentem. Proinde igitur, quia divinam voluntatem hominibus interpretari solebant, Sibyllae nominatae sunt. Sicut enim omnis vir prophetans vel vates dicitur vel propheta: ita omnis femina prophetans Sibylla vocatur: quod nomen ex officio, non ex proprietate vocabuli est.
2 Decem autem Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, quarum prima de Persis fuit, secunda Libyca, tertia Delphica, in templo Delphici Apollinis genita quae ante Troiana bella vaticinata est, cuius plurimos versus operi suo Homerus inseruit. Quarta Cimmeria in Italia. Quinta Erythraea nomine Erophyla in Babylone orta, quae Graecis Ilium petentibus vaticinata est perituram esse Troiam, et Homerum mendacia scripturum. Dicta autem Erythraea, quia in eadem insula eius inventa sunt carmina.
3 Sexta, Samia, quae Phemone dicta est, a Samo Insula, unde fuit, cognominata. Septima, Cumana, nomine Amalthaea, quae novem libros attulit Tarquinio Prisco, in quibus erant decreta Romana conscripta: ipsa est Cumaea. De qua Virgilius: Ultima Cumaei venit iam carminis aetas. Dicta autem Cumana a civitate Cumis, quae est in Campania, cuius sepulcrum adhuc in Sicilia manet. Octava, Hellespontia in agro Troiano nata, quae scribitur Solonis et Cyri fuisse temporibus.
4 Nona Phrygia, quae vaticinata est Ancyriae. Decima, quae Tyburtii nomine Albunea. Quarum omnium carmina efferuntur, in quibus de Deo et Christo et gentibus multa scripsisse manifestissime comprobantur. Celebrior inter caeteras ac nobilior Erythraea perhibetur, quae de Christo quaedam scripsit, ut sunt versus eiusdem, in quorum capitibus graeca lingua Iesous Christos Theou yios soter continetur, quod latine interpretatur, Iesus Christus Dei Filius Salvator.
5 Hi autem versus, quorum primae litterae illum sensum, quem diximus reddant, sicut eos quidam latinis exstantibus versibus est interpretatus, hoc continent: Iudicii signum, tellus sudore madescit. E coelo rex adveniet per saecla futurus, Scilicet ut carne praesens diiudicet orbem: Unde Deum cernent incredulus atque fidelis, Celsum cum sanctis, aevi iam termino in ipso. Sic animae cum carne aderunt, quas iudicat ipse, Cum iacet incultus densis in vepribus orbis, Reiicient simulacra viri, cunctam quoque gazam, Exuret terras ignis pontumque polumque, Inquirens, tetri portas effringet Averni. Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni Tradetur, sontes aeterna flamma cremabit. Occultos actus retegens tunc quisque loquetur Secreta, atque Deus reserabit pectora luci. Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes. Eripitur solis iubar, et chorus interit astris. Volvetur coelum, lunaris splendor obibit. Deiiciet colles, valles extollet ab imo. Non erit in rebus hominum sublime vel altum. Iam aequantur campis montes et caerula ponti. Omnia cessabunt, tellus confracta peribit. Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni. Sed tuba tum sonitum tristem dimittet ab alto Orbe, gemens facinus miserum variosque labores. Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens. Et coram hic Domino reges sistentur ad unum. Recidet e coelo ignisque et sulphuris amnis.
6 In his latinis versibus, de graeco utcunque translatis, ibi non ille sensus occurrere potuit, qui fit cum litterae quae sunt in eorum capitibus connectuntur, ubi Υ littera in graeco posita est, quia non potuerunt latina inveniri verba, quae ab eadem littera inciperent, et sententiae convenirent. Hi autem sunt versus tres, quintus et octavus decimus, et nonus decimus.
7 Denique et si litteras, quae sunt in capitibus omnium versuum, connectentes horum trium, quae scripta sunt, non legimus: sed pro eis Υ litteram, tanquam in eisdem ipsa sit posita, recordamur: exprimitur in quinque verbis Iesus Christus Filius Dei Salvator: sed cum graece hoc dicitur, non latine: et sunt versus viginti septem, qui numerus quadratum ternarium solidum reddit.
8 Tria enim ter ducta fiunt novem: et ipsa novem si ita ducantur, ut lato in altum figura consurgat, ad viginti et septem perveniunt. Horum autem graecorum quinque verborum, quae sunt, Iesous Christos Theou yios soter: quod est latine, Iesus Christus Dei Filius Salvator, si primas litteras iungas, erit ἰχθὺς id est, piscis, in quo nomine mystice intelligitur Christus, eo quod in huius mortalitatis abysso, velut in aquarum profunditate, vivus, hoc est, sine peccato esse potuerit. Haec autem Sibylla, sive Erythraea, sive (ut quidam magis credunt) Cumaea, nihil habet in toto carmine suo (cuius exigua ista particula est) quod ad Deorum falsorum sive fictorum cultum pertinet: quinimo ita etiam contra eos et contra cultores eorum loquitur, ut in eorum numero deputanda videatur, qui pertinet ad civitatem Dei.
9 Inserit etiam Lactantius operi suo quaedam de Christo vaticinia Sibyllae, quamvis non exprimat, cuius. Sed quae ipse singillalatim posuit, ego arbitratus sum coniuncta esse ponenda, tanquam unum sit prolixum, quae ille plura commemoravit et brevia: 'In manus, inquit, infidelium postea veniet. Dabunt autem alapas Deo manibus incestis, et impuro ore expuent venenata sputa.
10 Dabit vero ad verbera simpliciter sanctum dorsum: et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat, quod Verbum est, vel unde venit ut inferis loquatur, et corona spinea coronetur. Ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt. Inhospitalitatis hanc ministrabant Domino mensam. Ipsa insipiens tuum non intellexisti Deum ludentem mortalium, sed spinis coronasti, et horridum fel miscuisti. Templi vero velum scindetur: et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus horis.
11 Et morte morietur, tribus diebus somno suscepto; tunc ab infernis regressus ad lucem veniet primus, resurrectionis principio revocatis ostenso.' Ista Lactantius carptim per intervalla dispositionis suae, sicut ea poscere videbantur, quae probare intenderat, adhibuit testimonia Sibyllina: quae nihil interponentes, sed in unam seriem connexa ponentes, solis capitibus, ut scriptores deinceps ea servare non negligant, distinguenda curavimus.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 15, II. De poetis. <<<     >>> IV. De magis.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9 > 16 > 10 > 9 > 3 > 6 > 2 > 8 > 18 > 15 > 16 > 29 > 10 > 4 > 9 > 15 > 2 > 22 > 8 > 38 > 61 > 8 > 4 > 1 > 9 > 6 > 9 > 14 > 3