monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2
Hrabanus Maurus, De Universo, 15, PRIMUM. De philosophis. <<<     >>> III. De Sibyllis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 15, CAPUT II. De poetis.

1 Poetae unde sint dicti, sic ait Tranquillus: Cum primum homines iuxta initium christianiatis, exuta feritate, rationem vitae habere coepissent, seque ac Deos suos nosse, cultum aedilicium ac sermonem commenti sibi utriusque necessarium, ad religionem magnificentiam Deorum excogitaverunt. Igitur ut templa illis, domibus pulchriora, et simulacra corporibus ampliora faciebant: ita eloquio etiam quasi augustiori honorandos putavere: laudesque eorum et verbis illustrioribus et iucundioribus numeris extulerunt.
2 Id autem quia forma quadam efficitur, quae poesis dicitur, poema vocitatum est, eiusque factores poetae. Vates a vi mentis appellatos, Varro auctor est: vel a viendis carminibus, id est, flectendis, hoc est, modulandis: et proinde poetae, latine vates olim, et scripta eorum vaticinia dicebantur. Lyrici poetae apo tou lyrein, id est, a varietate carminum: unde et lyra dicta.
3 Tragici dicti, quod initio canentibus praemium erat hircus, quem Graeci tragon vocant. Unde et Horatius: Carmine qui tragico vilem certavit ob nircum. Iam dehinc sequentes tragici multum honorem adepti sunt, excellentes in argumentis fabularum ad veritatis imaginem fictis. Comici appellati, sive a loco, quia circum pagos agebant, quos Graeci comas vocant: seu a comessatione.
4 Solebant enim post cibum homines venire ad eos audiendos. Sed comici privatorum hominum praedicant acta: tragici vero respublicas et regum historias. Quidam autem poetae theologi dicti sunt: quoniam de diis carmina faciebant. Officium poetae in eo est, ut ea, quae vere gesta sunt, in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa transducat. Unde et Lucanus ideo in numero poetarum non ponitur: quia historias composuisse videtur, non poema. Poematis genera sunt tria. Aut enim actuum vel imitationum est, quod Graeci dramaticon vocant vel micticon [mimiticon] appellant. Aut enarrativum, quod graeci exegematicon vel panegyricon nuncupant.
5 Aut commune vel mixtum, quod graece coenon vel micton appellant. Dramaticon est activum, in quo personae loquentes introducuntur sine poetae interlocutione, ut se habent tragoediae et fabulae. Drama enim latine fabula dicitur, quo genere scripta est: Quo te, Moeri, pedes, an qua via ducit in urbem? Quo apud nos genere canticorum Cantica scripta sunt, ubi vox alternans Christi et Ecclesiae (tametsi non in hoc interloquente scriptore) manifeste reperitur. Exegematicon est vel enarrativum, in quo poeta ipse loquitur sine ullius interpositione personae, ut se habent tres libri Georgici toti, et prima pars quarti.
6 Item Lucretii carmina, et his similia: quo genere apud nos scriptae sunt parabolae, et Ecclesiastes: quae sua lingua, sicut et Psalterium, metro constat esse conscripta. Coenon vel micton est, in quo poeta ipse loquitur, et personae loquentes introducuntur, ut sunt scripta Ilias et Odyssea Homeri et Aeneidos Virgilii, et apud nos historia beati Iob: quamvis haec in sua lingua non tota poetica, sed partim sit metrico vel rythmico scripta sermone.
Hrabanus Maurus HOME