monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25 > 1 > 2 > 3 > 1
>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 15, II. De poetis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 15, CAPUT PRIMUM. De philosophis.

1 Philosophi graeca appellatione vocantur, qui latine amatores sapientiae interpretantur. Est enim Philosophus, qui divinarum et humanarum rerum scientiam habet. Omnem bene vivendi tramitem tenet. Nomen philosophorum primum a Pythagora fertur exortum. Nam dum antea graeci veteres Sophistas, id est, sapientes, aut doctores sapientiae semetipsos iactantius nominarent, iste interrogatus, quid profiteretur, verecundo nomine philosophum, id est, amatorem sapientiae se esse respondit: quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur.
2 Ita deinceps posteris placuit, ut quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque vel sibi vel aliis videretur excellere, non nisi philosophus vocaretur. Iidem autem philosophi triplici genere dividuntur. Nam aut physici sunt, aut ethici, aut logici. Physici dicti, quia de naturis tractant: natura quippe graece physis vocatur. Ethici, quia de moribus tractant. Mos enim apud Graecos ethos appellatur. Logici autem, quia in naturis et in moribus rationem adiungunt: ratio enim graece logos dicitur.
3 Dividitur autem Physica in septem partes, hoc est, Arithmeticam, Astronomiam, Astrologiam, Mechaniam, Medicinam, Geometriam et Musicam. Arithmetica est numerorum scientia. Astronomia est ex astrorum, qua oriuntur et occidunt astra. Astrologia est astrorum ratio et natura et potestas, coelique conversatio.
4 Mechania est peritia fabricae artis in metallis et in lignis et lapidibus. Medicina est scientia curationum, ad temperamentum et salutem corporis inventa. Geometria est disciplina mensurandi spatia locorum, et magnitudines corporum. Musica est divisio sonorum, et vocum varietas, est modulatio canendi. Ethica autem dividitur in quatuor partes, hoc est, in prudentiam, iustitiam, fortitudinem et temperantiam.
5 Prudentia in agnitionem veritatis inducit hominem. Iustitia dilectionem Dei et proximi servat. Fortitudo vincit adversa, mortemque contemnit. Temperantia vitiosas voluptates reprimit, et omnia moderatur. Logica autem dividitur in duas species, hoc est Dialecticam et Rhetoricam. Dialectica est disputatio acuta, verum distinguens a falso.
6 Rhetorica est disciplina ad persuadendum quaeque idonea. Divisi sunt autem ipsi philosophi in haeresibus suis, habentes quidam nomina ex auctoribus: ut Platonici, Epicurei, Pythagorici: alii a locis conventiculorum et stationum suarum, ut Peripatetici, Stoici, Academici. Platonici a Platone. Hi animarum creatorem esse Deum, corporum angelos asserunt: per multos annorum circulos in diversa corpora redire animas dicunt.
7 Stoici a loco dicti. Porticus enim fuit Athenis, quam graece Stoan appellabant, in qua picta erant gesta sapientum, atque virorum fortium historiae. In hanc porticum convenientes sapientes philosophabantur, ex qua et stoici dicti sunt: graece enim porticus stoa dicitur. Hanc sectam primo Zeno instituit. Hi negant, sine virtute effici quemquam beatum.
8 Omne peccatum uniforme esse asserunt, dicentes: sic ille nocens erit, qui paleas furaverit, quam qui aurum: qui mergum occiderit, quam qui equum. Non enim animal crimen, sed animus facit. Hi etiam animam cum corpore perire dicunt, animam quoque virtutem continentem et aeternam esse negant: affectant gloriam aeternam, cum fatentur se non esse aeternos.
9 Academici appellati a villa Platonis academia Athenarum, ubi idem Plato docebat. Hi omnia incerta opinantur: sed sicut fatendum est multa incerta et occulta esse, quae voluit Deus intelligentiam hominis excedere: sic tamen plurima esse quae possint et sensus penetrabili ratione comprehendere. Hanc sectam Archesilaus, Cyrenaicus philosophus reperit, cuius sectator fuit Democritus, qui dixit, tanquam in puteo alto, ita ut fundus nullus sit, ita in occulto iacere veritatem.
10 Peripatetici a deambulatione dicti, eo quod Aristoteles, auctor eorum, deambulans disputaret. Hi dicunt quamdam particulam animae esse aeternam, de reliquo magna ex parte mortalem esse. Cynici ab immunditia impudentiae nuncupati: contra humanam enim verecundiam in propatulo coire cum coniugibus, eis mos erat: censentes licitum et honestum esse palam cum uxore concumbere: quia coniugium iustum est, publice id praedicantes agendum esse, ut canes in vicis vel plateis.
11 Unde et a canibus quorum vitam imitabantur, etiam vocabulum nomenque traxerunt: Epicurei dicti ab Epicuro quodam philosopho, amatore vanitatis non sapientiae, quem etiam philosophi porcum nominaverunt: quia se volutans in coeno, carnalem voluptatem corporis summum bonum asseruit. Qui etiam dixit, nulla divina providentia instructum esse aut regi mundum: sed originem rerum atomis, id est insecabilibus ac solidis corporibus assignavit, quorum fortuitis concursionibus universa nascantur et nata sint.
12 Asserunt autem, Deum nihil agere, omnia constare corporibus, animam nihil aliud esse quam corpus. Unde et dixit: Non ero, posteaquam mortuus fuero. Gymnosophistae nudi per opacas Indiae solitudines perhibentur philosophari, adhibentes tantum genitalibus tegmina. Gymnasium enim ex eo dictum est, quod iuvenes nudi exercentur in campo, ubi pudenda tantum operiunt. Hi et a generando se cohibent. Theologi autem iidem sunt, qui et physici: dicti autem Theologi, quoniam in scripturis suis de Deo dixerunt. Quorum varia constat opinio quid Deus esset dum quaererent.
13 Quidam corporeo sensu hunc mundum visibilem ex quatuor elementis Deum esse dixerunt, ut Dionysius stoicus: alii vero spiritaliter intellexerunt mentem esse Deum, ut Thales Milesius. Quidam autem animum in omnibus commeantem et luci dum, ut Pythagoras: quidam Deum sine tempore incommutabilem, ut Plato: quidam mentem solutam, ut Cicero: quidam et spiritum et mentem, ut Maro.
14 Inventum enim solummodo Deum, non ut invenerunt, exposuerunt: Evanuerunt in cogitationibus suis: dicentes sese sapientes, et stulti facti sunt [Rom. I]. Platonici quidem Deum curatorem et arbitrum et iudicem asserunt; Epicurei otiosum et inexercitatum. Mundum autem Platonici affirmant incorporalem: stoici corporalem.
15 Epicurus ex atomis, Pythagoras ex numeris, Heraclitus ex igne. Unde et Varro ignem mundi animum dicit, proinde quod in mundo omnia gubernet, sicut animus in nobis, quam vanissime, qui cum est in nobis, inquit, ipsi sumus: cum exit, emorimur. Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur. Hi philosophorum errores etiam apud Ecclesiam induxerunt haereses.
16 Inde eones et formae nescio quae: inde apud Arium Trinitas Numinis, et apud Valentinum Platonicus furor: inde Marcionis Deus melior de tranquillitate: ab stoicis enim venerat. Et ut anima interire dicatur, Epicurus observat, et ut carnis restitutio negetur, de vana omnium philosophorum schola sumitur: et ubi materia cum Deo aequatur Zenonis disciplina est.
17 Et ubi quid de igneo Deo legitur, Heraclitus intervenit. Eadem materia apud haereticos et philosophos volutatur, iidem retractatus implicantur: sed scriptis [spretis] erroribus gentilium atque haereticorum, quae sit vera philosophia secundum catholicorum patrum sensum dicendum nobis est. Philosophia ergo est naturae inquisitio, rerum humanarum divinarumque cognitio, quantum homini possibile est rimari.
18 Est quoque philosophia honestas vitae, studium bene vivendi, meditatio mortis, contemptus saeculi quod magis convenit christianis, qui saeculi ambitione calcata, disciplinabili similitudine futurae patriae vivunt. Materia ergo philosophiae constat ex scientia et opinione. Scientia est, cum res aliqua certa ratione percipitur: ut eclipsis solis, lunaris corporis obiectus est: vel in scripturis historiae textus, qui rerum gestarum exprimit veritatem, sine moralis vitae fidelis institutio.
19 Opinatio est, cum incerta res latet, et nulla firma ratione definiri potest, ut magnitudo coeli, vel profunditas terrae, sive etiam invisibilem rerum et incomprehensibilium disputatio. Dividitur ergo philosophia in tres partes, hoc est, in Physicam, Ethicam et Logicam, sicut superius ostendimus. In Physica igitur causa quaerendi, in Ethica ordo vivendi, in Logica ratio intelligendi versatur. In quibus videlicet generibus tribus Philosophiae divina eloquia consistunt.
20 Nam aut de natura disputare solent, ut in Genesi, et in Ecclesiaste: aut de moribus ut in Proverbiis et in omnibus sparsim libris: aut de logica, pro qua nostri Theologiam sibi vendicant, ut in Cantico canticorum, et sancto Evangelio. Theologica quoque est, quae inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia, de divinis et coelestibus aliquid mente solum contemplamur.
21 Nam quoque in has duas partes Philosophia vera dividitur, id est, inspectivam et actualem. Actualis est, quae in operationibus huic vitae mortali necessariis consistit. Per hanc legitur mos vivendi, honestus appetitus, et instituta ad virtutes tendentia exercentur: per illam vero Deus amatur, spe et fide colitur.
22 Unde necesse est, ut quicunque sapiens esse desiderat, et ad agnitionem verae sapientiae, atque ad contemplationem ipsius veritatis pervenire voluerit, sacras Scripturas secundum regulam catholicae fidei intente legat, et secundum earum instituta in sacris virtutibus bene vivendo semetipsum exercere studeat, mundumque cor ab omni malo desiderio et mundi cupiditate habere certet: sicque ad desideratum bonum, Deo opitulante, pervenire valebit: hoc enim Psalmista nobis ostendit, dicens: Beati immaculati in via qui ambulant in lege Dei. Beati, qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum [Psal. CXVIII]. Hic et ipsa Veritas ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V]. Itaque primo sciendum est, quod quaedam res tam clarae et nobiles sunt ut non propter aliud emolumentum expetendae sint, sed propter suam solummodo dignitatem amandae sunt et exsequendae: virtus videlicet scientia veritatis, amor bonus. Has quidem res veri philosophi intellexerunt in natura humana, et summo studio coluere.
23 Igitur virtus est animi habitus, naturae decus, vitae ratio, morum nobilitas: quae habet partes quatuor, id est, prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Nam prudentia est rerum et naturarum scientia. Haec partes tres habet, hoc est: memoriam, intelligentiam, providentiam. Memoria, per quam animus repetit quae fuerunt: intelligentia, per quam ea perspicit quae sunt: providentia, per quam futurum aliquid providetur, antequam fiat.
24 Iustitiae quidem definitio talis est: Iustitia est habitus animi, unicuique rei propriam tribuens dignitatem. In hac divinitatis cultus, in hac humanitatis iura, et aequitas totius vitae conservatur. Haec partim ex naturae iure, partim ex consuetudinis usu constat: quia partes illius quoddam naturae ius inserit, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observationem, veritatem: quarum definitio talis esse poterit.
25 Religio est, quae superioris cuiusdam rei quam divinam vocant, curam caeremoniamque affert. Pietas, per quam sanguine coniunctis, patriaeque benevolis officium et diligens tribuitur cultus. Gratia, in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur. Vindicatio, per quam ius aut iniuria et omnino omne, quod offuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur.
26 Observantia per quam homines, aliqua dignitate antecedentes, cultu quodam et honore dignantur. Veritas, per quam ea quae sunt, aut ante fuerunt, aut futura sunt dicuntur. Ex consuetudinis ergo usu iustitia observatur: ita ut ex pacto pari iudicatoque et ex lege consideretur. Pactum quoque est, quod inter alios aliquos convenit pariter, non omnes.
27 Aequabile iudicatum est quod alicuius magni viri aut aliquorum sententiis constitutum est. Lex est omni populo scriptum ius, quid cavere vel quid observare debeat. Tertia vero species virtutis est fortitudo, quae ita definitur: Fortitudo est magno animo periculorum et laborum perpessio: cuius partes sunt: magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione cognitio atque administratio.
28 Fidentia est, per quam magnis et honestis in rebus multum animus in se fiduciae certa cum spe collocavit. Patientia est, honestatis aut utilitatis causa, rerum arduarum aut difficilium voluntaria ac diuturna perpessio. Perseverantia est in ratione bene considerata stabilis ac perpetua permansio. Ultima vero species virtutis est temperantia, cuius definitio talis est: Temperantia est rationabilis in libidine atque in aliis non rectis impetus animi firma et moderata dominatio: eiusque partes sunt: continentia, clementia, modestia.
29 Continentia est, per quam omnis mala cupiditas magna consilii gubernatione regitur et gubernatur. Clementia est, per quam iniuria et odia miti animo retinentur. Modestia est, per quam totius vitae modus seu animi seu in corporis motibus ubique honesti cura servatur. Unde honor est eximius coram hominibus haec servanti, et laus apud Deum.
30 Sed dolendum est, cum illi philosophi has virtutes ob illarum tantum virtutum dignitatem ad laudem vitae servaverunt, quod nos Christiani ab his in multis devio errore declinamus: quando haec nunc in fide et charitate observantibus aeternae gloriae ab ipsa veritate, Christo Iesu, praemia pollicentur. Sunt ergo haec excellentes virtutes in nostra, hoc est, christiana religione intelligendae atque observandae: ut sapientia sit, qua Deus secundum modulum humanae mentis intelligatur et timeatur et futurum eius credatur iudicium. Iustitia, ut charitas Dei, eiusque mandatorum observatio firmiter teneatur.
31 Fortitudo, qua hostis antiquus vincatur, et adversa mundi tolerentur. Temperantia, quae libidinem refrenet, avaritiam reprimat, omnes animi impetus sedet ac temperet: illeque finis in omnibus his virtutibus attendatur, ut diligatur Deus et proximus. Quid enim facilius est amare species pulchras, dulces sapores, sonos suaves, odores fragrantes, tactus iucundos, honores et felicitates saeculi, quae, velut volatilis umbra, recedunt, aut Deum amare, qui est aeterna pulchritudo, aeterna dulcedo, aeterna suavitas, aeterna fragrantia, aeterna iucunditas, perpetuus honor, indeficiens felicitas: maxime cum divinae [Scripturae] nil aliud nobiscum agant, nisi, ut diligamus Deum et Dominum nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, et proximum nostrum, tanquam nosmetipsos.
32 Nam promissum habemus ab illo, qui fallere ignorat: Iugum, inquit, meum suave est, et onus meum leve [Matth. XI]. Laboriosior est enim huius mundi amor, quam Christi. Quod enim in illo anima quaerit, non invenit, id est, felicitatem et aeternitatem: quoniam haec infima pulchritudo transit et recedit, vel amantem deserit, vel ab amante deseritur.
33 Teneat ergo anima ordinem suum, ut diligat quod superius est, id est, Deum: et regat quod inferius est, id est corpus: et socias animas dilectione nutriat et foveat: sicque sacrificiis purgata atque exonerata anima ab hac laboriosa vita et aerumnosa revolet ad requiem, et intret in gaudium Domini sui. In Scripturis ergo sacris sapientiae nomine aliquando Christus notatur, ut in Apostolo: Christum, inquit, dico Dei virtutem, et Dei sapientiam [I Cor. I]; aliquando doctrina coelestis, ut in Apostolo: Sapientiam, inquit, loquimur inter perfectos, quam nemo principum huius saeculi cognovit [I Cor. II]. Item sapientia aliquando huius mundi philosophia nuncupatur. Unde Salomon ait: Sapientia hominum non est mecum [Prov. XXX]. Et in Apostolo: Stultam, inquit, fecit Deus sapientiam huius mundi [I Cor. I]. Sapiens vero Deus in Iob dicitur, ut est illud: Deus sapiens corde, et fortis est robore [Iob. IX]. Item sapientes sancti vocitantur in Osee, ubi scriptum est: Quis sapiens, et intelliget et sciet haec?
34 quia rectae viae Domini, et iusti ambulant in eis [Ose. XIV]. Rur sum sapientes dicuntur philosophi, Iudaei sive haeretici, de quibus Apostolus ait: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt [Rom. I]. Stulti ergo secundum saeculum sunt sancti. Unde Apostolus ait: Stulta mundi et infirma elegit Deus, ut confundat fortia [I Cor. I]. Sapientes autem huius mundi stulti sunt apud Deum.
35 Unde in Psalmo scriptum est: Simul insipiens et stultus peribunt [Psal. XLVIII].
Hrabanus Maurus HOME



>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 15, II. De poetis.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25 > 1 > 2 > 3 > 1