monumenta.ch > Martialis > 43 > 27 > 38 > 23 > 57 > 38 > 3 > 55 > 16 > 22 > 61 > 47 > 17 > 10 > 66 > 21 > 2 > 20 > 42 > 25 > 3 > 28 > 28 > 6 > 35 > 56 > 59 > 16 > 16 > 62 > 22 > 22 > 50 > 88 > 11 > 12 > 70 > 75 > 38 > 35 > 13 > 31 > 43 > 43 > 14 > 79 > 27 > 55 > 23 > 57 > 26 > 28 > 74 > 54 > 24 > 39 > 47 > 59 > 58 > 17 > 60 > 49 > 47 > 16 > 66 > 78 > 42 > 94 > 22 > 34 > 25 > 19 > 34 > 56 > 62 > 92 > 61 > 37 > 50 > 46 > 63 > 83 > 10 > 46 > 32
Hrabanus Maurus, De Universo, 14, XXXI. De mensuris agrorum. <<<    

Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT XXXII. De itineribus.

1 Via est, qua potest ire vehiculum: et via dicta a vehiculorum incursu. Nam duos actus capit propter euntium et venientium vehiculorum incursum. Omnis autem via aut publica, aut privata. Publica est, quae in solo publico est, qua iter actus populo patet. Haec aut ad mare aut ad oppida pertinet. Privata est, quae vicino municipio data est.
2 Via enim multiplicem significationem habet: in bonam partem aliquando accipitur: aliquando vero in contrariam. Via enim ipsum Dominum Christum significat, qui ait in Evanglio: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV]; et per ipsum ad aeternam vitam pergimus: et ipso tribuente veram beatitudinem accipiemus. Aliquando vero viae nomine praecepta divina, et regulae sanctarum scripturarum designantur, unde Psalmista ait: Viam mandatorum tuorum cucurri [Psal. CXVIII]. Et item: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas doce me [Psal. XXIV]. Aliquando vita hominis in eo significatur.
3 Unde Propheta ait: Vias meas enuntiavi, et exaudisti me [Psal. CXVIII]. In contrariam vero partem viae significatio trahitur, quando propter viam mentis iniquae ad actionem malorum operum demonstratur, ut est illud propheticum: Viam, inquit, iniquitatis amove a me [Ibid.]. Et in libro Sapientiae scriptum legimus: Sunt viae quae putantur ab hominibus rectae, quorum novissima ducunt ad infernum (Proverb. XVI). Unde dicitur: Via spatiosa, hoc est vitiorum illecebris dilatata, ut est illud in Evangelio: Lata et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem [Matth. VII]. Arcta autem via est districta vel tribulationibus pressa, de qua scriptum dicitur: Quam angusta porta et arcta via, quae ducit ad vitam! [Ibid.] Directa autem via est illa, quae praeceptis Dei est ornata, ut in Isaia: Rectas facite, inquit, semitas Dei [Isa. XL]. Prava autem a Dei praeceptis devia, ut in eodem Propheta: Erunt autem prava in directa, aspera in vias planas [Ibid.]. Plana enim illa est via, quae obedientia praeceptorum Dei est exaequata. Nam alibi legitur: Vias quae a dextris, novit Dominus: quae a sinistris, sunt perversae [Prov. IV]. Strata dicta, quasi vulgi pedibus trita.
4 Lucretius: Strataque iam vulgi pedibus detrita viarum. Ipsa est et dilapidata, id est lapidibus strata. Primi autem Poeni dicuntur lapidibus vias stravisse, postea Romani eas per omnem pene orbem disposuerunt propter rectitudinem itinerum, ne plebs esset otiosa. Agger est media stratae eminentia coaggeratis lapidibus strata, ab aggere, id est, a coacervatione dicta, quam historici viam militarem dicunt, ut: Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens.
5 Iter vel itus est via, qua iri ab homine quaquaversum potest. Iter autem et itiner diversam significationem habent. Iter enim est locus transitu facilis, unde et appellamus itum. Itiner autem itus est longae viae, et ipse labor ambulandi, ut quo velis pervenias. Semita itineris dimidium, a semi itu dictum. Semita autem hominum est. Callis ferarum et pecudum.
6 Callis est iter pecudum inter montes angustum et tritum, a callo pedum vocatum, sive callo pecudum perduratum. Tramites sunt transversa in agris itinera sive recta via: dicti, quod transmittant. Divortia sunt flexus viarum, hoc est, viae in diversa tendentes. Nunc diverticula sunt, hoc est diversae ac divisae viae, sive semitae transversae, quae sunt a latere viae.
7 Bivium, quia duplex est via. Compita, quia plures in ea competunt viae, quasi triviae, quadriviae. Hoc quoque observandum est in locis singulis, ubi ista nomina viarum sunt denotata, ut a praecedentibus vel consequentibus eiusdem scripturae locis earum significatio intelligatur. Quia sic congruus sensus facile in eis dignoscitur, utrum ad bonam vel malam partem pertineant.
Hrabanus Maurus HOME