monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31
Hrabanus Maurus, De Universo, 14, XXX. De agris. <<<     >>> XXXII. De itineribus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT XXXI. De mensuris agrorum.

1 Mensuras viarum nos milliaria dicimus: Graeci, stadia; Galli, leucas; Aegytii, schaenos; Persae, parasangas. Sunt autem proprio quaeque spatio: milliarium mille passibus terminatur. Et dictum milliarium, quasi milladium, habens pedum quinque millia. Leuca finitur passibus mille quingentis. Stadium, octava pars milliarii est, constans passibus centum viginti quinque.
2 Hoc primum Herculem statuisse dicunt, eumque eo spatio terminasse, quod ipse sub uno spiritu confecisset, ac proinde stadium appellasse, quod in finem respirasset, simulque et stetisset.
Hrabanus Maurus HOME