monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30
Hrabanus Maurus, De Universo, 14, XXIX. De aedificiis rusticis. <<<     >>> XXXI. De mensuris agrorum.

Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT XXX. De agris.

1 Ager latine appellatur, eo quod in eo aliquid agatur. Alii agrum ex graeco nominari manifestius credunt: unde et villa graece choragros dicitur. Villa a vallo, id est, aggere terrae nuncupata, quod pro limite constitui solet. Possessiones sunt agri late patentes, publici privatique, quos in initio non mancipatione, sed quisque, ut potuit, occupavit atque possedit: unde et nuncupati. Fundus dictus quod eo fundatur vel stabiliatur patrimonium.
2 Fundus autem urbanum aedificium et rusticum intelligendum est. Praedium, quod ex omnibus patrifamilias maxime praevidetur, id est, apparet, quasi praevidium: vel quod antiqui agros quos bello ceperant, ut praedae nomine, habebant. Omnis autem ager (ut Varro docet) quadrifarie dividitur: aut arvus est ager, id est, sationalis; aut consitus, id est, aptus arboribus; aut pascualis, qui herbis tantum et animalibus vacat; aut floreus, in quo sunt horti apibus congruentes et floribus.
3 Quod etiam Virgilius in quarto libro Georgicorum secutus est. Agri autem nomine humanum genus, habitans in hoc mundo, exprimitur. Unde legitur in parabola evangelica: Ager est mundus [Matth. XIII], in quo seminatur sanctum verbum Dei: sed iuxta differentiam terrae fructificavit: quia bona terra fructum centuplum bonorum operum profert: mala autem profert spinas et tribulos vitiorum, quae etiam est maledictioni proxima.
4 Item ager est ecclesia, ut in Genesi: Ecce, ait Isaac, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Deus [Gen. XXVII]. Et in Evangelio: Emerunt ex eis agrum figuli in sepulturam peregrinorum [Matth. XXVII]. Item ager est populus Iudaeorum. De quo agro Salomon ad Abiathan sacerdotem ait: Vade in agrum tuum in Anathot [II Reg. II]. Item ager significat disciplinam religionis Christianae, ut est illud in Evangelio: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit omnia quae habet, et emit agrum illum, etc. [Matth. XIII]. Thesaurus iste coeleste desiderium significat. Ager vero, in quo thesaurus absconditur, disciplinam studii coelestis: homo, qui hunc thesaurum invenit, humiles et religiosos significat.
5 Quia valde gaudent, dum bonum percipiunt desiderium: tunc profecto venditis, id est, contemptis voluptatibus carnis, cunctisque terrenis delectationibus, omnia mundi per disciplinae coelestis custodiam calcant: nil iam, quod carni blanditur, libet: nil, quod carnis vitam trucidat, spiritus horrescit. Sive aliter: thesaurus iste Christus intelligitur: ager autem sancta Scriptura, in qua reposita est notitia Salvatoris nostri: quia quisquis eum, eius gratia revelante, cognoverit, oportet illum omnia delectamenta saeculi contemnere, et ad eius notitiam iugi exercitatione bonorum operum festinare. Inventus autem thesaurus absconditur, ut servetur: quia studium, bonae voluntatis in opere Dei nemo custodire sufficit, qui ab humanis laudibus non abscondit.
6 Rura veteres incultos agros dicebant, id est, silvas et pascua: agrum vero, qui colebatur. Nam rus est, quo mel, quo lac, quo pecus haberi potest. Unde et rusticus nominatur. Nam haec rusticorum prima et otiosa felicitas. Seges ager est, in quo seritur. Unde et Virgilius: Illa seges demum votis respondet avari Agricolae.
7 Compascuus ager dictus, qui a divisoribus agrorum relictus est ad pascendum communiter vicinis. Alluvius ager dictus est, quod paulatim fluvius in agrum mittitur. Arcifinius ager dictus est, quia certis linearum mensuris non continetur: sed arcentur fines eius obiectu fluminum, montium, arborum. Unde et in his agris nil subsitum [Al., subsecivorum] intervenit.
8 Novalis ager est primum proscissus, sive qui alternis annis vacat novandarum sibi virium causa. Novalia enim semel cum fructu erunt et semel vacua. Novalia possunt significare labores fructuosos noviter inceptos. Unde est illud propheticum: Innovate vobis novalia [Ose. X]; ac si diceret: Exercete vosmetipsos in studiis utilibus, ne segnities vos steriles reddat.
9 Hinc et alibi scriptum est: Multi cibi in novalibus patrum [Prov. XIII], hoc est, abundantes deliciae virtutum sunt in doctrinis et exemplis sanctorum doctorum. Area dicitur tabularum aequalitas. Dicta autem area a planitie atque aequalitate: unde et ara. Alii aream vocatam dicunt, quod pro triturandis frugibus aera dantur [Al., eradatur], quasi aerea; vel quod non triturentur in ea, nisi arida. Area mystice ecclesiam significat. Unde Ioannes Baptista legitur dixisse in Evangelio de Christo: Cuius ventilabrum in manu eius, et permundabit aream suam [Matth. III]. Per ventilabrum, id est palam, discretio iusti examinis: per aream vero praesens ecclesia designatur, in qua procul dubio, quod lugubre satis est, Multi sunt vocati, pauci vero electi [Matth. XXII]; pauca grana supernis recipienda mansionibus, in comparatione multorum, quae flammis sunt mancipanda perpetuis.
10 Cuius areae purgatio et nunc viritim geritur, cum quisque perversus vel ob manifesta peccata de ecclesia reiicitur, vel ob occulta post mortem divina districtione damnatur: et universaliter in fine perficietur, quando mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala [Matth. XIII]. Ventilabrum itaque Dominus in manu, id est, iudicii discrimen habet in potestate: quia Pater non iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio [Ioan. V].
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 14, XXIX. De aedificiis rusticis. <<<     >>> XXXI. De mensuris agrorum.
monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30