monumenta.ch > Martialis > 27 > 4 > 24 > 3 > 22 > 75 > 16 > 30 > 22 > 17 > 66 > 28 > 19 > 2 > 85 > 93 > 59 > 2 > 94 > 25 > 50 > 34 > 56 > 42 > 18 > 31 > 1 > 2 > 62 > 2 > 2 > 43 > 6 > 27 > 2 > 48 > 53 > 2 > 2 > 2 > 12 > 47 > 70 > 91 > 2 > 2 > 15 > 2 > 13 > 18 > 2 > 17 > 15 > 43 > 31 > 35 > 34 > 49 > 55 > 14 > 35 > 58 > 69 > 39 > 2 > 26 > 24 > 34 > 9 > 29
Hrabanus Maurus, De Universo, 14, XXVIII. De sepulcris. <<<     >>> XXX. De agris.

Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT XXIX. De aedificiis rusticis.

1 Casa agreste habitaculum, palis atque virgultis arundinibusque contextum, quibus possint homines tueri a vi frigoris vel caloris iniuria. Tugurium casula est quam faciunt sibi custodes vinearum ad tegimen sui quasi tegurium: sive propter ardorem solis, et radios declinandos: sive ut inde vel homines vel bestiolas, quae insidiari solent natis frugibus, abigant.
2 Hanc rustici capannam vocant quod unum tantum capiat. Casa sive tugurium possunt egestatem praesentis vitae significare. Unde legitur [Heb. XI], patres nostros in terra peregrinationis suae in casulis habitare. Et per tugurium vile habitaculum in Isaia, et cito deciduum in hoc mundo exprimitur, ut est illud: Erit Sion sicut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario [Isa. I].
Hrabanus Maurus HOME