Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT XXVIII. De sepulcris.
| 1 | Sepulcrum a sepulto dictum. Prius autem quisque in domo sua sepeliebatur: postea vetitum est legibus, ne fetore ipso corpora viventium contacta inficerentur. Monumentum ideo nuncupatur, eo quod mentem moneat ad defuncti memoriam. Cum enim non videris monumentum, illud est, quod scriptum est: Excidit tanquam mortuus a corde. Cum autem videris, monet mentem, et ad memoriam te reducit, ut mortuum recorderis. |
| 2 | Monumenta itaque et memoriae pro mentis admonitione dictae. Tumulus dictus, quasi tumens tellus. Sarcophagus graecum est, eo quod ibi corpora consumantur: sarx enim graece caro, phagein comedere dicitur. Mausolaea sunt sepulcra vel monumenta regum, a Mausolaeo rege Aegyptiorum dicta. Nam eo defuncto uxor eius mirae magnitudinis et pulchritudinis exstruxit sepulcrum, intantum, ut usque hodie omnia monumenta pretiosa ex nomine eius mausolaea nuncupentur. |
| 3 | Pyramis est genus sepulcrorum quadratum et fastigiatum ultra omnem excelsitudinem, quae fieri manu possit: unde et mensuram umbrarum egressae, nullam habere umbram dicuntur. Tali autem aedificio surgunt, ut a lato incipiant, et in angusto finiantur, sicut ignis. Pyr enim dicitur ignis. Has Aegyptus habet: apud maiores enim potentes aut sub montibus aut in domibus sepeliebantur. Inde tractum est, ut super cadavera aut pyramides fierent, aut ingentes columnae collocarentur. Mystice sepulcrum aliquando occultam nequitiam sive haereticorum praedicationem significat. Unde Psalmista dicit: Sepulcrum patens guttur eorum [Psal. XIII]. Sepulcrum enim mortui guttur est mentientis, qui exitiabilem sibi vanitatem in faucibus revolvit, quae malum mortis infligit. Bene autem addidit, patens: quod si clausum esset, minus feteret. |
| 4 | Aliquando fetidam conversationem peccatoris et avari hominis significat. Unde idem Psalmista ait, Sepulcra eorum domus eorum in aeternum [Psal. XLVIII]; quia in incepta avaritia et luxuria eligunt perseverare. Item sepulcrum significat hypocritas, qui foris simulatam iustitiam ostendunt, et intus pleni sunt malitia et dolore, de quibus Dominus in Evangelio dicit, quod similes essent sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus sunt plena ossibus mortuorum [Matth. XXIII]. Aliquando tamen sepulcrum in bonam partem accipitur, ut est illa sententia Eliphas ad beatum Iob: Ingredieris in abundantia sepulcrum [Iob. V]. Quid sepulcri nomine, nisi contemplativa vita, signatur? quae nos quasi ab hoc mundo mortuos sepelivit, dum a terrenis desideriis susceptos in intimis abscondit. |
| 5 | Ait ergo: Ingredieris in abundantia sepulcrum. Vir quippe perfectus sepulcrum in abundantia ingreditur: quia prius activae vitae opera congregat, et postmodum carnis sensum per contemplationem mortuum huic mundo funditus occultat. Item sepulcrum memoria mortis et resurrectionis Domini intelligitur, ut in Isaia: Et erit sepulcrum eius gloriosum [Isa. XI]. Sepulcrum corpus peccatis subditum, sive simulatores quique, ut in Evangelio: Vae vobis, Pharisaei et scribae, qui similes estis sepulcris dealbatis [Matth. XXIII]. Fossa, damnatio peccatorum, ut in Psalmo: Ut mitiges eum a diebus malis, donec fodiatur [Psal. XCIII]. Fossa, damnatio diaboli vel Antichristi, ut in propheta: Et indagabunt Assur, id est, Antichristum, in fossa Nebroth [Zach. X]. Fovea dolus vel laqueus in mortem, ut in psalmo: Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit [Psal. VII]. Fovea haeretica deceptio, ut in Salomone: Fovea profunda est meretrix, et puteus angustus aliena uxor [Prov. XXIII]. |