| 1 | Tabernacula tentoria sunt militum, quibus in itinere solis ardores, tempestatemque imbrium, frigorisque iniurias vitant. Dicta autem tabernacula, quod cortinae distentae funibus, tabulis interstantibus, appenderentur, quae tentoria sustinerent. Tentorium vocatum eo quod tendatur funibus atque paxillis, unde et hodie praetendere dicitur. |
| 2 | Mystice tentorium sive tabernaculum aut praesentem ecclesiam significat, sicut illud tabernaculum Mosaicum in deserto in huius praefiguratione conditum est: aut congregationem fidelium ex gentibus, sicut illud est Psalmistae: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine [Psal. LXXXIII]; vel conditionem corporis humani, de quo dicit Apostolus: Quandiu sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati, nolentes expoliari, sed supervestiri [II Cor. V]. Item cogitationem mentis significat tabernaculum, ut est illud beati Iob: Ignis devorat tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt [Iob. XV]; sicut enim corpus in tabernaculo, sic mens habitat in cogitatione: sed ignis tabernacula devorat, dum aestus avaritiae cogitationes devastat. |