Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT XXVI. De munitionibus.
| 1 | Munitum vel munimentum dictum, quia manu est factum. Cohors [Al., cors] vocata, vel quod coarctet cuncta quae interius sunt, id est, concludat; vel quod coerceat obiectu suo extraneos et adire prohibeat. Vallum est, quod mole terrae erigitur, ut custodia praetendatur. Dictum autem a vallis. Nam valli dicti, quod figantur et vellantur. |
| 2 | Intervalla sunt spatia inter capita vallorum, id est, stipitum, quibus vallum fit: unde et caetera quoque spatia dicuntur a stipitibus scilicet. Agger est cuiuslibet rei acervatio, unde fossae aut valles possunt repleri. Agger proprie dicitur terra aggesta, quae vallo facto propius ponitur: sed abusive et muros et munimenta omnia aggerem dicimus. |
| 3 | Vallum enim vel agger in scripturis coangustationem hostium significat, qua hostes coarctant eos quibus nocere volunt. Unde ad Ierusalem Dominus in Evangelio ait: Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunt undique, et ad terram prosternent te et filios tuos qui in te sunt [Luc. XIX]; quod significat animae humanae, quae visio pacis debuit esse, propter peccata sua angustiam. |
| 4 | Qui namque sunt humanae animae maiores inimici, quam maligni spiritus? qui hanc corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam, deceptoriis delectationibus fovent, hanc in societatem suae damnationis trahentes coarctant, ut in ipsa iam extremitate vitae deprehensa, a quibus hostibus circumclusa sit, videat, et tamen evadendi aditum invenire non possit: quia operari iam bona non licet, quae cum licuit agere contempsit. |
| 5 | Maceriae sunt parietes longi, quibus vineae aliaque clauduntur. Longum enim Graeci macron dicunt. Sepes munimenta satorum sunt, inde et appellatae. Maceria vel sepes mystice angelorum custodiam significant, qua plebs Dei, quae vinea Domini Sabaoth per prophetam appellata est, circumvallabatur atque muniebatur. Unde in Isaia scriptum est: Vinea facta est dilecto in cornu filio olei [Isa. V]. Et post paululum: Auferam, inquit, sepem eius, et erit in direptionem. |
| 6 | Diruam maceriam eius, et erit in conculcationem [Ibid.]. Et in Evangelio ipse Dominus texit parabolam dicens: Homo quidam erat paterfamilias, qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei [Matth. XXI]. Item in Psalterio de eadem vinea ita legitur: Destruxisti omnes macerias eius, posuisti munitiones eius in formidinem [Psal. LXXIX]. Itaque maceria est, quae loca ad aliquam utilitatem praeparata defensionis causa communit. |
| 7 | Haec non commixtione rei alterius aedificatur, sed in parietis modum saxorum tantum adunatione construitur, ad cuius similitudinem ponit simplicem illam invictamque defensionem divinam, quam necesse fuit amoveri, ut gens Iudaeorum potuisset hostium incursione vastari. Pulcherrime autem dictum est: Munitiones eius posuisti in formidinem: ut culpis facientibus ipsum Dominum formidarent, cuius solebant munitione vallari. |
| 8 | Maceria ergo significat crucem Christi, ut quidam volunt, ut est illud Psalterii: Tanquam parieti inclinato et maceriae impulsae [Psal. LXI]. Caulae munimenta ovium vel sepimenta ovilium. Est autem nomen graecum, c detracta. Nam Graeci aulas vocant animalium receptacula. Allegorice autem sicut oves religiosos homines, qui mansueti sunt et innocenter vivunt, sic et caulae sanctam Ecclesiam significant, ubi oves Christi positae conservantur et a bestiis defenduntur. |