Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT XXV. De officinis.
| 1 | Ergasterium locus est, ubi opus aliquod fit: graeco etenim sermone erga opera, sterion statio, id est, operarii: ergastula quoque et ipsa a graeco vocabulo nuncupantur, ubi deputantur noxii ad aliquod opus faciendum, ut solent gladiatores et exsules, qui marmora secant, et tamen vinculorum custodiis alligati sunt. Genetheum [Gynaeceum] graece dictum eo, quo dibi conventus feminarum ad opus lanificii exercendum conveniat, mulier enim graece gyne nuncupatur. |
| 2 | Pistrinum, quasi pilistrinum: quia pilo antea tundebant granum. Unde et apud veteres non molitores, sed pistores dicti: quasi pinsores a pinsendis granis. Molae enim usus nondum erat, sed granum pilo pinsebant. Unde et Virgilius: Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. Clibanus, id est, furnus, per derivationem a farre aiunt dictum, quoniam panis ex eo factus ibi coquitur. Clibanus (ut diximus) combustio sempiterna intelligitur, ut in Evangelio: Si enim fenum, quod hodie in agro est, et cras in clibanum mittitur [Matth. VI]. Unde clibanus tribulatio vitae praesentis, ut in Ieremia: Pellis nostra, hoc est, caro, quasi clibanus, exusta est a facie tempestatum famis [Thren. V]. Clibanus est coquendis panibus aenei vasculi deducta rotunditas, quae suburentibus flammis ardet intrinsecus. |
| 3 | In qua similitudine merito peccatores ponuntur, qui in futuro iudicio et moerore animi et poenali excruciatione torquendi sunt, qui contra regulas Domini obstinata mente vixerunt. De quibus dicitur in psalmo: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui [Psal. XX]. Vultus vero Domini dies est iudicii, quando filius hominis videbitur ab hominibus, sed soli eum iusti etiam divinitatis suae contemplatione respiciunt. |
| 4 | Torcular dictum eo, quod ibi uvae calcentur, atque exortae exprimantur. Forus est locus ubi uva calcatur, dictus, quod ibi feratur uva; vel propter quod ibi pedibus feriatur: unde et calcatorium dicitur: sed hoc nomen multa significat. Torcular altare ab eo, quod ibi oblationes atque fructus conferantur, ut in cantico Isaiae: Et torcular fodi in ea [Isa. V]. Item torcular, futura tribulatio, ut in Apocalypsi: Et ipse calcavit torcular vini irae furoris Domini [Apoc. XIX]. Itaque torcular, quod iuxta Scripturae sanctae consuetudinem interdum pro ultione atque suppliciis ponitur peccatorum, interdum in congregatione novorum fructuum: pro poenis ponitur atque tormentis, quando Ieremias in lamentationibus plangens eversionem Ierusalem loquitur: Torcular calcavit Dominus virgini filiae Iudae: ideo ego ploro [Thren. I]. In bonam partem scribuntur psalmi pro torcularibus, octavus et octogesimus tertius: legitur enim in titulo octogesimi psalmi ita: In fine pro torcularibus Asaph. Quinti sabbati est quinta dies a sabbato, quae a gentibus dies Iovis, a nobis quinta feria vocatur, in qua dixit Deus: Producant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia sub firmamento coeli: mystice significans, diversae virtutis viros ex aquis baptismatis esse nascituros. |
| 5 | Tituli ergo huius intentio talis est, ut, in finem, designet Dominum Christum: pro torcularibus, ecclesiam persecutionibus examinatam: Asaph, congregationem: quinta sabbati, baptismum. Unde colligitur psalmum in Ecclesia Domini de regenerata congregatione esse locuturum. Hoc enim Asaph ad historiam quidem loquitur: sed melius intelligitur spiritualiter a populo Christiano. |
| 6 | Lacus infernum significat, ut in psalterio. Posuerunt me in lacu inferiori, et alibi: Deduxerunt in lacum mortis vitam meam [Psal. LXXXVII]. |