Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT XXIV. De repositoriis.
| 1 | Aerarium vocatum, quia prius aes signatum ibi recondebatur. Hoc enim olim in usu erat, auro argentoque nondum signato. Ex quorum metallis quamvis postea facta fuisset pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde pecunia initium sumpsit. Armarium locus est, ubi quarumcunque artium instrumenta ponuntur: armamentarium vero, ubi tantum tela armorum. |
| 2 | Unde Iuvenalis: Quidquid habent telorum armamentaria coeli: dicta autem utraque ab armis, id est, brachiis quibus exercentur. Bibliotheca est locus, ubi reponuntur libri. Biblos enim graece liber, thece repositorium dicitur. Cellarium, quod in eo colligantur ministeria mensarum, vel quae necessaria victui supersunt. Inter promptuarium autem et cellarium hoc interest, quod cellarium est paucorum dierum, promptuarium vero temporis longi. |
| 3 | Promptuarium dictum, eo quod inde necessaria victui promuntur, hoc est, proferuntur. Promptuaria aliquando in malam partem accipiuntur, ut est illud: Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud [Psal. CXLIII]. Promptuaria, quae cellaria vulgus appellat, haereticorum corda significant, ubi diversarum rerum species epulaeque depositae sunt. |
| 4 | Ista quantum copiose farcita sunt, tantum diversas eructationes pessimae exhalationis emittunt. Quos si auctoritate convincas, ad interpretationum nequitias transferuntur: cum inde quoque fuerint Domino iuvante superati, ad sophistarum se versutias calumniasque convertunt, vagi, instabiles: quia radicem nequeunt habere veritatis. |
| 5 | Unde asperis odoribus comparata sunt, quae simplicium corda fetido sermone decipiunt. Apotheca autem vel horrea a graeco verbo repositoria vel reconditoria dici possunt, eo quod in his homines elaboratas fruges reponunt. Unde et entecham graeco nomine repositam rei copiosam substantiam appellamus. |