monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21 > 20 > 2 > 11 > 8 > 69 > 4 > 60 > 11 > 23 > 5 > 37 > 4 > 21 > 23 > 30 > 20 > 37 > 56 > 11 > 3 > 30 > 2 > 6 > 30 > 32 > 4 > 55 > 2 > 17 > 44 > 11 > 11 > 23
Hrabanus Maurus, De Universo, 14, XXII. De aditibus. <<<     >>> XXIV. De repositoriis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT XXIII. De parietibus aedificiorum.

1 Fundamentum dictum, quod fundus sit domus, idem et caementum a caedendo dictum, quod grosso lapide surgat. Fundamentum enim allegorice Christus intelligitur, vel fides eius catholica, super quam fundata est Ecclesia. Unde scriptum est in Apostolo: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est in Christo Iesu [I Cor. III]. Et item: Superaedificamini, inquit, super fundamentum apostolorum et prophetarum [Eph. II], hoc est, doctrinam eorum.
2 Item legitur in Psalmo de civitate Dei, hoc est, Ecclesia: Fundamenta eius in montibus sanctis [Psal. LXXXVI], id est, Christus Dominus, qui sic Ecclesiam suam continet, ut nulla possit quassatione titubare. Merito ergo ab ipso sumpsit exordium, quem rerum omnium constat esse principium. Paries nuncupatur, quia semper duo sunt pares, vel a latere, vel a fronte.
3 Sive enim tetragonum, sive hexagonum sit, qui se conspiciunt, ex pari erunt. Aliter enim structura facta deformis est. Parietinas dicimus, quasi parietum ruinas: sunt enim parietes stantes sine tecto, et sine habitantibus vel habitatoribus. Angulus dicitur, quod duos parietes in unum coniungat. Paries corpus Salvatoris significat, ut est illud in Psalmo: Tanquam parieti inclinato et maceriae impulsae [Psal. LXI]; et alibi: Ecce stat post parietem nostrum [Cant. II]. Paries simulatio hypocritarum, et in Ezechiel: Ipsi aedificabant parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis [Ezech. XIII]. Fenestrae auditus fidei vel cordis intellectus, ut in Canticis canticorum: Ecce ipse stat post parietem nostrum, respiciens per cancellos.
4 Fenestrae: visus, auditus, odoratus, et caeteri sensus carnis, ut in Ieremia: Intravit mors per fenestras nostras [Ier. IX]. Fenestra cogitatio cordis, vel ipsa mentis intentio, ut in Sophonia: Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminaribus eius [Soph. II]. Pictura in pariete cogitationes pravae in corde hominis, ut in Ezechiele: Et ecce omnia idola domus Israel depicta erant in pariete [Ezech. VIII]. Parietes enim templi Dei, fideles sunt ex utroque populo, hoc est, Iudaico et Gentili, ex quibus Christus aedificavit Ecclesiam suam.
5 Unde legitur in Regum de Salomone: Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia operuit lignis cedrinis [III Reg. VI]. Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita: nam forinsecus tanto nitore lapis ipse, de quo facta fuerat, fulgebat, ac si calculo esset candido texta. Iuxta sensus vero mysticos, parietes templi sunt fidelium populi, ex quibus sancta universalis consistit Ecclesia: quorum dilatationem per Orbem latitudo designat parietum, spem vero et intentionem omnem ad coelestia erectam longitudo: vel certe altitudo parietis, quae ex ordinibus lapidum super invicem positis constat, praesentis statum Ecclesiae significat, ubi electi super fundamentum Christi omnes aedificati, sibi invicem in ordine per temporum curricula succedunt, seseque invicem portantes, legem Christi, quae est charitas, adimplent.
6 Angulus, quod duos parietes in unum coniungit. Angulus autem sive angularis in scripturis intelligitur Christus, eo quod duos parietes coniungat in unum, credentes videlicet ex Iudaeis et Gentibus. Unde scriptum est in psalmo: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli [Psal. CXVII]. Sub allusione fabricantium exponitur inanis opera Iudaeorum. Soli quippe hominum adhuc in mundo unum colentes aedificare videbantur, dum caeterae nationes idolorum se cultura destruerent.
7 Aedificantes enim tendunt super vel semper ad angulum; ut commissorum parietum soliditas impleatur. Iudaei vero fidei suae fabricam minime perfecerunt: quoniam ipsum, qui erat lapis fortissimus angularis, more dementium putaverunt esse contemnendum. Dominus autem Christus per tropologiam (sicut innumeris locis constat expositum) ideo lapis dicitur angularis: quia duos ad se populos a diverso venientes, Gentilium atque Iudaeorum, tanquam geminos parietes in unam soliditatis gratiam colligavit.
8 De hoc lapide prophetae, de hoc Apostoli, de hoc multi diversa dixerunt. Angulus enim tractus est ex graeco sermone, id est, a gony, quod latine dicitur genu eo, quia inflexu speciem anguli conformi qualitate restituit. Nam apud Graecos originem sui nominis, in derivationibus omnino custodit, ut tetragonus, pentagonus, et his similia.
9 Culmina dicta sunt, quia apud antiquos tecta culmo tegebantur, ut nunc rustica. Hinc tecti summitas culmen dicitur. Camerae sunt volumina introrsum respicientia, appellatae a curvo. Campulon enim graece curvum est. Laquearia sunt, quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur: principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius: resultant aedesque lacusque: cuius diminutio lacunar facit, ut Horatius: Neque aureum mea renitet in domo lacunar.
10 Inde fit alia diminutio, lacunarium, et per antistichon laquearium facit. Tecta enim sive laquearia, sancti doctores intelligi possunt. Unde sponsa in Cantico canticorum ait: Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cypressina [Cant. I]. Domos quippe suas varia per mundum fidelium conventicula nominat, e quibus omnibus ipsa universalis Ecclesia constat.
11 Tigna autem et laquearia diversos in eisdem domibus Ecclesiae fidelium ordines designant. Namque utraque in alto solent poni: sed tigna ad munitionem fiunt, laquearia vero magis decori domorum quam munitioni proficiunt. Significant ergo tigna praedicatores sanctos, quorum et verbo et exemplo structura eiusdem Ecclesiae, ut subsistere possit, continetur: quia suae robore doctrinae turbines haereticae impulsionis, ne eam deiiciant, arcent.
12 Assimilantur laquearia simplicioribus Christi famulis, qui propriis Ecclesiam virtutibus potius exornare, quam doctrinae verbis diffundere, et contra dogmatum impetus norunt munire. Dependunt autem affixa tignis laquearia: quia necesse est, ut quicunque in sancta Ecclesia sublimes virtutibus splendere desperant, summorum patrum dictis atque exemplis, quibus a terrenorum ambitu suspendantur, tota mente inhaereant. Et bene tigna haec cedrina et laquearia dicuntur esse cypressina: quia utramque hanc arborem imputribilis omnino naturae, altitudinis eximiae, et odoris constat esse praecipui.
13 Quod eis apte conenit, qui cum Apostolo dicere possunt: Christi bonus odor sumus Deo [II Cor. II]; et: Nostra conversatio in coelis est [Phil. III]. Tectum intentionem coelestis operationis signat, id est, vitam contemplativam in Evangelio: Et qui in tecto est, non descendat aliquid tollere de domo sua [Matth. XXIV]. Item tectum corpus hominis, ut in Evangelio: Quod in aure auditis, praedicate super tectum [Matth. X]. Tectum velamen legis, et obscuritas sanctarum Scripturarum intelligitur.
14 Absida graeco sermone latine interpretatur, lucida: eo quod lumine accepto per arcum resplendeat. Sed utrum absidam an absidem dicere debemus, verbi genus ambiguum quidam doctorum existimant. Testudo est camera templi obliqua: nam in modum testudinis veteres templorum tecta faciebant, quae ideo sic fiebat, ut coeli imaginem redderet: quod constat esse convexum.
15 Alii testudinem volunt esse locum in parte atrii adversa venientibus. Arcus dicti, quod sint arta conclusione curvati, ipsi et fornices. Pavimenta originem apud Graecos habent elaborata arte picturae, lithostrota parvulis crustis ac tessellis tinctis in varios colores: vocata autem pavimenta eo quod paveantur, id est, caedantur. Unde et pavor, quia caedit cor.
16 Ostracus est pavimentum testaceum, eo quod fractis testis calce admixto feriatur. Testam enim Graeci ostracon dicunt. Pavimentum intelligitur humiliatio atque afflictio animae, sive in terrena declinatio, ut est illud in Psalmo: Adhaesit pavimento anima mea [Psal. CXVIII]. Pavimentum est soli alicuius in levitatem maximam constructi soliditas, quae merito nostro corpori comparatur, quoniam et ipsum simili nitore levigatur. Adhaesisse se ergo dicit carni suae: quod vitiosum esse non dubium est.
17 Anima si adhaereat corpori, delictis favet: si voluntate sit divisa, virtutibus. Pavimentum humilitas fidelium doctrinam sanctorum patienter suscipientium, ut in Ezechiele: Et ante gazophylacium pavimentum stratum lapide [Ezech. XL]. Item legitur in libro Regum [III Reg. VI], quod Salomon pavimentum texerit auro intrinsecus et extrinsecus, hoc est, in oraculo et in ipso templo. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro intrinsecus et extrinsecus.
18 quia Rex noster pacificus et angelos atque animas iustorum in coelis perfecte ac plenarie dono dilectionis aeternorum a mortalium vilitate secrevit. Compluvium dictum, quia aquae partes, quae circa sunt, eo conveniunt. Tessellae sunt, e quibus domicilia sternuntur, a tesseris nominata, id est, quadratis lapillis per diminutionem. Bases fulturae sunt columnarum, quae a fundamento consurgunt, et superpositae fabricae sustinent pondus. Bases autem nomen petrae est fortissimae Syro sermone.
19 Columnae pro longitudine et rotunditate vocatae, in quibus totius fabricae pondus erigitur. Antiqua ratio columnarum erat altitudinis, tertia pars latitudinis. Genera rotundarum quatuor sunt: Doricae, Ionicae, Tuscanicae, Corinthiae, mensura crassitudinis et altitudinis inter se distantes. Quintum genus est earum, quae vocantur Atticae, quaternis angulis aut amplius, paribus laterum intervallis. Capitella dicta, quod sint columnarum capita, sicut super collum caput.
20 Epistylia sunt, quae super capitella columnarum ponuntur, et est graecum, id est, supermissa. Bases autem mystice possunt intelligi libri Testamentorum divinorum, quibus innititur omnis doctrina sanctorum praedicatorum. Columnae enim sunt Apostoli et doctores Evangelii. Hos praefiguraverunt illae duae columnae, quas legitur fecisse Hiram in aedificatione templi Domini, sicut scriptum est in libro Regum et Paralipomenon, ut est illud: Complevit Hiram omne opus regis in domo Dei, hoc est, columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia [II Par. IV]. Hae sunt columnae, de quibus Paulus ait: Iacobus, Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae societatem, ut nos in gentibus, illi autem in circumcisione [Gal. II]. Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, et quid videlicet figura verint, et quare duae sint factae.
21 Apostolos namque et doctores sanctos cunctos spiritales significant, fortes nimirum fide atque opere et contemplatione ad superna erectos. Duae sunt autem, ut et gentes et circumcisionem praedicando in Ecclesiam introducant: stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore ac pulchritudine ex utra que parte mirabiliter ornabant.
22 Ostium autem templi Dominus est: quia nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum [Ioan. XIV]; et sicut alibi dicit: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur [Ioan. X]. Quod videlicet ostium columnae ab utroque latere coram positae circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni coelestis ostendunt.
23 Capita etenim columnarum, hoc est, suprema pars earum praecordia sunt fidelium doctorum, quorum Deo devotis cogitationibus sicut capite membra, ita ipsorum omnia et opera diriguntur et verba. Duo autem capitella, quae his capitibus erant superposita, duo sunt testamenta: quorum meditatione atque observantia doctores sancti toto animo subduntur et corpore.
24 Unde bene utrumque capitellum quinque cubitos habebat altitudinis: quia nimirum quinque libris scriptura Mosaicae legis comprehensa est. Quinque etiam saeculi aetates tota veteris instrumenti series complexa est. Novum vero testamentum non alia nobis aliqua praedicat, quam quae Moyses praedicanda per hoc esse praedixerat, et prophetae.
25 Species namque catenarum et similitudo retis in capitellis, varietas est virtutum spiritalium in sanctis, de qua Domino cantatur in Psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate diversorum charismatum [Psal. XLIV]; vel certe multiplex contextio catenarum et retis expansio multifarias electorum personas insinuat: qui cum verbis sanctorum praedicatorum fideliter auscultando atque obediendo adhaerent, quasi columnarum capitibus superpositae retes et catenulae miraculum suae connexioms cunctis aspectantibus praebent.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 14, XXII. De aditibus. <<<     >>> XXIV. De repositoriis.
monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21 > 20 > 2 > 11 > 8 > 69 > 4 > 60 > 11 > 23 > 5 > 37 > 4 > 21 > 23 > 30 > 20 > 37 > 56 > 11 > 3 > 30 > 2 > 6 > 30 > 32 > 4 > 55 > 2 > 17 > 44 > 11 > 11 > 23