monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22
Hrabanus Maurus, De Universo, 14, XXI. De aedificiis. <<<     >>> XXIII. De parietibus aedificiorum.

Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT XXII. De aditibus.

1 Aditus ab adeundo dictus, per quem ingredimur et admittimur. Vestibulum est vel aditus domus privatae, vel spatium adiacens aedibus publicis: et vestibulum dictum eo, quod eo vestiuntur fores, aut quod aditum tecto vestiat, aut ab stando. Vestibulum autem aliquando significat fidem, per quam intratur in Ecclesiam: aliquando humilitatem, quia nemo potest ad gradus spiritalium donorum ascendere, nisi per humilitatis virtutem.
2 Unde scriptum est: Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? [Isa. LXVI.] Potest quoque per vestibulum fides intelligi. Ipsa quippe est ante gradus et portam: quia prius ad fidem venimus, et postmodum per spiritualium donorum gradus coelestis vitae aditum intramus. Non enim virtutibus venitur ad fidem, sed fide pergitur ad virtutes: per fidem ergo venitur ad opera, sed per opera solidatur in fide.
3 Vestibulum itaque ante gradus est: quia qui prius crediderit, ipse post virtutum gradibus ad portae aditum ascendit. Gradus spiritales ascensus sunt, ut in psalterii titulo: Canticum graduum. Gradus eburnei sunt casta antiquorum patrum exempla: A gradibus eburneis, ex quibus te delectaverunt. His quoque virtutum gradibus recte credens ad portae aditum ascendit.
4 Porticus quod transitus sit magis, quam ubi standum sit, quasi porta: et porticus, eo quod sit aperta. Porticus aliquando significat aditum domus. Unde scriptum est in libro Regum: Porticus erat ante templum viginti cubitorum iuxta mensuram latitudinis templi, etc. [III Reg. VI]. Porticus, quae erat ante templum, et propior, lucem solis accipere solebat; quid apertius, quam illam eius [Forte, aevi] partem, quae Dominicae Incarnationis tempora praecessit, typice denuntiat? in qua sunt patriarchae et prophetae, qui orientem huic mundo solem iustitiae primi susceperunt, et nascendi in carne Domino testimonium, sive vivendo, sive praedicando, sive nascendo, sive etiam moriendo praebuerunt.
5 Ianua a Iano quodam appellatur, cui gentiles omnem introitum vel exitum sacraverunt. Unde Lucanus: Ferrea belligeri compescat limina Iani.
6 Est autem primus domus ingressus: caetera intra ianuam ostia vocantur generaliter. Ostium est, per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab obstando dictum. Alii aiunt ostium appellari, quia hostem moratur: ibi enim adversariis nos obiicimus. Hinc et ostia Tiberina, quia hostibus sunt opposita. Fores et valvae claustra sunt: sed fores dicuntur, quae foras: valvae, quae intus revolvuntur, et duplices complicabilesque sunt, sed generaliter usus vocabula ista corrupit. Claustra ab eo, quod claudantur, dicta. Ostium significat cogitationem mentis, sive aditum cordis, ut in Evangelio: Tu autem cum orabis, intra in cubiculum, et, clauso ostio super te, ora Patrem tuum [Matth. VI]. Introitus ingressus per fidem in Ecclesia, egressus per dissolutionem carnis ad contemplationem divinam, ut in Evangelio: Et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet [Ioan. X]. Et in Psalmo: Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum [Psal. CXX]. Item ostium aliquando apertionem fidei significat, ut est illud in Apostolo: Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens [I Cor. XVI]. Ianua ergo vel ostium templi Domini significat Dominum Salvatorem: quia nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum [Ioan. XIV]; et sic ipse alibi dicit: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur [Ioan. X]. Ostium porticus sermo propheticus, qui quasi recto calle ingredientes ad ostium templi perducebat: quia gratiam Domini Salvatoris, qua mundum erat redempturus, aperte praedicabat.
7 Factura ergo porticus tota fideles illius temporis signat: ostium vero in porticu doctores, qui caeteris lucem vitae, ianuamque intrandi ad Dominum pandebant, exprimit. Et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem ac dilectionem veritatis. Quae videlicet porticus iuxta latitudinem templi 20 cubitis longa erat: quia nimirum antiqui iusti per longanimitatem devotae mentis desiderabant venire ad dilationem Ecclesiae in charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
8 Legitur autem in libro Regum [III Reg. VI], quod Salomon fecerit in ingressu oraculi duo ostiola: quia boni angeli, et homines sancti Dominum ac proximos perfecte diligunt: neque ullus ianuam vitae, nisi per geminam hanc dilectionem, poterit intrare: seu quia utriusque populi fidelibus, et Iudaeis scilicet, et Gentibus, eadem vitae ianua reseratur.
9 Postes habent angulos quinque: quia non solum animas electorum aula coeli recipit, sed corporibus immortali gloria praeditis in iudicio suas fores aperit. Cardo est locus, in quo ostium vertitur et semper movetur, dictus apo tes cardias, quod, quasi cor hominem totum, ita ille cuneus ianuam regat ac moveat.
10 Unde proverbiale est, in cardine rem esse. Limina ostiorum dicta eo, quod transversa sunt, ut limes: et per ea, sicut in agro, aut introeatur aut foras eatur. Postes et antes, quasi post et ante. Antes, quia ante ianuam stant, vel quia antea ad eas accedimus, priusquam ad domum ingrediamur: postes eo, quod post ostium stent. Cardo potest significare rectae fidei firmitatem: in hac enim ostia vertuntur, quia extra regulam fidei nullo modo patitur dilectionis ordo se separari.
11 Item legitur in libro Regum: Et cardines ostiorum templi ex auro erant [III Reg. VII]. Si ostia domus interioris sancti sanctorum angelica sunt ministeria, quae nobis de corpore egressis introitum vitae coelestis reserant: et ostia templi doctores sunt sancti ac sacerdotes, qui instruendo, baptizando, Dominici corporis et sanguinis mysteria communicando prima nobis Ecclesiae praesentis limina pandunt: quid cardines utrorumque ostiorum, nisi sensus et corda sunt eorumdem angelorum, sive hominum sanctorum, quibus immobiliter contemplationi ac dilectioni sui Conditoris adhaerent, ut eo ministerium divinitus sibi delegatum recte compleant.
12 Item in malam partem ponitur cardo, ut in Salomone, ubi dicit: Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo [Prov. XXVI]. Piger ergo in lecto sui corporis sicut ostium vertitur in cardine: quia modo exire ad operandum, modo ad requiescendum redire proponit: tamen in suis iacere pravitatibus nunquam desistit. Limina enim ostiorum, humilitas et mansuetudines bonorum sunt morum: quia in ipsis perficiuntur gradus virtutum, ibique patet ingressus regni coelestis dicente ipso Domino: Qui se humiliaverit, exaltabitur [Matth. XXIII]. Et alibi: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram [Matth. V]; et Psalmista: Mansueti, inquit, possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis [Psal. XXXVI].
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 14, XXI. De aedificiis. <<<     >>> XXIII. De parietibus aedificiorum.
monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22