monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21
Hrabanus Maurus, De Universo, 14, XX. De habitaculis. <<<     >>> XXII. De aditibus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT XXI. De aedificiis.

1 Sacrarium proprie est locus templi, in quo sacra reponuntur: sicut donarium est, quo collocantur oblata: sicut lectisternia dicuntur, ubi homines sedere consueverunt. Ab inferendis ergo et deportandis sacris sacrarium nuncupatur; donarium vero eo quod ibi donata ponantur quae in templis offerre consueverunt. Oratorium orationi tantum est consecratum, in quo nemo aliquid agere debet, nisi ad quod est factum: unde et nomen accepit.
2 Penetralia secreta sunt oraculorum; et penetralia dicta sunt ab eo quod est penitus. Monasterium unius monachi habitatio est. Sterium statio, id est, solitarii habitatio. Coenobium ex Graeco et Latino videtur esse compositum: est enim habitaculum plurimorum in commune viventium. Coinon enim Graece commune dicitur.
3 Fana dicta a funibus, quibus templa error gentilium construebat: unde consules daemonum responsa audirent. Delubra veteres dicebant templa fontes habentia, quibus ante ingressum diluebantur, et appellantur delubra a diluendo. Ipsa sunt nunc aedes cum sacris fontibus; in quibus fideles regenerati purificantur, et bene quodam praesagio delubra sunt appellata; sunt enim in ablutionem peccatorum.
4 Fons autem in delubris locus regeneratorum est, in quo septem gradus in Spiritus sancti mysterio formantur, tres in descensu, et tres in ascensu: septimus vero is est, qui et quartus, id est, similis filio hominis exstinguens fornacem ignis, stabilimentum pedum, fundamentum aquae, in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter.
5 Basilicae prius vocabantur regum habitacula, unde et nomen habent. Nam basileus rex, et basilicae regiae habitationes. Nunc autem ideo divina templa basilicae nominantur, quia ibi regi omnium Deo cultus et sacrificia offeruntur. Martyrium locus martyrii Graeca derivatione eo quod in memoriam martyris sit constructum, vel quod sepulcra sanctorum ibi sint martyrum.
6 Aram quidam vocatam dixerunt, quod ibi incensae victimae ardeant; alii aras dicunt a precationibus, quas Graeci aras dicunt. Pulpitum, quod in eo lector vel psalmista in publico positus conspici a populo possit, quo liberius audiatur. Analogium dictum, quod sermo inde praedicetur, nam logos Graece sermo dicitur, quod ipsum altius situm est. Tribunal, eo quod inde a sacerdote tribuantur praecepta vivendi.
7 Est enim locus in sublimi constitutus, unde universi eum audire possint. Alias tribunal a tribu denominatum, quod ad illum tribus convocetur. Tribunal aliquando in Scripturis sanctis potentiam maiestatis divinae, quia iudicaturus est mundum, ut est illud in Evangelio: Dum venerit Filius hominis in sede maiestatis suae, tunc congregabuntur omnes gentes [Matth. XXV]; et in Apostolo: Omnes, inquit, stabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum [II Cor. V]. Sacra sunt loca divinis cultibus constituta, ut pote ea, in quibus altaria litantibus de more a pontificibus consecrantur.
8 Sancta iuxta veteres exteriora templi sunt; sancta autem sanctorum locus templi secretior, ad quem nulli erat accessus, nisi tantum sacerdotibus. Dicta autem sancta sanctorum, quia exteriori oraculo sanctiora sunt, vel quia sanctorum comparatione sanctiora sunt, sicut Cantica canticorum, quia cantica universa praecellunt. Sanctum autem a sanguine hostiarum nuncupatum. Nihil enim sanctum apud veteres dicebatur, nisi quod hostiae sanguine esset consecratum aut conspersum. Item sanctum quod exstat esse sancitum. Sancire autem est confirmare, et irrogatione poenae ab iniuria defendere.
9 Sic et leges sanctae et mores sancti esse dicuntur. Propitiatorum, quasi propitiationis oratorium. Propitiatio enim placatio est. Oracula dicta eo quod inde responsa redduntur, et oracula ab ore. Quam autem materiam ad instructionem tabernaculi Dominus quaesierit, ipse in Exodo manifestat, dicens ad Moysen: Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias: ab omni homine, qui offeret ultroneus, accipietis primitias mihi [Exod. XXV]. Et nos primitias bonorum nostrorum Domino tollimus, quando si quid boni agimus, totum hoc divinae gratiae tribuimus.
10 Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum, argentum et aes, hyacinthum ac purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, et pelles arietum rubricatas, pelles hyacinthinas et ligna sethim, oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum, et thymiama boni odoris, lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale: facientque mihi sanctuarium: et habitabo in medio eorum [Ibid.]. Cuncta haec, quae Dominus sibi a priore populo ad faciendum sanctuarium materialiter offerri praecepit, nos quoque, qui spiritales filii Israel, id est, imitatores Domini videntes populi esse desideramus, spiritali intelligentia debemus offerre.
11 Cui videlicet aurum offerimus, cum claritate verae sapientiae, quae est in fide recta, resplendemus; argentum, cum et ore nostro confessio fit ad salutem; aes, cum eamdem fidem publica praedicatione divulgare gaudemus; hyacinthum, cum sursum corda levamus; purpuram, cum corpus passioni subiicimus; coccum bis tinctum, cum gemina, id est, Dei et proximi dilectione flagramus; byssum, cum carnis castitatem sentimus; pilos caprarum, cum habitum poenitentiae ac luctus induimus; pelles arietum rubricatas, cum ipsos dominici gregis ductores suo sanguine baptizatos videmus; pelles hyacinthinas, cum nos post mortem spiritalia in coelis corpora habituros esse speramus; ligna sethim, cum, expurgatis peccatorum spinetis, munda carne et anima Domino soli serviemus; oleum ad luminaria concinnanda, cum fructibus charitatis et misericordiae refulgemus; aromata in unguentum, et thymiama boni odoris, cum opinionem bonae nostrae actionis multis ad exemplum bene vivendi longe lateque diffundimus; lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale, cum miracula sanctorum, quibus cogitationes Deo devotas et opera virtutum ornavere, digna laude praedicamus, atque haec in adiutorium nostrae fidei, ubi opus fuerit, assumimus. Quia enim in humeris onera gestare solemus, recte ephod, id est, superhumerale opera iustorum, et pii pro Domino labores insinuantur.
12 Quia vero in pectore cogitationum sedes est, recte in rationali, qui est habitus pectoris, rationales et mundae electorum cogitationes exprimuntur; lapidesque onychini et gemmae ornant ephod ac rationale, cum eximiis summorum Patrum actibus et cogitationibus etiam miraculorum insignia iunguntur. Legitur ergo in Veteri Testamento de tabernaculi constructione, quod Moyses fabricavit in deserto, et de templi aedificatione, quod aedificavit Salomon in terra repromissionis, ubi in utroque aedificio sancta et sancta sanctorum commemorantur, quorum mysteria rite intelligentibus facile patent: quia utraque domus sanctam Ecclesiam designat.
13 Verum quia prior domus in itinere, quo ad terram repromissionis veniebatur; haec autem aedificabatur in ipsa terra repromissionis, et in civitate Ierusalem; illa, ut de loco ad locum crebro Levitarum ministerio portata, tandem in terram promissae haereditatis induceretur; haec, ut mox in patria ipsa et civitate regia constructa inviolabili semper fundamento consisteret, donec inditum sibi figurarum coelestium munus impleret: potest in illa praesentis Ecclesiae labor et exsilium, in hac futura requies et beatitudo figurari; vel certe quia illa solis filiis Israel, haec autem a proselytis etiam in gentibus facta est, possunt in illa principaliter patres Veteris Testamenti, et antiquus ille Dei populus, in hac autem congregata de gentibus Ecclesia figuraliter exprimi; quamvis aedificium utriusque domus enucleatius spiritali sensu excussum et labores praesentis Ecclesiae quotidianos, et praemia in futuro perennia, gaudiaque regni coelestis, et electionem primae in Israel Ecclesiae, et salutem omnium gentium in Christo multimodis ostendatur insinuare figuris.
14 Sanctum autem, quod velo suspenso a sanctuario separatum est, significat praesentem Ecclesiam, quae peregrinatione istius mundi versatur; sanctum autem sanctorum illam, quae in coelis est: quia ipsa sancta Ecclesia, quae ex sanctis angelis et hominibus constans, partim adhuc peregrinatur in infimis, partim autem in superna patria regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo coeli, habet ad invicem segregatos.
15 De qua Paulus apostolus ad Hebraeos scribens plenissime testatur, cum Christum verum pontificem asserit non per hircorum et vitulorum, sed per proprium sanguinem introisse semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Denique in Scripturis sanctis aliquando tabernaculum corpus Domini Salvatoris significat, ut in psalmo: In sole posuit tabernaculum suum [Psal. XVIII]. Item tabernaculum Dei sancta est Ecclesia, sive anima fidelis in peregrinatione mundi degens.
16 Unde legitur in Psalmo: Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei [Psal. XLI]; et in Apostolo: Tabernaculum quod fixit Deus, et non homo [Hebr. VIII]. De hoc tabernaculo in Exodo Dominum Moysi ita locutum fuisse narratur: Facies mihi sanctificationem, et inde videbor a vobis [Exod. XXV]. Columnae tabernaculi doctores sunt Ecclesiae, ut in Apostolo legitur: Iacobus, et Ioannes, et Cephas, qui videbantur columnae esse [Gal. II]. Serae sive vectes, quae tabulas sive columnas continebant, Scripturam sacram vel concordiam sanctorum praedicatorum significant.
17 Unde robur et firmitas eorum demonstratur. Bases sunt columnarum libri Legis et Prophetarum; caput columnarum, Christus. In Apostolo: Caput viri Christus [I Cor. XI]. Cortinae tabernaculi, multitudo fidelium, fidei funibus atque Scripturarum praeceptis suspensa: ansulae cortinarum hyacinthinae; coelestia praecepta; saga cilicina undecim sub peccatorum forma exprimuntur; quinquaginta circuli spem futurae quietis significant; sancta sanctorum coelestis illa patria, et aeterna gaudia regni coelorum; duo cherubin, duo testamenta Legis; arca Testamenti Ecclesia. Unde legitur in Psalmo: Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae [Psal. CXXXI]. Propitiatorium super arcam Christus in capite Ecclesiae.
18 In Epistola Ioannis: Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris [I Ioan. II]. Quatuor circuli aurei, in quibus arca portabatur, quatuor Evangeliorum libri, quibus Ecclesia per quatuor mundi partes accincta praedicatur. Vectes de lignis imputribilibus, circulis intromissis, fortes praedicatores mente incorrupta evangelicae praedicationi semper intenti.
19 Urna aurea, caro est Salvatoris munda, perpetuae divinitatis dulcedine repleta. Mensa Dominus Iesus Christus, qui est refectio electorum, sive unitas fidei; de quo dicit Psalmista: Parasti in conspectu meo mensam [Psal. XXII]. Potest et mensa de lignis sethim pacta Scripturam sacram significare, de fortibus sanctorum patrum verbis actibusque compactam; quae dum nobis, quae sint aeternae gaudia beatitudinis, et quomodo ad haec perveniatur ostendit, cibum profecto nobis salutis ac vitae suggerit.
20 Varia vasa, quae ad offerenda libamina sunt facta, variae sunt distinctiones eloquii divini pro dispari capacitate audientium. Panes propositionis super mensam positi semper doctores sunt spiritales, qui in lege Domini die ac nocte meditantes cunctis Ecclesiam intrantibus refectionem verbi coelestis offerunt.
21 Duodecim ergo panes in mensa tabernaculi, duodecim Apostoli, et omnes doctrinae illorum sequaces in Ecclesia. Candelabrum corpus Domini, vel Ecclesia sancta, aut divina Scriptura. In Zacharia: Vidi a dextris altaris candelabra duo argentea [Zach. IV]. Septem lucernae candelabro superpositae, septiforme Ecclesiae sacramentum vel fides. In Exodo. Lucerna Ecclesiae fides, vel opera iustitiae.
22 In Salomone: Propterea non exstinguetur lucerna per totam noctem. Paxilli aerei in tabernaculo, patriarcharum et prophetarum obtinent sacramentum. Paxillus Dominus Iesus Christus in corda fidelium defixus, sicut in Isaia de eo loquitur: Figam illum in domo fideli [Isa. XXII]. Paxillus, compunctionis stimulus, sicut in Deuteronomio scriptum est: Habebis locum extra castra, ad quem egredieris ad requisita naturae gerens paxillum in balteo [Deut. XXIII]. Circulus, spiritalis in Scripturis circuitus. In Exodo. Catenulae, testimonia Scripturarum invicem se continentia. Vasa in tabernaculo, fideles in Ecclesia. Unde dicit Apostolus: In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia [II Tim. II]. Ostium tabernaculi, praesens vita, sive introitus ad fidem, vel inchoatio bonorum operum. Unde in Levitico: Et adducet eum ad ostium tabernaculi, et ponet manum super caput hostiae suae [Lev. IV]. Altare aureum, ipsa divinitas, vel altitudo fidei.
23 In Exodo: Non ascendas per gradus ad altare meum [Exod. XX]. Nam in Veteri Testamento duo altaria facta esse leguntur: unum erat altare holocausti, in quo victimae immolabantur; aliud altare thymiamatis, quo incensum Domino offerebatur. Sed altare holocausti generaliter vitam designat iustorum, qui carnem suam quotidie crucifigere cum vitiis et concupiscentiis, atque in hostiam viventem Deo offerre consueverunt.
24 Altare vero thymiamatis, quod in adolendum thymiama factum erat, specialem quorumdam perfectorum vitam significat. Neque frustra in illo carnes animalium incendebantur, in hoc adolebatur incensum: quia in illo figurabantur ii, qui non secundum desideria carnis ambulant, sed quasi haec Domino immolantes, omnes sui corporis sensus per ignem sancti Spiritus eius voluntati dedicant; in isto autem illorum typus exprimitur, qui maiore mentis perfectione, exstinctis prorsus ac sopitis illecebris omnibus carnis, sola Domino orationum vota offerunt; nil quidem de carne, quod se impugnet, nil de conscientia peccati, unde conturbentur ac paveant, habentes; sed dulcius profusione lacrymarum optantes venire et parere ante faciem Dei.
25 Unde apte hoc altare intus in vicinia veli et arcae, illud ante tabernaculum foris positum est; quia nimirum illi in conspectu sanctae Ecclesiae cunctis exemplo virtutum praefulgent; isti altiores ardore desiderii, contemplatione futurae beatitudinis, etiam corpore detenti, non minimum propinquant. Apte illud aere, hoc vestiri auro praecipitur. Aes namque plus aliis metallis sonorum ac diu durabile est: aurum vero quantum sono succumbit, tantum splendore praestat aeramento; illud doctorum praedicationem forinsecus significat, istud interius splendorem charitatis divinae intimat, ubi lumine contemplationis Dei abundanter illustratur. Potest et altare mystice significare corda electorum, in quibus Domino hostia laudis et bonae devotionis offertur: vel altitudinem fidei, ut est illud in Psalmo: Tunc impones super altare tuum vitulos [Psal. L]. Quidam hoc loco dicunt ipsum Dominum vitulum, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum.
26 Quapropter sive de adolescentibus, sive de praedicatoribus, sive de martyribus sentiatur, tales tamen propheta vitulos altaribus Domino potuit promittere, quos Christianae religioni noverat convenire. Altare corpus Salvatoris assumptum. In Exodo: Altare de terra facietis mihi [Exod. XX]. Altare sancta Ecclesia.
27 In Deuteronomio: Cum transieritis Iordanem, aedificate altare de lapidibus, quos ferrum non tetigit [Deut. XXVII], id est, de sanctis fidelibus, quos nullum schisma haeresum aut contaminatio peccati maculavit. Item altare significat pascua Scripturarum, ut in Psalmo: Lavabo inter innocentes manus meas, et circuibo altare tuum, Domine [Psal. XXV]. Rursum altare corda sanctorum significat. In Levitico: Ignis autem in altari semper ardebit [Lev. VI], id est, ardor charitatis. Cornua altaris est altitudo coelestis patriae, ut in Psalmo: Constituite diem solemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris [Psal. CXVII]. Altare aeneum corda carnalium: in quo altari carnes in holocaustum cremabantur, quae opera carnalia deplorant.
28 Incensum orationes sanctorum. In Psalmo: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo, Domine [Psal. CXL]. Sacrificium oblatio iustitiae. In psalmo: Sacrificate sacrificium iustitiae [Psal. IV]. Holocaustum, id est, totum combustum, totus fidei accensus sive carnis mortificatio. Est enim quidam ignis charitatis omnia membra hominis in proprios usus assumens, ut non permittat ea militare peccato.
29 Et in psalmo: Holocausta medullata offeram tibi [Psal. LXV]. Hostia pacifica, opus misericordiae: quae ideo hostia pacifica appellatur, eo quod hostia diabolo resistat, et Deo hominem reconciliet. In psalmo: Tollite hostias, et introite in atria eius [Psal. XCV]. Adipes pacificorum, compunctio cordis, et lacrymarum profusio intelligitur. In Levitico: Et impositum desuper holocaustum adolebit [Levit. V]. In tauro vero superbia, quae continentiae cultro in arca cordis iugulatur.
30 In ariete furor. In hirco libido. In vitulo, carnis voluptas. In agno lascivia. In haedis peccata diversa. Per turturem et columbam munditia castitatis, et simplicitas cordis in sacrificium Dei offertur. In similagine puritas mentis, vel opera misericordiae. In primitiis initia bonorum operum, vel bona voluntas. In decumis vero perfectio bonorum operum.
31 Sacerdos Dominus est Iesus Christus, in Psalmo: Tu es sacerdos secundum ordinem Melchisedech [Psal. CIX]. Sacerdotes, sancti, ut in Isaia: Vos sacerdotes Domini vocabimini et ministri Dei nostri [Isa. LXI]; et in malam partem in Malachia: Vos sacerdotes, quid polluistis nomen meum? [Malach. II.] Vestimenta sacerdotum, opera iustitiae; ut in psalmo: Sacerdotes tui, Domine, induantur iustitia [Psal. CXXXI]. Item vestimenta sacerdotis, plebs fidelium.
32 In Levitico: Caput suum non discooperiet, et vestimenta non scindet [Lev. XXI]. Tunica hyacinthina Christi Ecclesia, eius sanguine decorata. In Exodo: Et fecerunt tunicam hyacinthinam, etc. [Exod. XXXIX]. Superhumerale virtus operationis ab humeris significata. In Exodo: Et fecerunt superhumerale de auro et hyacintho, purpura et cocco et bysso retorta [Ibid.]. Rationale doctrina, vel veritas seu rationis a pectore declaratio.
33 In Exodo: Et fecerunt rationale opere textili [Ibid.]. Duodecim lapides in rationali, quaterno ordine trini positi, fidem Trinitatis, et Evangelicum sermonem, atque duodecim apostolorum doctrinam in pectore sacerdotis semper inesse monstrant. Poderis, hoc est, tunica secretior. In Exodo: Et fecerunt vestimentum podere sub umbone, opus textile, totum hyacinthinum [Ibid.]. Tintinnabula aurea vestimentis inserta sermo praedicationis operibus coniunctis.
34 Mala punica tintinnabulis permixta, unitas fidei, et concordia charitatis. Lamina aurea in fronte, crucis praefiguratio vel manifesta iudicia. In Exodo: Et fecerunt laminam auream, et fecerunt in ea litteras deformatas sanctitatis signaculo Domini [Ibid.]. Sancta sanctorum mysteria quaeque Dei, vel regna coelorum. In Apostolo: Non enim in manufacta sancta Iesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei [Hebr. IX]. Templa nomen generale. Pro locis enim quibuscunque magnis antiqui templa dicebant: et templa dicta, quasi tecta ampla: sed et locus designatus ad orientem a contemplatione templum dicebatur: cuius partes quatuor erant: antica ad ortum, postica ad occasum, sinistra ad septentrionem, dextra ad meridiem expectant [spectans]. Unde et quando templum construebant, orientem expectabant aequinoctialem, ita ut linea ab ortu ad occidentem missa, fierent partes coeli dextra atque sinistra aequales: ut qui consuleret ac deprecaretur, rectum aspiceret orientem.
35 Templum mystice vel corpus Domini significat, de quo ipse in Evangelio ait: Solvite templum hoc, dicit Dominus, et in tribus diebus excitabo illud [Ioan. II], vel coetum sanctorum, quibus Apostolus ait: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis: si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III]. Si ergo ille templum Dei per assumptam humanitatem factus est, et nos templum Dei per inhabitantem spiritum eius in nobis efficimur: constat utique, quia figuram omnium nostrum et ipsius videlicet Domini et membrorum eius, quae nos sumus, templum illud materiale tenuit: sed ipsius tanquam lapides singulariter electi et pretiosi in fundamento fundati: nostri autem tanquam lapidum vivorum superaedificatorum super fundamentum Apostolorum et prophetarum, hoc est, super ipsum Dominum [Ephes. II]. Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino habebat 60 cubitos in longitudine, et 20 cubitos in latitudine. Longitudo domus longanimitatem designat Ecclesiae, qua in exsilio peregrinationis huius patienter adversa quaeque tolerat, donec ad patriam, quam exspectat, perveniat.
36 Latitudo insinuat charitatem, quae novit dilatato sinu mentis non solum amicos in Deo sed inimicos diligere propter Dominum, donec veniat tempus, quando, sive ad pacem suam conversis seu funditus omnibus exstinctis inimicis, cum solis gaudeat amicis in Deo. Altitudo spem denuntiat futurae retributionis, cuius intuitu libenter infima quaeque, sive quae demulcent, seu quae adversantur, contemnit, usque dum, utrisque transcensis, sola mereatur videre bona Domini in terra viventium.
37 Opera, quae Hiram artifex de Tyro fecerat Salomoni, spiritalem significationem habent. Mare fusile decem cubitorum, a labio usque ad labium rotundum in circuitu, figuram tenet sacri Baptismatis, quo in remissionem peccatorum emundamur. Duodecim boves, qui illud portabant, duodecim Apostolos significant, et omnes, qui vice eorum regendam in Christo sanctam susceperunt Ecclesiam.
38 Similiter duodecim luteres, in quibus hostiae lavabantur significant sacrum Baptisma et sanctificationem Spiritus sancti. Caetera autem vasa, quae praedictus artifex finxit de aere in argillosa terra, diversas species significant sanctorum hominum quae in argillosa terra, hoc est, in Scriptura sacra formantur ad ministerium Dei.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 14, XX. De habitaculis. <<<     >>> XXII. De aditibus.
monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21