monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20
Hrabanus Maurus, De Universo, 14, XIX. De carcere. <<<     >>> XXI. De aedificiis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT XX. De habitaculis.

1 Habitatio ab habendo vel habitando vocata, ut habitare casas. Domus ex Graeca appellatione vocata. Nam domata Graeci tecta dicunt. Est autem domus unius familiae habitatio, sicut urbis unius populi, sicut Orbis domicilium totius generis humani. Omne aedificium antiqui aedem appellaverunt. Alii aedem ab edendo quidem sumpsisse nomen existimant, dantes exemplum de Plauto: Si vocassem vos in aedem ad prandium.
2 Hinc et aedificium, eo quod fuerit prius ad edendum factum. Domus caro Salvatoris assumpta in sancta Ecclesia, ut in Salomone: Sapientia sibi domum aedificavit [Prov. IX]. Et in psalmo: In domum Domini ibimus cum consensu [Psal. CXXI]. Domus corda fidelium vel corpora, ut in Exodo. Ponetis de sanguine agni super utrumque postem, et superliminaribus domus, in quibus edetis illud [Exod. XII]. Domus, corda reproborum, ut in Isaia: Et orientur in domibus eorum spinae [Isai. XXXIV], id est, sollicitudo saeculi. Domus diaboli, conventus omnium malorum, ut in Salomone: Ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena [Prov. V]. Aula domus est regia sive spatiosum habitaculum porticibus quatuor conclusum.
3 Atrium magna aedes est, sive amplior et spatiosa domus, et dictum est atrium, quod addantur ei tres porticus extrinsecus. Alii atrium, quasi ab igne et ligno atrum dixerunt. Atrum ergo fit ex fumo. Aula enim sanctam Ecclesiam significat, aut conscientiam mundissimae animae, ipsa est enim aula regalis et habitatio Spiritus sancti, sicut dicit Apostolus: Quia templum Dei estis et spiritus Dei habitat in vobis [I Cor. III]. Domus ergo aliquando significat sanctam Ecclesiam, ut est illud: Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudine dierum [Psal. XCII]; aliquando coelestem Ierusalem, de qua legitur: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus [Psal. CXXI]; aliquando vero animam sanctam, in qua habitat Deus. Atria enim aut sanctam Ecclesiam significant, aut introitum fidei.
4 Unde scriptum est: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem [Ibid.]. Significat enim eos, qui iam in penetralibus sunt Ecclesiae, sive qui ingressus vel egressus esse meruerunt. Thalamum hac ex causa vocatum ferunt. Cum enim raptae fuissent a Romanis Sabinae, ex quibus cum una ante alias specie nobilis cum magna admiratione omnium raperetur, Thalamoni duci eam oraculo responsum est dari. Et quomodo [quoniam] hae nuptiae feliciter cesserant, institutum est, ut in omnibus nuptiis thalami nomen iteretur.
5 Aegyptii quoque lingua sua loca, in quibus nubentes succedunt et cubant, thalamum nominant. Thalamus ergo mystice uterum sanctae Mariae virginis significat, in quo natura nostra coniuncta est Verbo Dei, hoc est, sancta Ecclesia Christo Filio Dei copulata est: vel corda sanctorum, in quibus anima per amorem sponso invisibili iungitur, ut eius desiderio ardeat, nullaque iam, quae in mundo sunt, concupiscat: praesentis vitae longitudinem poenam deputet, exire festinet, et amoris amplexu in coelestis sponsi visione requiescere desideret. Coenaculum dictum a communione vescendi. Unde et coenobium, congregatio Antiquie enim publice et in commune vescebantur: nec ullius convivium singulare erat, ne in occulto deliciae luxuriam gignerent.
6 Coenaculum ergo significat sanctam Ecclesiam, in qua Christus mysterium passionis suae, et sacramentum corporis et sanguinis sui dicavit, nec non et ubi Spiritus sanctus in specie ignis super centum viginti credentes, et variarum linguarum loquela eis per eumdem Spiritum data est. Triclinium est coenaculum a tribus lectulis discumbentium dictum. Apud veteres enim in loco convivii apparatus exponebatur.
7 Cline enim Graece lectus vel accubitus, ex quo confectum est, ut triclinium diceretur. Triclinium enim fidem Trinitatis exprimit: ubi sanctae animae fide, spe et charitate quiescentes exspectant introitum regni coelestis. Cella dicta, quod nos occultat et celat. Cubiculum vero, quod eo cubamus, ibique dormientes requiescimus. Cubile autem cubandi locus est: secessus, quod sit locus, id est, sine accessu.
8 Cubiculum spiritaliter significat cordis secretum: unde iubetur vir Evangelicus orare Patrem coelestem. Unde ei dicitur: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum [Matth. VI]. Diversorium dictum, eo quod ex diversis viis ibi conveniatur. Hospitium sermo Graecus est ubi quis ad tempus hospitali iure inhabitat, et iterum inde transiens migrat: inde et metatum, quia mutatur. Unde legitur: Et castrametati sunt pro mutaverunt. Non enim illic permanet exercitus, sed pertransit. Diversorium potest significare praesentem Ecclesiam, ad quam undique gentes convenientes habitaculum quaerunt, et in eo hospitio manentes aditum exspectant supernae patriae.
9 Hypogaeum est constructum sub terris aedificium, quod nos antrum vel speluncam dicimus. Solarium, quod soli et aurae pateat: qualis fuit locus, in quo David Bethsabee lavantem aspexit et adamavit. Cuius mysterium patet: quia Christus videns Ecclesiam de gentibus, se a peccatis per poenitentiae lacrymas atque baptismi sacramentum purificantem, eius speciem concupivit, et sibi sponsam associare desideravit.
10 Xenodochium vero est habitaculum factum ad suscipiendos peregrinos. Itaque cum Hierosolymam Antiochus obsideret, Hircanus princeps Iudaeorum, reserato David sepulcro, tria millia auri talenta inde abstraxit, ex quibus trecenta Antiocho dedit, ut obsidionem relinqueret. Atque ut facti invidiam demeret, fertur ex reliqua pecunia instituisse primus xenodochia, quibus adventum susciperet pauperum et peregrinorum: unde et vocabulum sumpsit.
11 Nam ex Graeco in Latinum xenodocheion, peregrinorum susceptio, nuncupatur. Ubi autem aegrotantes de plateis colliguntur, nosocomeion dicitur Graece, in quo consumpta languoribus atque inediis miserorum membra foventur.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 14, XIX. De carcere. <<<     >>> XXI. De aedificiis.
monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20