| 1 | Macellum dictum, quod ibi mactentur pecora, quae mercantibus venundantur. Mercatum autem a commercio nominatum. Ibi res vendere vel emere solitum est: sicut et teloneum dicitur, ubi merces navium, et nautarum emolumenta redduntur. Ibi enim vectigalis exactor sedet, pretium rebus impositurus et voce a mercatoribus flagitans. |