| 1 | Tabernae olim vocabantur aediculae plebeiorum parvae et simplices in vicis, axibus vel vectibus et tabulis clausae: unde et tabernariae, quod ibi solebant consedere. Dictae autem tabernae, quod ex tabulis lignisque erant constructae: quae nunc etsi non speciem, nomen tamen pristinum retinent. |