monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16
Hrabanus Maurus, De Universo, 14, XV. De balneis. <<<     >>> XVII. De tabernis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT XVI. De apodyterio.

1 Apodyterium, ubi lavantium vestimenta ponuntur, ab exuendo scilicet dictum: apoduein enim Graece exuere dicitur. Popina Graecus sermo est, qui apud nos corrupte propina dicitur. Est autem locus iuxta balnea publica, ubi post lavacrum a fame et siti reficiuntur. Unde et propina et propinare dicitur. Peina enim Graece famem significat, eo quod hic locus famem tollat.
Hrabanus Maurus HOME