| 1 | Balneis vero nomen inditum a lavatione moeroris. Nam Graeci balaneion dixerunt, quod anxietatem animi tollat. Haec et gymnasia dicuntur, quia ibi athletae uncto corpore et perfricato manibus exercitantur: Nam gymnasium Graece, Latine exercitium dicitur, sicut supra ostendimus. |