| 1 | Pharus turris est maxima, quam Graeci ac Latini in commune ex ipsius rei usu pharum appellaverunt: eo quod flammarum indicio longe videatur a navigantibus: qualem Ptolomaeus iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Usus eius est, nocturno navium cursu ignes ostendere ad praenuntianda [declinanda] vada, portusque introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant. |
| 2 | Nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc ergo in portibus machinas ad perlucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Nam phos lux est,orasis visio dicitur. Unde et lucifer Graece phosphoros appellatur. Cochleae sunt altae et rotundae turres, et dictae cochleae, quasi cycleae vel circuli, quod in eis, tanquam per circulum orbemque, conscenda tur: qualis est Romae centum septuaginta quinque pedum. |