| 1 | Amphitheatrum vero vocatum, quod ex duobus sit theatris compositum. Nam Amphitheatrum rotundum est: theatrum vero ex medio amphitheatri est, semicirculi figuram habens. Labyrinthus est perplexum parietibus aedificium, qualis est apud Cretam a Daedalo factus, ubi fuit Minotaurus inclusus, in quo si quis introierit, sine glomere lini exitum invenire non valet. |
| 2 | Cuius aedificii talis est situs, ut aperientibus fores tonitruum intus terribile audiatur descenditur centenis ultra gradibus. Intus simulacra et monstrificae effigies: in partes divisas transitus innumeri per tenebras, et caetera, ad errorem ingredientium facta, ita ut de tenebris eius in lucem venire impossibile videatur. Quatuor autem sunt labyrinthi: primus Aegyptius: secundus Creticus: tertius in Lemno: quartus in Italia: omnes ita constructi, ut dissolvere eos nec saecula quidem possint. |