monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21 > 20 > 2 > 11
Hrabanus Maurus, De Universo, 14, X. De capitolio. <<<     >>> XII. De amphitheatro.

Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT XI. De arcibus.

1 Arces sunt partes urbis excelsae atque munitae. Nam quaecunque tutissima urbium sunt, ab arcendo hostem arces vocantur, et arcus et arca. Arx enim aliquando significat mundanam potentiam, aut saecularem sapientiam: aliquando vero culmen verae sapientiae, et celsitudinem virtutum. Unde legitur, quod David expugnaverit arcem Sion, Iebusaeos inde expellens, et eiiciens de ea coecos et claudos, qui odiebant animam David, et vocaverit eam deinceps civitatem David.
2 Quia Salvator noster de gentium multitudine vel de qualibet anima malignos spiritus eiiciens, sibi per illuminationem sapientiae illustrat: merito arx Sion, id est, speculatio et visio pacis, ipsa tunc vocabitur, atque de ea tunc recte per Psalmistam dicitur: Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius, et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion [Psal. LXXV]. Circum Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant.
3 Theatrum autem ab spectaculo nominatum, quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos scenicos contemplaretur.
Hrabanus Maurus HOME