| 1 | Plateae perpetuae ac latiores civitatum viae sunt, iuxta proprietatem linguae Graecae a latitudine nuncupatae. Plateae vero similiter aliquando in bonam partem, aliquando in malam positae reperiuntur. In bonam, quando amplitudinem credentium in gentibus significant. Unde scriptum est: Sapientia foris praedicat, et in plateis dat vocem suam [Prov. I]. Aliquando significat aeternam beatitudinem dilatatam sanctorum, ut in Apocalypsi: Plateae tuae, Ierusalem, sternentur auro mundo, et per omnes vicos tuos alleluia cantabunt [Apoc. XXI]. In malam vero partem platea ponitur, quando amplitudinem significat saecularium voluptatum: quia (ut supra diximus) lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem [Matth. VII]. |