| 1 | Viae, ipsa spatia angusta, quae inter vicos sunt. Via in bonam vel malam partem posita reperitur. In bonam, ubi Dominus ait: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV]. Et Psalmista: Viam, inquit, veritatis elegi [Psal. CXVIII], hoc est, doctrinam veritatis. E contrario est alia via, de qua idem propheta deprecans Dominum ait: Viam iniquitatis amove a me, et in lege tua miserere mei [Ibid.]. Et in Salomone de meretrice scriptum est: Via, inquit, inferi domus eius [Prov. VII]. Item viarum nomine exprimuntur, de quibus Dominus per prophetam ait: Unumquemque iuxta vias suas iudicabo, dicit Dominus Deus [Ezech. XXXIII]. Dicitur arcta et angusta via, quae ducit ad vitam: lata et spatiosa, quae ducit ad mortem [Matth. VII]. Via vita praesens, ut in Evangelio: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum eo in via [Matth. V]. Via, libri legis et prophetarum, ut in Ieremia: super vias state et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona [Ier. VI]. Semita, praecepta divina, ut in psalmo: Deduc me in semita mandatorum tuorum [Psal. CXVIII]. |