Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT II. De portis.
| 1 | Porta dicitur, qua potest vel importari vel exportari aliquid. Proprie autem porta aut urbis aut castrorum vocatur, sicut superius dictum est. Porta aliquando in bonam partem accipitur, aliquando vero in malam. In bonam ergo partem accipitur, quando ipsum Dominum significat, per quem nobis vitae aeternae aditus patet. |
| 2 | Unde ipse ait: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet [Ioan. X]. Item porta fidem Christi significat. Unde scriptum est: Per portam ingrediuntur in civitatem: quia per fidem rectam introeundum est in Ecclesiam Dei. Porta Christi vel fides ut in Psalmo: Ecce porta Domini: iusti intrabunt per eam [Psal. CXVII]. Porta uterus virginis Mariae, sive canon Veteris Testamenti, ut in Ezechiele: Vidi portam in domo Domini clausam [Ezech. XLIV]. Portae, Scripturae sanctae, apostoli vel opera bona, ut in psalmo: Elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae [Psal. XXIII]. Portae corda hominum, sive aditus mentis a diabolo dudum obsessae, postea Christo possessae, ut in Genesi: Possidebit semen tuum, id est, Christus, portas inimicorum suorum [Gen. XXIV]. Item portae doctores sancti intelliguntur, qui nobis aperiunt dogmatibus suis introitum regni coelestis. |
| 3 | E contrario vero portae nomine haeretici et falsi doctores exprimuntur, per quas perditi in Gehennam intrant. De quibus Dominus ad Petrum ait: Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam. Et portae inferi non praevalebunt adversus eam [Matth. XVI]. Et Psalmista: Exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion [Psal. IX]. Porta vero mortis est diabolus vel omnis illecebra saecularis. Quoniam per hanc ad aeternum exitium infeliciter introitur. |
| 4 | Liberatus ergo ex illis portis mortalibus, in istis portis Ecclesiae, quae beatitudinem tribuunt sempiternam, pronuntiaturum se laudes Domini pollicetur, per quas nomen eius eximium toto orbe celebratur. |