Hrabanus Maurus, De Universo, 14, CAPUT PRIMUM. De aedificiis publicis.
| 1 | Civitas est hominum multitudo, societatis vinculo adunata: dicta a civibus, id est, ab ipsis incolis urbis. Nam urbs ipsa moenia sunt; civitas autem non saxa, sed habitatores vocantur. Tres autem sunt societates: familiarum, gentium, urbium. Urbs vocata ab orbe, quod antiquae civitates in orbem fiebant; vel ab urbo parte aratri, quo muri signantur, unde est illud: Optavitque locum regno, et concludere sulco. |
| 2 | Locus enim futurae civitatis sulco designabatur, id est, aratro. Cato: 'Qui urbem, inquit, novam condet, tauro et vacca [aret], et ubi araverit, murum faciet: ubi portam vult esse, aratrum subtollat et portet, et portam vocet.' Ideo autem urbs aratro circumdabatur dispari genere iumentorum propter commistionem familiarum, et imaginem serentis, fructumque reddentis. Urbs autem aratro conditur, aratro evertitur. Unde Horatius: Imprimeretque muris hostile aratrum. |
| 3 | Oppidum quidam ab oppositione murorum dixerunt: alii ab opibus recondendis, eo quod sit munitum: quod sit conventus in eo habitantium, et opem ferat mutuam contra hostem. Nam primum homines, tanquam nudi et inermes, nec contra belluas praesidia habebant, nec receptacula frigoris et caloris, nec ipsi inter se homines ab hominibus satis erant tuti. |
| 4 | Tandem naturali solertia speluncis silvestribusque tegumentis tuguria sibi et casas virgultis arundinibusque contexuerunt, quo esset vita tutior, ne his, qui nocere possent, aditus esset. Haec est origo oppidorum, quae, eo quod opem darent, idcirco oppida nominata dixerunt. Oppidum autem magnitudine et moenibus discrepat a vico et castello et pago. Civitates autem aut coloniae aut municipia aut vici aut castella aut pagi appellantur. |
| 5 | Civitas proprie dicitur, quam non advenae, sed eodem innati solo condiderunt: ideoque urbes a propriis civibus conditae, civitates, non coloniae, nuncupantur. Colonia vero est, quae defectu indigenarum novis cultoribus adimpletur. Unde et colonia a cultu agri est dicta. Sunt ergo propria nomina civitatum atque oppidorum, nec non et villarum: sed ex eis quaedam, quae insigniora sunt, hic in hoc opusculo nostro ponere censemus. |
| 6 | Achath est urbs Nembroht regni in Babylone. Porro Hebraei hanc esse dicunt Mesopotamiae civitatem, quae hodie vocatur Nisibi, a Lucullo quodam consule obsessam captamque, et ante paucos annos a Ioviniano imperatore Persis traditam. Achath quippe interpretatur, umbraculum. |
| 7 | Aggai ad occidentalem plagam vertit Bethelis, non multum ab ea distans. Sita est autem Bethel euntibus Eliam de Neapoli in laeva parte viae XII circiter milliario ab Elia, et usque hodie, parvus licet, vicus ostenditur. Sed et ecclesia aedificata est, ubi dormivit Iacob pergens Mesopotamiam. Unde et ipsi loco Bethel, id est domus Dei, nomen imposuit. |
| 8 | Aggai enim interpretatur quaestio vel festivitas. |
| 9 | Arbohc corrupte in nostris codicibus arboc scribitur, cum in Hebraeis legatur arbe, id est quatuor, ex eo quod ibi tres patriarchae, Abraham, Isaac et Iacob sepulti sunt, et Adam magnus, ut in Iesu libro scriptum est: licet eum quidam conditum in loco Calvarie suspicentur. Haec est autem eadem Celibron olim metropolis Philistinorum, et habitaculum gigantium, regnumque postea David in tribu Iuda civitas sacerdotalis et fugitivorum: distat a meridianam plagam Eliae millibus circiter viginti duobus, et quercus Abraham, quae et ilex, manere usque ad Constantii regis imperium monstrabatur truncus autem eius in praesentiarum cernitur. |
| 10 | Cumque a nostris ibidem ecclesia iam exstructa sit, in circuitu a cunctis gentibus terebinthi locus superstitiose colitur, eo quod sub ea Abraham angelos quondam hospitio susceperit. Haec ergo primum Arbe, postea a Cebro uno filiorum Calep sortita vocabulum est. Lege Verba dierum. Cebron autem interpretatur coniugium, sive visio sempiterna. |
| 11 | Adama est una de quinque civitatibus Sodomorum versa cum caeteris. Adama vero interpretatur humus, sive terra, sive terrena. |
| 12 | Astaroth antiqua civitas Og regis Basan, in qua habitaverunt gigantes, quae postea cecidit in sortem tribus Manasse regionis Patanae, et sex millibus ab Abra urbe Arabiae separata est. Nam Astaroth interpretatur ovilia, vel, faciunt exploratorem. |
| 13 | Arabbi terminus Iudae provinciae ad orientem respiciens tribus Iudae. Est autem et vicus nunc usque grandis novem millibus a Neapoli contra orientem descendentibus ad Iordanem et Hierichum, per eamque appellatur a Crapitene, sed et finium Amorrhaeorum a Crabim dicitur, de quo loco non ex terminavit alienigenas tribus Nepthalim, ut in Iudi cum libro scriptum est. |
| 14 | Arabbi enim interpretatur, scorpiones. |
| 15 | Achar Hebraice dicitur emechachur, quod interpretatur vallis tumultus, sive turbarum, eo quod ibi tumultuatus et turbatus sit Israel, in qua lapidaverunt quondam Achan propter furtum anathematis. Est autem ad septentrionem Herichus, et usque hodie ab regionis illius accolis sic vocatur. Nam Achar interpretatur turbatio vel tumultus. |
| 16 | Accaron in tribu Dan, ut ego arbitror, sive in tribu Iuda ad laevam. Chananaeorum urbs est antiqua, quae olim satrapes Palestinae: et decreta est quidem tribui Iudae, nec tamen tenta ab ea, quia habitatores pristinos nequivit expellere. Sed et usque hodie grandis vicus civium Iudaeorum Accaron dicitur inter Azotum et Iamniam: Accaron turris Stratonis postea Caesarea nuncupata. |
| 17 | Accaron quippe interpretatur eruditio, tristitia, vel sterilitas. |
| 18 | Azotus usque hodie non ignobile municipium Palestinae, et una est de quinque civitatibus Allophylorum: decreta quidem tribui Iudae, sed non retenta ab ea: quia nequaquam veteres potuit colonos expellere. Azotus quidem interpretatur, ardor ignis patrui mei. |
| 19 | Ascalon urbs nobilis Palestinae, quae et ipsa antiquitus una fuit de quinque satrapis Allophylorum, separata quidem per sortem tribui Iudae, nec tamen retenta ab ea, quia habitatores eius superare non potuit. Porro Ascalon interpretatur appensa, vel ignis vel infamis. |
| 20 | Emach urbs, quae cecidit in sortem Ruben: sed et nunc Amathus villa dicitur trans Iordanem, et vicesimo primo milliario pene ad meridiem. Ego autem investigans reperi Emath urbem Coelesyriae appellari, quae nunc Graeco sermone Epiphania nuncupatur. Emach quippe interpretatur, populus adhuc. |
| 21 | Bethlehem civitas David in sorte tribus Iudae, in qua Dominus noster atque Salvator natus est, in sexto ab Elia milliario contra meridianam plagam, iuxta viam, quae ducit Hebron: ibi et sepulchrum Iesse patris David ostenditur: et mille circiter passibus procul turris gregis quodam vaticinio pastores Nativitatis Dominicae conscios ante significans. |
| 22 | Sed et propter eamdem et Bethlehem regis quondam Iudae Archelai tumulus ostenditur qui semitae ad cellulas nostras a via publica divertentis principium est. Vocabatur autem Bethleem et filius Efrathae, id est, Mariae, ut in Paralipomenon legitur. Haec urbs iuxta quosdam a Iebusaeis condita fertur, et vocata primum Efrata. |
| 23 | Quando autem ibi Iacob pecora sua pavit, eidem loco Bethleem nomen quodam vaticinio futuro imposuit, quae, domus panis, interpretatur, propter eum panem, qui ibi de coelo descendit. |
| 24 | Bala, quae Segor, nunc Gozara nuncupatur. Sola denique Sodomorum urbibus Loth precibus reservata est: imminet autem mari Mortuo, et praesidium in ea positum est militum Romanorum, habitatoribus quoque propriis frequentatur, et apud eam gignitur balsamum, et poma palmarum antiquae ubertatis indicia. |
| 25 | Nullum autem moveat, quod Segor eadem Zoara dicitur, cum idem nomen sit parvulae, vel minoris: sed Segor Hebraice, Zoara Syre nuncupatur. Bala autem interpretatur, absorpta. |
| 26 | Damascus urbs nobilis Phaenicis: eodem autem vocabulo et Masech ancillae Abraham filius appellatus est. Damascum Syriae conditam constat et nuncupatam a Damasco dispensatoris Abrae filio. Damascus quoque interpretatur, sanguinis potus, vel sanguinis osculum. |
| 27 | Dan viculus quarto de Paneade milliario euntibus Tyrum, qui usque hodie sic vocatur, terminus Iudaeae Provinciae contra septentrionem: de quo et Iordanis flumen erumpens a loco sortitus est nomen. Ior quippe richron, id est fluvium sive rivum Hebraei vocant. Dan enim, iudicium, interpretatur vel iudicans. |
| 28 | Dothain, ubi invenit Ioseph fratres suos pecora pascentes, qui et usque hodie in decimo a Sebastia milliario contra aquilonis plagam ostenditur. Dothaim ergo interpretatur pabulum, vel viride eorum aut sufficientem defectionem. Dehonque et Dibon in solitudine castra filiorum Israel. Est autem et alia Dibon villa pergrandis iuxta Pararnonem, quae dum prius fuisset filiorum Moab, et postea eam Seon rex Amorreorum belli iure tenuisset, a filiis Israhel capta atque possessa, in partem venit tribus Gad. |
| 29 | Nam Debon interpretatur, abundanter, vel satis intelligens. |
| 30 | Esebon civitas Seon regis Amorraeorum in terra Galaad. Quae cum fuisset Moabitarum, ab Amorraeis belli iure possessa est. Esebon vero cogitatio, vel cingulum moeroris interpretatur. Engaddi in tribu Iuda, ubi absconditus est David in solitudine, quae est in Aulone Iherichis, hoc est, in regione illa campestri. Vocatur autem usque hodie vicus pergrandis Iudaeorum Engadda iuxta mare Mortuum, unde et balsamum venit, . . . quas vineas Engaddi Salomon nuncupat. Engaddi vero interpretatur, fons haedi. |
| 31 | Endor in tribu Manasse ubi pythonissa a Saule Iudaeae rege consulitur. Endor autem interpretatur fons generationis. |
| 32 | Gaza civitas Enehorum in qua habitavere Cappadoces, pristinis cultoribus interfectis. Apud veteres erat cominus [sic] Chananaeorum iuxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Iudae: sed eam tenere non potuit, quia Enachim, id est, gigantes Allophylorum fortissime restiterunt: et est usque hodie insignis civitas Palestinae, vocata autem Gaza, eo quod ibi Cambyses rex Persarum thesauros suos posuit, cum bellum Aegyptiis intulisset. |
| 33 | Persarum enim lingua thesaurus gaza nominatur. Gaza quippe interpretatur fortitudo eius. |
| 34 | Gabaath in tribu Beniamin urbs Phinees filii Eleazar, ubi sepultus est Eleazarus: est autem Gabatha villa in duodecimo lapide Eleutheropoleos. Nam Gabaath interpretatur, colis patruelis. Iericho urbs a Iebusaeis condita traditur, a quibus traxisse nomen perhibetur, quam Iordanem trangressus subvertit Iesus, rege illius interfecto: pro qua construxit aliam Ozam de Bethel ex tribu Effraim, quam Dominus atque Salvator sua praesentia illustrare dignatus est. |
| 35 | Sed et haec eo tempore, quo Ierusalem oppugnabatur a Romanis, propter perfidiam civium capta atque destructa, pro qua tertia aedificata est civitas, quae hodieque permanet: et ostenduntur utriusque urbis vestigia usque in praesentem diem. Iericho quoque interpretatur odor eius, vel luna, et significat defectum mortalis vitae. |
| 36 | Ierusalem, in qua regnavit Adonibezeth, et postea tenuere Iebusaei, e quibus et sortita vocabulum est, quibus multo post tempore David exterminatis totius eam Iudaeae provinciae metropolim fabricatus est, eo quod ibi locum templi emeret, et impensas structurae Salomoni filio dereliquerit. Hanc esse Iosephus refert, quae in Genesi scribitur Salem sub rege Melchisedech [Gen. XIV]: fuit autem in tribu Beniamin. |
| 37 | Iebus vero quatuor modis significationem habere in Scripturis reperitur. Ipsa est, quae et Ierusalem. Ierusalem, hoc est, iuxta historiam, in qua sancta Ecclesia ipsa terrena civitate notatur et iuxta allegoriam exprimitur: et iuxta tropologiam, in qua anima fidelis designatur: et iuxta anagogen, in qua coelestis patria praefiguratur, sicut supra ostendimus. |
| 38 | Sion, eadem civitas, propter montem in ea situm in australi parte ipsius civitatis nominatur, et sensum mysticum habet. Nam Sion, specula, sive contemplatio interpretatur, et significat Ecclesiam sive animam fidelem sive coelestem patriam. Sion iuxta historiam plebs est Iudaeorum, vel ipsa civitas in monte Sion, quae et Ierusalem dicitur. |
| 39 | Unde legitur in Amos propheta: Dominus in Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam [Amos I]; quia ex eadem plebe Dominus secundum carnem genitus est. Et de hoc Isaias dicit: De Sion exibit lex, et verbum de Ierusalem [Isa. II]. Et in Michea de hoc scriptum est: Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit [Mich. III]. Secundum allegoriam vero sanctam Ecclesiam designat, ut est illud in psalmo: Lauda Dominum tuum, Sion [Psal. CXLVII]. Unde Isaias dicit: Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion [Isa. LII]. Et Micheas de hoc scribit: Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam ferreas [Mich. IV]. Secundum anagogen autem coelestem patriam designat. |
| 40 | Unde dicit Apostolus: Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis Ierusalem [Heb. XII]. Filia Sion est Ecclesia, sive sancta anima. Unde legitur in Sophonia: Lauda, filia Sion. Iubila, Israel [Soph. III]. Filii Sion, filii Ecclesiae sunt. Unde legitur in psalmo: Filii Sion exsultent super regem suum [Psal. CXLIX]. Et Ioel dicit: Vos filii et filiae Sion exsultate Domino Deo vestro, qui dedit vobis doctorem iustitiae [Ioel. II]. |
| 41 | Moab ab uno filiorum Loth, qui vocabatur Moab, urbs Arabiae, quae nunc Areopolis dicitur. Appellatur autem Moab ex nomine urbis et regione: propter hoc ipsa civitas quasi proprium vocabulum possidet, Rabbatha Moab, id est, grandis Moab. Moab interpretatur, ex parte, id est, ex diabolo. |
| 42 | Ammon filius generis mei, sive populus turbidus, Iudaei scilicet (ut quidam volunt) vel haeretici. Unde in Deuteronomio legitur: Ammonitae et Moabitae etiam post decimam generationem non intrabunt Ecclesiam Domini usque in aeternum [Deut. XXIII]. Et Sophonias de hoc dicit: Vivo ego dicit Dominus, quia Moab et Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorrha [Soph. II]. Item in bonam partem intelliguntur, ut est illud Isaiae: Filii Moab obedientes erunt [Isa. XI]. Roboch civitas Assyriorum, quam aedificavit Assur regrediens de terra Sennaar. Roboth enim interpretatur inclinatio, vel plateae. |
| 43 | Sidon urbs Phaenicis insignis, olim terminus Chananaeorum ad aquilonem respiciens, et postea regionis Iudaeae. Cecidit autem in sortem tribus Aser: sed non eam possedit, quia hostes nequaquam valuit expellere. Hanc quoque urbem Phaenices a Rubro mari profecti condiderunt, quam a piscium copia Sidon appellaverunt. Nam piscem Phaenices Sidon vocant. |
| 44 | Ipsi etiam Tyrum in Syria, ipsi Uticam in Africa, Iponem, Iebtin, aliasque urbes in oris maritimis condiderunt. Sidon quoque interpretatur, venatio mortis. |
| 45 | Sennaar campus Babylonis, in quo turris est, unde egressus Assur aedificavit Niniven. Sennaar ergo interpretatur excussio dentium, vel fetor eorum. Sodoma civitas impiorum divino igne consumpta iuxta mare Mortuum. Sodoma quoque interpretatur, pecus silens sive caecitas sive similitudo eorum. |
| 46 | Seboim, et haec civitas impiorum in aeternas cineres dissoluta. |
| 47 | Sora urbs iuxta Sodomam, quae et Segor et Zora dicitur, de qua supra dictum est. |
| 48 | Salem civitas, Sicimorumque Sichem. Sea et alia villa ostenditur usque in praesentem diem iuxta Eliam contra orientalem plagam hoc nomine. In octavo quoque lapide a Scythopoli campo vicus Salumias appellatur. Salem civitas interpretatur pax vel reddens. |
| 49 | Thamna, ubi oves suas totondit Iudas, ostenditur hodieque vicus pergrandis in finibus Diospoleos euntibus Eliam in tribu Dan sive Iuda. Thamna, alia civitas principum Edom: sed et concubina Elifahz, filii Esau, Thamna appellata est, quae peperit ei Amalech: unde Amalechitae. Porro Thamna interpretatur, perfecta pars, sive consummatio data. |
| 50 | Arimathem ophini civitas Elchane et Samuelis in regione Thamnitica diosopolim, unde fuit Ioseph, qui in Evangelio [Matth. XXVII] de Arimathia scribitur. Nam Arimathem interpretatur, altitudo eorum. |
| 51 | Bethsamis civitas sacerdotalis in tribu Beniamin, quae usque hodie demonstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim in decimo milliario contra orientalem plagam. Bethsamis vero interpretatur, domus solis. |
| 52 | Bethsaida civitas in Galilaea Andreae et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Nam Bethsaida interpretatur, domus fructuum, vel domus venatorum. |
| 53 | Bethfage villuia in monte oliveti, ad quam venit Dominus Iesus. Porro Bethfage interpretatur domus oris vallium vel bacea. |
| 54 | Bethania villa secundo ab Elia milliario in latere montis Oliveti, ubi Salvator Lazarum suscitavit, cuius monumentum ecclesia nunc ibidem constructa demonstrat. Bethania quoque domus afflictionis, vel domus obedientiae. |
| 55 | Bethsaida piscina in Ierusalem, quae vocatur Probatica, et a nobis interpretari potest, pecualis. Haec quandoque quondam porticus habuit; ostenduntur quoque gemini lacus, quorum unus hibernis pluviis adimpleri solet, alter mirum in modum rubens quasi cruentis aquis antiqui in se operis signa testatur. Nam hostias in eo lavari a sacerdotibus solitas ferunt, unde et nomen acceperat. |
| 56 | Capharnaum iuxta stagnum Genesar, usque hodie oppidum in Galilaea gentium situm, in finibus Zabulon et Nephthalim. Capharnaum autem interpretatur ager, vel villa consolationis. |
| 57 | Emmaus, de quo loco fuit Cleophas, cuius Lucas evangelista meminit: haec est nunc Nicopolis insignis civitas Palestinae. Emmaus enim interpretatur populus abiectus. |
| 58 | Effraim iuxta desertum, ad quam venit Dominus Iesus cum discipulis suis. Effraim ergo interpretatur, fertilis populus, sive acutus: quem nos possumus dicere, ab augendo, augentium. |
| 59 | Fanuel civitas, quam aedificavit Ieroboam. Fanuel enim interpretatur, facies Dei. |
| 60 | Modin vicus iuxta Diosopolim, unde fuerunt Machabaei, quorum hodieque ibidem sepulcra monstrantur. |
| 61 | Mello civitas, quam aedificavit Salomon. |
| 62 | Nazareth, unde et Dominus noster atque Salvator, Nazaraeus vocatus est. Est autem usque hodie in Galilaea viculus contra legionem in quindecimo milliario ad orientalem plagam, iuxta montem Thabor nomine Nazara. Nazareth autem intepretatur, flos aut virgultum eius, vel munditia aut separatio vel custodia. |
| 63 | Saba civitas regalis Aethiopiae, quam Iosephus a Campise rege Meroem cognominatam ex sororis vocabulo refert. Saba quoque interpretatur, captiva. |
| 64 | Sareptha oppidum Sidoniorum in via publica situm, ubi habitavit quondam Elias. Sareptha interpretatur incendium, sive tribulatio panis. |
| 65 | Tharsis, unde aurum Salomoni deferebatur. Hanc putat Iosephus Tharsum urbem esse Ciliciae. Tharsis enim interpretatur, exploratio gaudii. |
| 66 | Thersa, ubi Asa Israel rex fuit. Thersa vero interpretatur contemplatio. |
| 67 | Acheldemach ager est sanguinis, qui hodie monstratur in Elia ad Australem plagam montis Sion: et hactenus iuxta Iudaeorum consilium mortuos ignobiles alios terra tegit, alios sub dio putrefacit. |
| 68 | Antiochia civitas Coelesyriae, in qua Barnabas et Paulus apostoli sunt ordinati: est et alia in Pisidia provincia Asiae, in qua iidem praedicantes Iudaeis dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repulistis illud, etc. [Act. XIII]. |
| 69 | Alexandria civitas Aegypti, in qua beati evangelistae Marci tumulus veneratur. Interpretatur autem Alexandria, auferens angustiam tenebrarum. |
| 70 | Attalia civitas est Pamphyliae maritimae. Attalia enim interpretatur, tempus eius, vel melius, declinatio Domini. |
| 71 | Amphipolis civitas est Macedoniae. Est et altera eiusdem nominis in Syria. Amphipolis autem interpretatur, populus ore corruens. |
| 72 | Appolonia civitas et ipsa Macedoniae. Est altera in Africa, quae dicitur Pentapolis. Appolonia autem interpretatur, disciplina vel synagoga eorum. |
| 73 | Athenae civitas est in Achaia. Athenienses autem interpretantur, exploratores aut respondentes vel humiles sive tempore dissipati. |
| 74 | Ariopagus Athenarum curia, quae interpretatur villa Martis: quia ipse ibi quondam a duodecim diis iudicatus sit. Ariopagus quoque primitiva interpretatur vel solemnitas: sed et hoc violentum, cum Atheniensis curiae nomen sit, quae a Marte nomen accepit. |
| 75 | Antipatris civitas Palestinae, nunc diruta, quam Herodes rex Iudaeae ex patris sui nomine vocaverat. Interpretatur autem Antipatris, donans laudationem. |
| 76 | Caesareae civitates Iudaeae sunt in terra repromissionis, ubi Caesarea Palestinae in littore maris sita: altera vero Caesarea Philippi, cuius Evangelii scriptura meminit. Caesarea autem interpretatur, possessio principis. |
| 77 | Corinthus civitas Achaiae maritima. Corinthus interpretatur, conversatio eorum. |
| 78 | Lidda civitas Palestinae in littore maris magni sita. Lidda enim interpretatur, utilitas. |
| 79 | Seleucia civitas Syriae novella, quam condidit Seleutius, qui et Antiochiam. Seleutia quoque interpretatur, tollens semetipsam, sive experimentum itineris, vel exeuntem ad vocationem. |
| 80 | Salamis civitas in Cypro insula. Haec enim interpretatur, missus. |
| 81 | Tyrus metropolis Phaenicis in tribu Nephthalim. Tyrus quoque interpretatur, angustia, ut supra diximus. |
| 82 | Troas civitas Asiae maritima. Troas vero interpretatur, requies. |
| 83 | Thessalonica civitas Macedoniae. Nam Thessalonica interpretatur, festinans umbram roborare sive formare. |
| 84 | Civitas vel urbs quando in bonam partem accipitur, aut sanctam Ecclesiam significat, aut fidelem animam. Unde in psalmo scriptum est: Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius [Psal. CXLIV]; et item: Flaminis impetus laetificat civitatem Dei [Psal. XLV]; hoc est Spiritus sancti gratia laetificat sanctam Ecclesiam Dei, vel cuiuslibet sancti viri fidelem animam. |
| 85 | De quo in Apocalypsi abundantissime scriptum est. Unde illud: Vidi civitatem Ierusalem novam descendentem de coelo ornatam, tanquam sponsam viro suo [Apoc. XXI]. Civitates vero Iudaeae similiter sunt Ecclesiae Christi vel animae fidelium. Unde scriptum est in psalmo: Aedificabuntur civitates Iudae, et reliqua [Psal. LXVIII]. Cives autem fideles mystice dicuntur. |
| 86 | Unde ait Apostolus: Sed estis cives sanctorum et domestici Dei [Eph. II]. Civitas corda vel corpora impiorum, ut in psalmo: Civitates eorum destruxisti [Psal. IX]. Et in Evangelio: Et civitates eorum igni succendisti [Matth. XXII]. Quando autem in contrariam partem civitas ponitur, significat Babylonem spiritalem, urbem videlicet diaboli, quae mergetur in profundum abyssi, ubi est habitatio daemoniorum et omnis spiritus immundi, super quam flebunt reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam [Apoc. XVIII]. Dicit enim Apostolus: Non habemus civitatem hic manentem, sed futuram inquirimus [Heb. XIII], hoc est, coelestem patriam, et societatem sanctorum angelorum. |
| 87 | Municipium est, quod, manente statu civitatis, ius aliquod minoris aut maioris officii a principe impetrat. Dictum autem municipium a muneribus, id est, officiis, quod tantum munia, id est, tributa debita vel munera reddant. Nam liberales et famosissimae causae, et quae ex principe proficiscuntur, ibi non aguntur. Haec enim ad dignitatem civitatis pertinent. |
| 88 | Vici et castella et pagi sunt, quae nulla dignitate civitatis honorantur, sed vulgari hominum conventu incoluntur, et propter parvitatem sui maiori civitati attribuuntur. Municipium similiter significat futuram in coelis patriam, et gloriam perpetuam sanctorum. Unde et Apostolus ait: Noster autem municipatus in coelis est. |
| 89 | Unde exspectamus Dominum Salvatorem, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae [Phil. III]. Vicus autem dictus ab vicinis tantum habitationibus, vel quod vias habeat tantum sine muris. Est autem sine munitione murorum, licet et vici dicantur ipsae habitationes urbis. |
| 90 | Dictus autem vicus eo quod sit vice civitatis, vel quod vias habeat tantum sine muris. Vici autem vel villae gentium vias vel situs vel terrenas actiones mystice exprimere possunt, quia extra civitatis locum positae sunt, id est, extra communionem plebis Dei habitant. Unde est illud, quod Dominus iubet in Evangelica parabola, quando illi, qui ad nuptias vocati sunt, nolebant venire, servos suos exire in plateas et vicos civitatis, ut quoscunque invenerint, vocarent ad nuptias [Luc. XIV]: hoc est, retardante Iudaica plebe venire ad nuptias Domini, mandat gentium multitudinem in locum illius subintrare, ut implerentur nuptiae discumbentium. |
| 91 | Castrum antiqui dicebant oppidum loco altissimo situm, quasi casam altam, cuius pluralis numerus castra, diminutivum castellum est. Castra sive castella cohabitationem bonorum hominum vel sanctorum angelorum possunt significare. |
| 92 | Unde legitur in Exodo, castra filiorum Israel, ubi castra metati sunt, et in Genesi, ubi Iacob patriarcha obviam sibi habuit angelos Dei [Gen. XXVIII], appellavit nomen loci illius Manaim, id est castra. Castra Dei, quae vidit Iacob in itinere, nulla dubitatio est, quod angelorum fuerit multitudo, ea quippe in Scripturis militia coeli nominatur. |
| 93 | Pagi sunt apta aedificiis loca inter agros habitantibus, haec et conciliabula dicta a conventu et societate multorum in unum. Compita sunt, ubi usus est conventus fieri rusticorum: et dicta compita, quod loca multa in agris eorum competunt, quo convenitur a rusticis. Suburbana sunt circumlecta vel iecta civitatis aedificia, quasi sub urbe. |
| 94 | Suburbana autem, quae aedificia sunt et loca civitatis, possunt significare diversarum gentium situs, qui ad civitatis Dei, hoc est sanctae Ecclesiae, usus possunt pertinere, quando per praedicatorum studium ad perceptionem verbi Dei provocantur et catechumeni fiunt: sicque, si fide perseveraverint, unitati sanctae Ecclesiae sociabuntur. |
| 95 | Moenia sunt muri civitatis, dicta ab eo, quod muniant civitatem, quasi munimenta urbis, id est, tutamenta. Munium autem dictum, quasi manu factum, sic et muri a munitione dicti, quasi muniti, quod muniant et tueantur interiora urbis. Moenia autem duplicem habent significationem. Nam interdum moenia abusive dicuntur omnia aedificia publica civitatis, ut: Dividimus muros, et moenia pandimus urbis: proprie autem moenia sunt tantum muri: murus autem turribus propugnaculisque ornatur: promurale vero, quod sit pro munitione muri. |
| 96 | Est enim muro proximum ante murum. Moenia ergo civitatis sanctae iuxta sensum mysticum aut conventicula sunt iustorum, aut culmina sacrarum virtutum. Murus autem ipsius civitatis inexpugnabilem fidei, charitatis speique firmitatem significat. Potest et ipse Dominus, Ecclesiam undique protegens, murus magnus intelligi, de quo Isaias ait: Urbs fortitudinis nostrae salvatur, ponetur in ea murus [Isa. XXVI]; et antemurale, id est, Domini protectio, et intercessio sanctorum patriarcharum et prophetarum vel caeterorum sanctorum praedicatorum, qui et ita faciunt docendo corda credentium. |
| 97 | Vel murus significat fidem, et antemurale bona opera. Non enim sufficit murum habere fidei, nisi ipsa fides bonis operibus confirmetur. Hic murus et hoc antemurale sive circummurale de vivis lapidibus exprimitur, qui iuxta prophetam volvuntur super terram. Item muri munimenta sunt Scripturae divinae, vel prophetae, sicut legitur in psalmo: Aedificentur muri Ierusalem [Psal. L]. Turres vocatae, quod teretes sint et longae. Teres est enim aliquid rotundum cum proceritate, ut columna. |
| 98 | Nam et quamvis quadratae aut latae construantur, procul tamen videntibus rotundae existimantur: ideo, quia omne cuiusque anguli simulacrum per longum aeris spatium evanescit atque consumitur, et rotundum videtur. In turris significatione ipse Salvator intelligitur, ut est illud: Turris fortissima nomen Domini [Prov. XVIII]. Item turris Scriptura divina, ut in canticorum Canticis dicitur: Collum tuum sicut turris David [Cant. IV]. Vel excellentiam virtutum significat, vel eminentiam doctorum, qui primum locum tenent in Ecclesia. Unde in Cantico canticorum dicitur: Nasus tuus sicut turris Libani [Cant. VII]. In naso vero verbi Dei dispensatores causa discretionis designantur, turrique assimilantur, qui eminentissimum locum tenent in Ecclesia. |
| 99 | Invenitur aliquando turris in contrariam partem posita: hoc est, altitudinem superbiae significat. Hinc est illud, quod filii Adam in Genesi leguntur turrim excelsam aedificare, ubi confusa est lingua eorum [Gen. XI]. Item turris Ecclesia, ut in Michea: Et tu, turris gregis, nebulosa filia Sion [Mich. IV], id est, divinis Sacramentis obumbrata. |
| 100 | Quidam autem hanc turrim virginem Mariam intelligunt. Item turres corda reproborum duplicitatis malitia constructae, ut in Sophonia: Super omnem murum munitum, et super omnem turrim excelsam [Soph. I]. |