Hrabanus Maurus, De Universo, 13, CAPUT XXIII. De loco Cocyti.
| 1 | Cocytus locus inferi, de quo Iob ita loquitur: Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles [Iob. XXI]. Sapientes huius saeculi Cocyti fluvium esse apud inferos putaverunt: sed nos cognoscamus vocem beati viri, Cocyton Graece infirmantium luctum dici: infirmantium utique, qui viriliter agere renuunt. |
| 2 | Glareas vero lapillos fluminum appellare consuevimus, quos aqua defluens trahit? qui lapilli eos designant, qui suis voluptatibus semper dediti, quasi a flumine ad ima trahuntur, quasi suis quotidie lapsibus ad luctum tendunt, ut in aeternum postea lugeant. Dulcis autem glareis fuit: quia ad quanta vitiorum genera quoslibet antiquus hostis pertrahit, quasi tot suae dulcedinis potus eis propinat. |
| 3 | Bene ergo dicitur: dulcis fuit glareis Cocyti, quia amarus est electis, et suavis est reprobis. Et post se omnem hominem trahit, et ante se innumerabiles. Quia autem plus est omnem hominem, quam innumerabiles trahere, cur prius dicitur: quia omnem hominem trahit, et post in augmento innumerabiles subiungitur. Ratio namque expetit, ut prius quod minus est, et postea in augmento quod plus est, diceretur. |
| 4 | Sed sciendum quia hoc plus fuit, innumerabiles dixisse, quam omnes: post se enim omnem hominem trahit, quia in tribus annis et dimidio omnes, quos in studiis vitae carnalis invenerit, iugo suae damnationis astringit. Ante se autem innumerabiles traxit: quia sex millia adhuc amplius annorum curricula quamvis carnales omnes trahere non potuit, multo tamen plures sunt, quos in tam longo tempore rapiendos invenerit. |
| 5 | Tartarus, vel quia omnia illic turbata sunt, apo tes taraches aut (quod est verius) apo ton tartarizein, id est, a tremore frigoris, quod est algere et frigere scilicet, quia luce soleque earet: nam neque illic vapores sunt, qui ex solis luce gignuntur; neque flatus, qui eiusdem motibus incitantur: sed perpetuus stupor. |
| 6 | Tartarizein enim horrere et tremere apud Graecos legitur. Illic enim fletus est et stridor dentium [Matth. XXII]. Gehenna est locus ignis et sulphuris, quem appellari putant a valle idolis consecrata, quae est iuxta murum Ierusalem, repleta olim cadaveribus mortuorum. Ibi enim Hebraei filios suos immolabant daemonibus, et appellabatur locus ipse gehennon. |
| 7 | Futuri ergo supplicii locus, ubi peccatores cruciandi sunt, huius loci vocabulo designatur. Duplicem autem esse gehennam ignis et frigoris legitur. Inferus appellatur, eo quod infra sit. Sicut autem secundum corpus, si ponderis sui ordinem teneat, inferiora sunt omnia graviora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora. |
| 8 | Unde et in Graeca lingua origo nominis, quo appellatur inferus ex eo quod nihil suave habeat, resonare perhibetur. Sicut autem cor animalis in medio est, ita et infernus in medio terrae esse perhibetur. Unde et in Evangelio legimus: In corde terrae [Matth. XII]. Philosophi autem dicunt, quod inferi pro eo dicuntur, quod animae hinc illuc inferantur. |