Hrabanus Maurus, De Universo, 13, CAPUT XX. De profundo.
| 1 | Profundum proprie, quasi cuius porro sit fundus. Abusive autem profundum vel sursum vel deorsum, ut: . . . Maria ac terras, coelumque profundum. Profundum aliquando significat secretum sapientiae: aliquando intimam compunctionem cordis: aliquando voracitatem peccatorum: aliquando inferni claustra. Profunditas ergo dicitur sapientia divina, ad cuius fundum, hoc est, finem nemo pertingere valet. |
| 2 | Compunctionem velut cordis significat in illo psalmo ubi dicitur: De profundis clamavi ad te, Domine [Psal. CXXIX]. De isto profundo gloriosas fudit lacrymas Petrus. De isto Publicanus pectora culpanda tundebat, qui sic in altum venerat peccatorum, ut nec oculos levaret ad coelum. De isto denique loco Ionas tacitus vociferabat ad Dominum, qui in ventre ceti positus infernum vivus intraverat. |
| 3 | Cetus enim prophetae oratorium fuit. Designat autem profundum voracitatem peccatorum vel persecutionum, ubi dicitur: Libera me ex odientibus me et de profundo aquarum [Psal. LXVIII]. Inferni autem claustra significat, ubi dicitur: Neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me patens os suum [Ibid.]. |